Heroides/Epistula XIII

E Wikisource
Epistula XIII
(Laodamia Protesilao)
26-16 a.Ch.n.

 Epistula XII (Medea Iasoni) Epistula XIV (Hypermestra Lynceo) 

Mittit et optat amans, quo mittitur, ire salutem
     Haemonis Haemonio Laodamia viro.
Aulide te fama est vento retinente morari:
     a! me cum fugeres, hic ubi ventus erat?
tum freta debuerant vestris obsistere remis;
     illud erat saevis utile tempus aquis.
oscula plura viro mandataque plura dedissem
     et sunt quae volui dicere multa tibi.
raptus es hinc praeceps et qui tua vela vocaret,
     quem cuperent nautae, non ego, ventus erat.
ventus erat nautis aptus, non aptus amanti;
     solvor ab amplexu, Protesilae, tuo
linguaque mandantis verba inperfecta reliquit;
     vix illud potui dicere triste "vale."
Incubuit Boreas abreptaque vela tetendit,
     iamque meus longe Protesilaus erat.
dum potui spectare virum, spectare iuvabat
     sumque tuos oculos usque secuta meis;
ut te non poteram, poteram tua vela videre,
     vela diu vultus detinuere meos.
at postquam nec te nec vela fugacia vidi,
     et quod spectarem, nil nisi pontus erat,
lux quoque tecum abiit, tenebrisque exanguis obortis
     succiduo dicor procubuisse genu.
vix socer Iphiclus, vix me grandaevus Acastus,
     vix mater gelida maesta refecit aqua.
officium fecere pium, sed inutile nobis:
     indignor miserae non licuisse mori.
Ut rediit animus, pariter rediere dolores;
     pectora legitimus casta momordit amor.
nec mihi pectendos cura est praebere capillos
     nec libet aurata corpora veste tegi.
ut quas pampinea tetigisse Bicorniger hasta
     creditur, huc illuc, qua furor egit, eo.
conveniunt matres Phylleides et mihi clamant:
     "Indue regales, Laodamia, sinus!"
scilicet ipsa geram saturatas murice lanas,
     bella sub Iliacis moenibus ille gerat?
ipsa comas pectar? galea caput ille premetur?
     ipsa novas vestes, dura vir arma ferat?
qua possum, squalore tuos imitata labores
     dicar et haec belli tempora tristis agam.
Dyspari Priamide, damno formose tuorum,
     tam sis hostis iners quam malus hospes eras!
aut te Taenariae faciem culpasse maritae
     aut illi vellem displicuisse tuam.
tu, qui pro rapta nimium, Menelae, laboras,
     ei mihi! quam multis flebilis ultor eris.
di, precor, a nobis omen removete sinistrum
     et sua det reduci vir meus arma Iovi!
sed timeo, quotiens subiit miserabile bellum;
     more nivis lacrimae sole madentis eunt.
Ilion et Tenedos Simoisque et Xanthus et Ide
     nomina sunt ipso paene timenda sono.
nec rapere ausurus, nisi se defendere posset,
     hospes erat: vires noverat ille suas.
venerat, ut fama est, multo spectabilis auro
     quique suo Phrygias corpore ferret opes,
classe virisque potens, per quae fera bella geruntur—
     et sequitur regni pars quota quemque sui?
his ego te victam, consors Ledaea gemellis,
     suspicor, haec Danais posse nocere puto.
Hectora nescio quem timeo; Paris Hectora dixit
     ferrea sanguinea bella movere manu;
Hectora, quisquis is est, si sum tibi cara, caveto:
     signatum memori pectore nomen habe!
hunc ubi vitaris, alios vitare memento
     et multos illic Hectoras esse puta
et facito ut dicas, quotiens pugnare parabis:
     "parcere me iussit Laodamia sibi.
si cadere Argolico fas est sub milite Troiam,
     te quoque non ullum vulnus habente cadat.
pugnet et adversos tendat Menelaus in hostes,
     hostibus e mediis nupta petenda viro est.
causa tua est dispar: tu tantum vivere pugna,
     inque pios dominae posse redire sinus!
Parcite, Dardanidae, de tot, precor, hostibus uni,
     ne meus ex illo corpore sanguis eat!
non est quem deceat nudo concurrere ferro
     saevaque in oppositos pectora ferre viros.
fortius ille potest multo, quam pugnat, amare.
