Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.7

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Ad Focillam, de cohibendis oculis

2.7
Fairytale left blue.png 2.6 2.8 Fairytale right blue.png


Lascivos cohibe Focilla ocellos
ne perdas miseros videndo amantes
submissos nec habe Focilla ocellos
ne perdas miseros pudendo amantes
iratos quoque comprimas ocellos
ne perdas miseros minando amantes
nec sponde faciles benigna ocellos
de spe ne perimas benigna amantes
nec tingas lacrimis misella ocellos
luctu ne perimas misella amantes
noli crede Focilla crede noli
istos exerere o Focilla ocellos
isti quicquid agunt Focilla ocelli
sunt incendia sunt Focilla amantum
funus crede Focilla sunt amantum



Fairytale left blue.png 2.6 2.8 Fairytale right blue.png