Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.5

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Ad Focillam, de capillis ad frontem sparsis

2.4
Fairytale left blue.png 2.4 2.6 Fairytale right blue.png


Quid sparsam digito comam reponis
effusumque vage legis capillum
anne ut excrucies Focilla amantem
ut perdas miserum senem puella
ne tu ne mea collige evagari
ad frontem sine diffluat capillus
circum tempora ventiletque crinis
auram qui pariat faces ut ipsas
blandis quas iacularis ex ocellis
succendas agitans et huc et illuc
extinctum ut revoces senis calorem.
iam tu iam mea collige et repone
crinem contege subliga et capillum
auram ne citet exciatque flammas
quae nostrum prope pectus ustilarunt
vos o vos tenerae precor puellae
quae myrtos et amaracum rigatis
hoc vos hoc miserum rigate pectus
imis quod procul ardet ab medullis
en flammas simul en simul sagittas
ipsae cernitis hoc rigate pectus
et flammas simul et simul sagittas
ipsae extinguite et usque subrigate



Fairytale left blue.png 2.4 2.6 Fairytale right blue.png