Historia Scholastica/Evangelists

E Wikisource

Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
EVANGELORUM.

II Machabiae // Historia Actorum Apostolorum

Index

[recensere] De conceptione Praecursoris Domini.

Fuit autem in diebus Herodis regis Judaeae (effluxis annis regni ejus, videlicet triginta) sacerdos, nomine Zacharias, de vice Abia, et uxor ejus Aaronita, nomine Elisabeth (Luc. I). David enim ampliare volens cultum Domini, viginti quatuor instituit summos sacerdotes, quorum unus tantum major, qui dicebatur princeps sacerdotum. Statuit autem sexdecim viros de Eleazar, et octo de Ithamar; et secundum sortes dedit unicuique hebdomadam vicis suae. Habuit autem Abias octavam hebdomadam, de cujus genere Zacharias, cum in die propitiationis incensum poneret, praedixit sibi angelus nasciturum filium de uxore. Qui considerans sterilitatem uxoris, et utriusque senectutem, non credidit, et ob hoc obmutuit, usque ad diem partus. Nomen quoque pueri, et magnificentiam cum abstinentia ei indicavit. Concepit autem Elisabeth, et occultabat se mensibus quinque.

[recensere] De conceptione Salvatoris.

Mense autem sexto missus est Gabriel in Nazareth ad Mariam virginem desponsatam Joseph (Luc. I). Cumque, ea salutata, dixisset eam parituram Jesum, Filium Altissimi, quaesissetque quomodo hoc fieret, cum se non cognituram virum in animo vovisset, nisi aliter Deus disponeret; angelus addidit non de viro, sed opere Spiritus sancti concepturam, et etiam concepisse cognatam suam Elisabeth sibi indicavit. Permistae enim erant sacerdotalis tribus et regia. Nam et Aaron uxorem habuit de Juda Elisabeth sororem Naasson et Joiada pontifex Jochabed filiam regis Joram. Et ait Maria: Fiat mihi secundum verbum tuum. Et statim conceptus est Christus de Virgine, plenus homo in anima, et carne, ita tamen, quod lineamenta corporis et membrorum visibus discerni non possent. Creditur autem conceptus octo Kalendas Aprilis, et, revolutis triginti tribus annis, eadem die mortuus est.

[recensere] De ortu Praecursoris.

Exsurgens autem Maria abiit in civitatem Juda (Luc. II). Juda nomen est regni, non tribus. Jerusalem enim in tribu Benjamin erat, per quam forte transivit ad oppidum, in quo dicunt tunc Zachariam habitasse, quarto milliario a Jerusalem, et ibi natum Joannem. Et legitur in libro Justorum, quod beata Virgo eum primo levavit a terra. Et cum salutasset Elisabeth exsultavit infans in utero ejus, et cum matrem Domini sui et beatam eam prophetaret Elisabeth, edidit Maria canticum Domino, dicens: Magnificat anima mea Dominum, etc. Mansit autem Maria ibi mensibus tribus, ministrans cognatae donec pareret, et tunc rediit in domum suam. Octavo autem die cum circumcideretur puer, et vocarent eum nomine patris sui Zachariam, ait: Joannes est nomen ejus. Idipsum scripsit et pater sumpto pugillari. Est autem pugillaris tabula, quae pugno potest includi, ut calamus scriptoris. Et apertum est os Zachariae, et prophetans canticum fecit Domino: Benedictus Dominus Deus Israel. Haec duo cantica non cantantur in Ecclesia eo ordine quo sunt edita. Prius enim cantatur, quod secundo est editum. Quia enim in cantico Zachariae legitur: Et erexit cornu salutis, quod est factum in resurrectione, ideo canitur in Laudibus, et loquitur ad puerum, qui fuit aurora Solis. Et quia legitur in cantico Virginis: Respexit humilitatem ancillae suae, Ecclesiae scilicet et ipsius Mariae: quod quidem factum est in sexta aetate. Et agit de incarnatione ibi: Suscepit Israel puerum suum. Ideo cantatur ad vesperas, sexto scilicet officio diurno. Tertium canticum Simeonis, quod sequitur cantatur in septimo officio, id est in completorio, quia orat se dimitti in pace, quod fit in septimo quiescentium. Et quia haec duo cantica evangelica sunt, ideo stantes ea cantamus. Puer enim crescebat, et confortabatur spiritu, et erat in desertis locis, usque in diem ostensionis suae ad Israel. Revertens autem Maria ad Nazareth, inventa est a sponso in utero habens de Spiritu sancto. Qui nolens eam traducere in conjugem, occulte voluit eam dimittere; in somnis autem admonitus est ab angelo, ut acciperet eam in conjugem, et ne suspicaretur adulterium, conceptum puerum de Spiritu sancto indicavit, et ut Jesum vocaret praecepit, quia salvum faceret populum a peccatis eorum. Et hoc cognovit Joseph Deum nasciturum, qui solus peccata dimittit, et accipiens sponsam in uxorem, cum Virgine virgo permansit. Habuit autem Virgo virum, ne gravida infamaretur, et ut viri solatio et ministerio frueretur, et ut diabolo occultaretur Dei partus.