     bella gerant alii; Protesilaus amet!
Nunc fateor: volui revocare, animusque ferebat;
     substitit auspicii lingua timore mali.
cum foribus velles ad Troiam exire paternis,
     pes tuus offenso limine signa dedit.
ut vidi, ingemui, tacitoque in pectore dixi:
     "signa reversuri sint, precor, ista viri!"
haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis.
     fac, meus in ventos hic timor omnis eat!
Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,
     qui primus Danaum Troada tangat humum:
infelix, quae prima virum lugebit ademptum!
     di faciant, ne tu strenuus esse velis!
inter mille rates tua sit millensima puppis
     iamque fatigatas ultima verset aquas!
hoc quoque praemoneo: de nave novissimus exi!
     non est, quo properas, terra paterna tibi.
cum venies, remoque move veloque carinam
     inque tuo celerem litore siste gradum!
Sive latet Phoebus seu terris altior exstat,
     tu mihi luce celer, tu mihi nocte venis:
nocte tamen quam luce magis. nox grata puellis,
     quarum suppositus colla lacertus habet.
aucupor in lecto mendaces caelibe somnos;
     dum careo veris gaudia falsa iuvant.
Sed tua cur nobis pallens occurrit imago?
     cur venit a labris multa querela tuis?
excutior somno simulacraque noctis adoro;
     nulla caret fumo Thessalis ara meo:
tura damus lacrimamque super, qua sparsa relucet,
     ut solet adfuso surgere flamma mero.
quando ego te reducem cupidis amplexa lacertis
     languida laetitia solvar ab ipsa mea?
quando erit, ut lecto mecum bene iunctus in uno
     militiae referas splendida facta tuae?
quae mihi dum referes, quamvis audire iuvabit,
     multa tamen capies oscula, multa dabis.
semper in his apte narrantia verba resistunt;
     promptior est dulci lingua refecta mora.
Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque;
     spes bona sollicito victa timore cadit.
hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas,
     me movet: invitis ire paratis aquis.
quis velit in patriam vento prohibente reverti?
     a patria pelago vela vetante datis!
ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem.
     quo ruitis? vestras quisque redite domos!
quo ruitis, Danai? ventos audite vetantes!
     non subiti casus—numinis ista mora est.
quid petitur tanto nisi turpis adultera bello?
     dum licet, Inachiae vertite vela rates!
sed quid ago? revoco? revocaminis omen abesto
     blandaque compositas aura secundet aquas!
Troasin invideo, quae si lacrimosa suorum
     funera conspicient, nec procul hostis erit;
ipsa suis manibus forti nova nupta marito
     imponet galeam Dardanaque arma dabit;
arma dabit, dumque arma dabit, simul oscula sumet—
     hoc genus officii dulce duobus erit—
producetque virum dabit et mandata reverti
     et dicet: "referas ista fac arma Iovi!"
ille ferens dominae mandata recentia secum
     pugnabit caute respicietque domum.
exuet haec reduci clipeum galeamque resolvet
     excipietque suo corpora lassa sinu.
Nos sumus incertae, nos anxius omnia cogit,
     quae possunt fieri, facta putare timor.
dum tamen arma geres diverso miles in orbe,
     quae referat vultus est mihi cera tuos:
illi blanditias, illi tibi debita verba
     dicimus, amplexus accipit illa meos.
crede mihi, plus est, quam quod videatur, imago;
     adde sonum cerae, Protesilaus erit.
hanc specto teneoque sinu pro coniuge vero
     et tamquam possit verba referre, queror.
Per reditus corpusque tuum, mea numina, iuro
     perque pares animi coniugiique faces
perque quod ut videam canis albere capillis,
     quod tecum possis ipse referre, caput,
me tibi venturam comitem, quocumque vocaris,
     sive—quod heu! timeo—sive superstes eris.
ultima mandato claudetur epistula parvo:
     si tibi cura mei, sit tibi cura tui!