Historia Regum Britanniae/Liber II

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Fairytale left blue.png Liber I Liber III Fairytale right blue.png
INDEX

1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17

1

Cognoverat autem Brutus Ignogen uxorem suam: et ex ea genuit tres inclytos filios, quibus erant nomina, Locrinus, Albanactus, et Kamber. Hi, postquam pater vigesimo quarto anno sui adventus ab hoc seculo migravit, sepelierut eum intra urbem quam condiderat, et diviserunt regnum Britanniae inter se, et secesserunt unusquisque in locum suum. Locrinus, qui primogenitus erat, possedit mediam partem insulae, quae postea de nomine ejus apellata est Loëgria. Kamber autem partem illam quae est ultra Sabrinum flumen, quae nunc Guallia vocatur, quae de nomine ipsius postmodum Kambria multo tempore dicta fuit: unde adhuc gens patriae lingua Britannica sese Kambros appellat. At Albanactus junior possedit patriam, quae lingua nostra his temporibus appellatur Scotia: et nomen ei ex nomine suo Albaniam dedit. Illis deinde concordi pace die regantibus, applicuit Humber rex Hunnorum in Albaniam: et commisso praelio cum Albanacto, interfecit eum: et gentem patriae ad Locrinum diffugere coegit.

2

Locrinus igitur rumore audito, associavit sibi fratrem suum Kambrum: et collegit totam juventum patriae, et ivit obviam regi Hunnorum circa fluvium qui nunc vocatur Humber. Inito ergo congressu compulit Humbrum in fugam, qui usque ad fluvium fugiens, submersus est in eo, et nomen suum fumini reliquit. Locrinus ergo victoria potitus, hostium spolia sociis largitur: nihil sibi ipsi retinens praeter aurum et argentum quod intra naves invenit. Retinuit quoque sibi tres puellas mirae pulchritudinis, quarum una cujusdam regis Germaniae fuerat filia, quam praedictus Humber cum duabus rapuerat puellis, dum patriam vastaret: erat nomen illi Estrildis, et tantae pulchritudinis erat, quod non facile reperiebatur quae ei conferri poterat: candorem carnis ejus nec nitidum ebur, nec nix recenter cadens, nec lilia ulla vincebant. Amore illius Locrinus captus, ejus cubile inire voluit, ipsamque sibi maritali teda copulare. Quod cum Corineo compertum esset, indignatus est ultra modum: quoniam Locrinus pactus fuerat sese fliam ipsius ducturum.

3

Adivit ergo regem, et bipennem in dextra manu librans, illum hoc modo allocutus est: "Haeccine rependis mihi, Locrine, ob tot vulnera quae in obsequio patris tui perpessus sum, dum praelia committeret cum ignotis gentibus: ut filia mea postposita, te connubio cujusdam barbarae submitteres? Non impune feres, dum vigor huic inerit dextrae eripuit." Hoc iterum, iterumque proclamans, librabat bipennem quasi eum percussuras: cum amici utrorumque sese interposuerunt. Sedato vero Corineo, Locrinum quod pepigerat exequi coegerunt.

4

Duxit itaque Locrinus filiam Corinei Guendolaenam nomine, nec tamen Estrildis amoris oblitus est: sed facto in urbe Trinovanto subterraneo, eam in ipso inclusit, familiaribusque suis honorifice servandam tradidit. Volebat saltem furtivam Veneram cum ea agere. Timore namque Corinei anxiatus, non audebat eam patenter habere, sed, ut praedictum est, eam occuluit, frequentavitque septem annis integris nemine comperiente, exceptis illis qui ejus familiaritati proximiores erant. Nempe quotiescunque eam adibat, fingebat se velle occultum sacrificium diis suis facere. Unde quosque falsa credulitate movebat idipsum existimare. Interea gravida facta est Estrildis ediditque filiam mirae pulchritudinis, quam Sabren vocavit. Gravida etiam facta est Guendoloena, genuitque puerum, cui impositum est nomen Maddan. Hic Corineo avo suo traditus, ipsius documenta discebat.

5

Subsequente tandem tempore, defuncto Corineo, deseruit Locrinus Guendoloenam Estrildemque in regnam erexit. Itaque Guendoloena ultra modum indignans adivit Cornubiam, collectaque totius regni illius juventute coepit inquietationem Locrino ingerere. Conserto tandem utrorumque exercitu, commiserunt praelium juxta Sturam fluvium ubi Locrinus, ictu sagittae percussus, gaudia vitae amisit. Perempto igitur illo, cepit Guendoloena regni gubernaculum paterna fuerns insania. Jubet enim Estrildem et filiam eius Sabren praecipitari in fluvium, qui nunc Sabrina dicitur. Fecitque edictum per totam Britanniam, ut fluvius nomine puellae illi impendere, quia maritus suus eam generaverat: unde contigit quod usque in hunc diem appellatum est flumen Britannica lingua Sabren, quod per corruptionem nominis alia lingua Sabrina vocatur.

6

Fairytale left blue.png Liber I Liber III Fairytale right blue.png