[recensere] De descriptione orbis.

In diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis (Luc. II). Volens Caesar scire numerum regionum in orbe, quae Romanae suberant ditioni, numerum etiam civitatum in qualibet regione, nomina quoque capitum in qualibet civitate, praeceperat, ut de suburbanis oppidis, vicis, et pagis ad suam confluerent homines civitatem, et maxime ubicunque habitarent ad civitatem convenirent, unde traherent originem, et quisque denarium argenteum pretii decem nummorum usualium, unde denarius dicebatur praesidi provinciae tradens, se subditum Romano imperio profiteretur. Nam et nummus imaginem praeferebat Caesaris, et superscriptionem nominis. Et quia numerus eorum, qui censi capite ferebantur, vel ut alii legunt qui censum capitis ferebant, certo numero determinabatur, et redigebatur in scriptis, ideo professio hujusmodi descriptio vocabatur. Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino. Prima dicitur quantum ad Cyrinum Syriae praesidem, quia enim Judaea in umbilico Zonae habitabilis esse dicitur, provisum est ut in ea inchoaretur, et deinde per circumstantes regiones alii praesides prosequerentur. Vel forte prima universalis, quia aliae praecesserant particulares. Vel forte prima capitum in civitate fiebat a praeside, secunda civitatum in regione a legato Caesaris, tertia regionum in urbe coram Caesare. Hic primum Judaea facta est stipendiaria Romanis, haec descriptio singulis annis fieri videtur, qui in Evangelio legitur: Magister vester non solvit tributum hoc anno (Matth. XVII).  Ascendit autem Joseph a Nazareth in Bethlehem, eo quod esset de domo David, ut profiteretur cum Maria uxore sua praegnante. Si mulieres profitebantur, jungendum est sic, ut profiteretur cum Maria. Si soli viri sic est ordo: Ascendit Joseph cum Maria.

[recensere] De nativitate Salvatoris.

Factum est autem, cum essent ibi, peperit Virgo filium suum primogenitum (Luc. II), non post quem alius, sed ante quem nullus, et pannis involutus, reclinavit eum in praesepio, quia non erat ibi eis locus in diversorio. Dicitur quod fenum in quo jacuit Jesus, delatum est Romam ab Helena, et est in ecclesia Sanctae Mariae Majoris. Intra basilicam, non longe a praesepio quiescit Hieronymus. Paula quoque et Eustochium in Bethlehem quieseunt. Difficile fuerat pauperibus, prae frequentia multorum, qui ob idipsum convenerant, vacuas invenire domos, et in communi transitu, qui erat inter duas domus, operimentum habens, quod diversorium dicitur, se receperunt, sub quo cives ad colloquendum, vel ad convisendum in diebus otii, vel pro aeris intemperie divertebant. Forte ibi Joseph praesepium fecerat bovi et asino, quos secum adduxerat, in quo repositus est Jesus. Ad quod quidam referunt illud Isaiae: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Isa. I). Et illud Habacuc: In medio duorum animalium cognosceris. Etiam in picturis ecclesiarum, quae sunt quasi libri laicorum hoc repraesentatur nobis. Natus est autem Salvator anno regni Augusti Caesaris quadragesimo secundo. Annos enim duodecim qui a morte Julii duxerant, usque ad Actium [Col.1540B] bellum, regno Augusti connumeramus . Anno vero regni Herodis trigesimo universo orbe pacato, Olympiadis centesimae nonagesimae tertiae anno tertio. Anno ab Urbe condita septingentesimo quinquagesimo secundo, natus est Dominus. Natus est autem nocte Dominicae diei, quia si tabulam computi retro percurras, invenies hujus anni concurrentem quintum, regularem Januarii tertium. Quibus junctis et sublatis septem, remanet unum. Itaque Kalend. Januarii in Dominica invenies quae concurrunt. Nam ea die qua dixit: Fiat lux, facta est lux (Gen. I),---visitavit nos Oriens ex alto (Luc. I). Inchoata vero secundum quosdam septima aetas a Nativitate Christi, secundum Apostolum, qui ait: Cum venerit plenitudo temporis, etc. Secundum alios a die qua baptizatus, propter vim regenerativam datam aquis. Secundum alios a passione, quia tunc aperta est porta, et inchoata est quodammodo septima quiescentium. Fluxerant quidem ab Adam anni quinque milleni centum nonaginta sex, aliis nonaginta novem, ab Abraham duo millia duodecim, secundum LXX; secundum Hebraeos vero longe pauciores.

