Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.8

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Fairytale left blue.png 2.7 2.9 Fairytale right blue.png


Si rides veneres Focilla rides
si cantas veneres Focilla cantas
si saltas veneres Focilla saltas
demum sunt veneres Focilla quicquid
ludisque et loqueris facisque agisque
at cum nudula lectulo recumbis
inter delicias libidinesque
tunc non es veneres Venus sed ipsa
Venus ne dubita Focilla tunc es



Fairytale left blue.png 2.7 2.9 Fairytale right blue.png