[recensere] De cantico angelorum, et circumcisione Domini.

Et pastores erant secundo milliario a Bethlehem, in regione eadem custodientes vigilias noctis super gregem suum (Luc. II). Mos fuit antiquioribus, in utroque solstitio, vigilias noctis custodire ob solis venerationem. Qui forte mos etiam apud Judaeos ex usu cohabitantium inoleverat. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, annuntians eis natum Salvatorem in Bethlehem, et in signum positum puerum in praesepio nuntiavit. Et facta est cum angelo multitudo angelorum dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis , quia per Christum glorificatus est Pater, et pax facta inter Deum et hominem, inter angelum et hominem, inter Judaeum et gentilem. Pro hac multitudine angelorum, vel pro grege pastorum volunt quidam illum locum prophetice dictum turrim gregis, ibi. Et tu, turris gregis nebulosa (Mich. IV), cum tamen jam non primo contraxerat hoc nomen locus idem, quia Jacob gregem ibi pavit, cum Rachel parturiret. Et transeuntes pastores, usque Bethlehem invenerunt verbum, quod factum erat ad eos, et qui audiebant, mirabantur super his quae dicebantur a pastoribus ad eos. Maria quoque conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo, de qua natus est Jesus, ut putabatur filius Joseph (Luc. III). Christi enim generatio sic erat: Prima quidem hominis conditio de terra, secunda de latere viri, tertia ex viro et femina, quarta sic erat, ut nasceretur sine viro homo de femina. Unde et appropriata circumlocutione pro nomine Christus filius hominis dictus est. Prima et secunda generatio ruerunt, in tertia de ruina generamur, in quarta de ruina suscitamur. Octavo die circumciderunt puerum , et declaraverunt nomen ejus Jesum, quod impositum erat ei ab angelo priusquam conciperetur (Luc. II).

[recensere] De stella et magis.

Tertia decima vero die, ecce magi venerunt ab Oriente Jerosolymam dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum (Matth. II). Successores fuerunt isti doctrinae Balaam, qui stellam noverunt ejus vaticinio, et a magnitudine scientiae magi nuncupati sunt. Quos enim Graeci philosophos, Persae magos appellant. Venerunt enim de finibus Persarum et Chaldaeorum, ubi fluvius est Saba, a quo et Sabaea regio dicitur. Quidam tamen non eos primo doctos magos putant; sed postquam dolum Herodis fefellerunt per aliam viam revertentes. Chrysostomus dicit stellam multo ante tempore quam Christus nasceretur, apparuisse eis, et ita multo tempore de longinquo venerunt. Potuit tamen fieri, ut in tredecim diebus super dromedarios sedentes longa terrarum spatia transmearent, Audiens magos Herodes rex turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo, timuit rex ne quis de semine Hircani vel Aristobuli natus esset regnaturus, se tanquam alienigenam destituto. Turbatur autem civitas, novitate miraculi percussa. Cumque diligenter didicisset rex ortum stellae a magis, ut per eum natalem pueri cognosceret, etiam a sacerdotibus et scribis sciscitabatur, ubi Christus nasceretur. Qui juxta Michaeam in Bethlehem Ephrata nasciturum dixerunt (Mich. V). Bethlehem prius dicta est Ephrata ab uxore Caleb, quae ibi sepulta est, quam quidam suspicantur filiam fuisse Ur, et Mariae sororis Moysi. Postea vero post famosam sterilitatem pro qua Elimelech cum domo sua adiit Moabitis (Ruth. I), cum reddita fuisset ei incredibilis ubertas, dicta est Bethlehem, quae sonat domus panis. Dixit autem rex magis, ut inventum puerum sibi indicarent, ut veniens adoraret eum. Jam enim animum direxerat ad perdendum puerum. Quos egredientes de Jerusalem stella antecedebat, usque dum veniens staret supra domum ubi erat puer. Dicit Fulgentius stellam tunc creatam notabilem, et discretam a caeteris, et in splendore, quia eam lux diurna non impedivit; et in loco, quia neque in firmamento cum stellis minoribus erat, neque in aethere cum planetis, sed in aere vicinas terris tenebat vias; et in motu, quia prius immobilis super Judaeam, magis dedit signum veniendi in Judaeam, qui ex deliberatione sua Jerusalem tanquam caput Judaeae adierunt. Quibus egressis, tunc primo motu notabili praecessit eos stella; quae facto officio mox esse desiit, revertens in praejacentem materiam, unde sumpta fuerat. Tamen quidam tradunt Bedam voluisse quod in puteum Bethehemitanum ceciderit, et post in diebus Paulae et Eustochii, quasdam virgines Deo dicatas eam miraculose vidisse, quod, quia fabulosum existimaverunt fratres, cum quibus monasticam ducebat vitam eum a communione sua quandoque separaverunt.

[recensere] De oblatione et nominibus magorum.

Ingressi vero magi domum, quam diversorium Lucas nominat (Luc. II), obtulerunt puero singuli aurum, thus et myrrham, secundum Sabaeis consuetam oblationem (Matth. II). Inde significantes eum regem, Deum et mortalem. Nomina trium magorum haec sunt: Hebraice Appellus, Amerus, Damasius; Graece Galgalat, Magalath, Sarachim; Latine Baltassar, Gaspar, Melchior. Qui cum deliberarent de reditu, responsum est eis in somnis ne redirent ad Herodem. Et venientes Tharsum Ciliciae, conducto navigio, redierunt in regionem suam

[recensere] De Hippapanti Domini.

Et postquam impleti sunt dies purgationis Mariae, tulerunt puerum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, id est offerendo praesentarent, et dederunt hostias pro eo par turturum, aut duos pullos columbarum, insuper redemerunt eum quinque siclis argenteis (Luc. II). Et erat in Jerusalem Simeon senex, qui acceperat a Spiritu sancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Et tunc eodem spiritu venit in templum, et accipiens puerum in ulnas suas, sciens eum Christum, ait: Nunc dimittis, Domine, etc. Et prophetans de passione Christi, ait ad Mariam: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, id est passio ipsius. Non enim sine materno dolore potuit videre crucifigi Filium, etsi resurrecturum speraret, vel ita. Animam ipsius, quae et tua est, quam scilicet quasi tuam diligis, pertransibit gladius. Eadem hora supervenit Anna prophetissa, et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel.

[recensere] De fuga Domini in Aegyptum.

Tunc Herodes vidit quod illusus esset a magis (Matth. II). Videns enim Herodes magos nihil sibi renuntiasse, putavit eos visione stellae deceptos, et erubuisse redire ad eum, et ideo ab inquisitione pueri cessavit. Sed cum audisset quae dicta fuerant a pastoribus, et maxime prophetias Simeonis et Annae, sensit se illusum, et de morte Bethlehemitarum tractabat, ut ille quem ignorabat cum eis occideretur. Propterea per admonitionem angeli fugit in Aegyptum Joseph cum puero et matre ejus usque ad obitum Herodis. Cumque ingrederetur Dominus in Aegyptum, corruerunt idola Aegypti, secundum Isaiam, qui ait: Ascendet Dominus nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti (Isa. XIX). Tradunt quoque, quod sicut in exitu filiorum Israel de Aegypto non fuit domus Aegypti in qua, Deo procurante, non jaceret mortuum primogenitum, (Exod. II), ita nec modo fuit in Aegypto templum in quo non corruisset idolum.

[recensere] De nece puerorum, et quare dilata per annum.

Herodes autem cum de nece puerorum disponeret, citatus est per epistolam ab Augusto Caesare, ut Romam iret, accusationi filiorum responsurus. Tamen Josephus dicit quod Alexandrum filium suum secum Romam traxerit, et veneni sibi parati reum apud Caesarem postulaverit. Qui, cum iter faceret per Ciliciam, audiens naves Tharsensium magos traduxisse, in spiritu vehementi combussit naves Tharsis secundum quod David prophetaverat in quadragesimo septimo psalmo: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Cum ergo coram Caesare disceptasset pater cum filiis, hac lege facta est reconciliatio, ut adolescentes patri in omnibus obedirent, ipse autem regnum dimitteret cui vellet. Nondum tamen Herodes a suspicionibus liberatus est. Veniensque Jerosolymam, populo convocato, tribusque filiis astantibus, et concordiam fratrum a Caesare factam exposuit, et se successoris judicem constitutum, ne Judaei regnum ad suos rediturum aestimarent. Tunc confirmatus in regno Herodes certius quam prius, mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis (Matth. II), quorum maxima pars tertio milliario a Bethlehem usque ad austrum sepulta est. Plurium sententia, et usitatior haec est: Ortam didicerat Herodes stellam eadem die qua natus erat Dominus, et secundum ortum stellae Dominum anniculum esse sciebat, et aliquot insuper dierum. Ideoque ipse supra aetatem ejus usque ad bimos et infra usque ad unius noctis infantem desaevit in pueros. Timensque pueri morphoseon, id est commutationem, ne scilicet puer, cui sidera famulabantur, supra aetatem suam, vel infra faciem suam transformaret. Chrysostomus autem dicit stellam apparuisse per annum ante Domini nativitatem. Credebatque Herodes, tunc etiam Dominum fuisse natum, et sic putabat Dominum bimum fuisse cum adjectione paucorum dierum, et ideo occidit pueros bimos deinceps usque ad quinque annos, sed non minores bimis. Et exponit bimatum et infra, secundum rationem numeri. Sicut enim ratione temporis minores bimis inferiores sunt eis, quia post nati sunt. Ita ratione numeri majores bimis inferiores sunt eis, quia post eos numerantur. Cui assertioni videtur fidem facere, quod quaedam ossa Innocentum habentur adeo grandia, quae bimorum esse non possent. Potest tamen dici ad hoc, quia longe majoris tunc erant homines quantitatis quam modo.

[recensere] Quod comminatio Jeremiae etiam prophetia fuit.

Tunc impletum est illud Jeremiae (Jer. XXXI). Vox in Rama audita est, etc., (Matth. II). Rama locus est juxta Gabaa duodecimo milliario distans a Bethlehem, ubi fere delecta tribu Benjamin propter uxorem Levitae, pauci superstites planxerunt mortuos suos. Hoc autem videtur Jeremias induxisse potius comminando, quam prophetando. Minabatur enim imminere tantam ruinam duabus tribubus, quanta facta fuerat in filiis Rachel, cum plangentium vox audita est in Rama. Tamen etiam prophetavit de nece parvulorum, ut Matthaeus ait, et tunc Rama non est nomen loci. Sed quia Rama excelsum sonat, idem est ac si dixisset: Vox in excelso audita est. Videtur quoque debuisse dici, Lia plorans filios suos, cum Bethlehemitae de tribu Juda fuerint. Sed quia tribus Benjamin conterminata est Judae, insinuavit evangelista multos de Benjamin fuisse occisos pro vicinia, ad exaggerandum scelus Herodis. Vel quia Rachel juxta Bethlehem sepulta est, prophetico locutionis modo dicitur ea gessisse quae in loco eodem gerebantur. Et noluit consolari, quia non sunt, id est inconsolabiliter dolebat, de eo quod non sunt, id est de eo quod mortui esse desiderant. Innocentes quidem martyres dicuntur laxato vocabulo, non quia testes Christi, sed quia pro Christo occisi sunt, quem si non loquendo, moriendo tamen confessi sunt, pro quo etiam Ecclesia pro eis solemnizat, quamvis ad inferos descenderint. Unde et in eorum solemnitate cantica laetitiae subticentur, scilicet, Te Deum laudamus, et Gloria in excelsis Deo, et pro alleluia, quidam dicunt, Laus tibi, Christe; alii, Cantemus, eia; alii dicunt tractum.

[recensere] De nece duorum filiorum Herodis.

Factum est autem, ut quoniam Herodes multos orbaverat filiis, ipse suis miserabilius orbaretur. Nam per astutiam Antipatri, iterum facti sunt suspecti Alexander et Aristobulus patri. Ob hoc scripsit Herodes Augusto, in multis accusans filios. Misit autem Augustus Saturnium, et Peanum legatos cum rescripto, ut coram his duobus coacto consilio procerum filios judicaret, et de eis, si convincere eos posset, faceret quod vellet. Auditis autem hinc et inde partibus, legatos illos damnandos pronuntiaverunt, non tamen morte. Tunc apud Sebasten pater conjecit eos in vincula. Complices vero eorum apposuit torquere pater, ut confessione eorum certioraretur si in animam suam aliquid machinarentur filii. Confessus est autem quidam multa sibi ab Alexandro promissa, si patri venenum propinaret. Confessus est etiam tonsor de promissis sibi muneribus, si dum pararet patri barbam, eum jugularet. Addiditque dixisse Alexandrum non esse spem ponendam in senem, qui canos tingebat, ut videretur adolescens. His motus Herodes, missis spiculatoribus, jussit filios occidi, et asportari in Alexandriam, ibique sepeliri cum Alexandro avo suo materno.

[recensere] De priori testamento Herodis, et odio ipsius, et Antipatre.

Tunc inscripsit testamentum Herodes, et Antipatrem futurum regem instituit, et Herodem, qui cognominabatur Antipas substituit Antipatri. Antipater vero intolerabile odium populi excepit, cunctis scientibus quod fratribus suis conseruisset calumnias. Ob hoc etiam pater jam eum non recto oculo aspiciebat. Ad haec etiam Antipater molestus erat patri, quod fratrem sibi substituerat, eo quod ad filios ipsius Antipatris regnum transire noluisset. Alia quoque major causa invidiae orta est ei in patrem. Nam pupillos filiorum, quos occiderat paterna dilectione fovebat, aliis nepotibus suis eos copulans in matrimonio. Erant autem, secundum Josephum, parvuli relicti de Aristobolo, Herodes Agrippa, qui Jacobum occidit gladio, et Herodias, quam post Herodes Antipas abstulit Philippo fratri suo. Timuit ergo Antipater, ne ad pupillos fratrum suorum quandoque regnum revocaret Herodes, quia eos ex parte matris contingebat. Commovit etiam Pheroram in odium Herodis, adeo ut Pheroras secederet a fratre, et habitaret in terra, quae concessa ei fuerat trans Jordanem. Ipse vero etiam, patre volente, quibusdam excogitatis occasionibus Romam properavit, efficacissimum venenum a quadam venefica Arabica comparans, et apud uxorem Pherorae reponens, quod interim, dum ipse abesset, per ministrum quem conduxerat, patri propinaretur.

[recensere] Quod Herodes incarceravit Antipatrem insidiantem vitae ejus.

Cum autem Antipater Romae esset, mortuus est Pheroras, accepitque Herodes de veneno reposito apud uxorem Pherorae, per ancillam iracunde a domina sua recedentem. Itaque evocatam uxorem fratris relictam, afferre venenum eam jubet. Illa vero quasi allatura egressa, de tecto se dedit praecipitem, sed semiviva ad regem allata, ait: Cum moreretur frater tuus, vir meus, ait mihi: Affer huc mulier venenum, quod reliquit nobis Antipater, meque vidente in igne consume, ne ad inferos conscientiam fratricidii ultricem feram. Ego vero magnam ejus partem in ignem consumens, modicum mihi propter dubios casus, et quia te metuebam reservavi. Cumque pixidem cum veneno protulisset, expiravit. Acceptis quoque aliis pluribus argumentis, quod Antipater in mortem patris grassaretur, Herodes eum mature revocavit, matremque illius repudiavit. Cumque filium de parricidio publice accusasset, praesente Varo Syriae praeside, qui illis diebus Jerosolymam venerat, posuit eum in custodiam apud Jerichonta.

[recensere] De magnitudine morbi Herodis.

Cumque complices filii quaereret pater, ut eos cum filio exquisitis perimeret suppliciis, graviori morbo impeditus est. Accedebat et senectus, cum annos jam septuaginta natus erat, animumque ejus filiorum clades graviter affligebant. Erant autem in Jerusalem duo sophistae, quos non pauci adolescentium sectabantur, cum leges exponerent, his opportunum visum est rege tabescente, ut aquilam auream dejicerent, quam rex super maximam portam templi contra patrias leges posuerat. Qua dejecta, rex commotus, animi magnitudine morbum superavit, et in concionem procedens in omnes Jerosolymitas injuriam hanc infundere nitebatur. Sed ad preces populi in solos auctores ultus est. Illos ergo, qui in funibus demissi, aquilam conciderant, vivos incendit cum duobus sophistis. Dehinc variis affligebatur languoribus. Nam febris non mediocris erat, prurigo intolerabilis in omni corporis superficie, assiduis vexabatur colli tormentis, pedes intercutaneo vitio tumuerant, putredo testiculorum vermes generabat, creber anhelitus et interrupta suspiria, quae ad vindictam Dei ab omnibus referebantur. Ipse vero Jordanem transiens apud Callionem calidis aquis utebatur. Cumque corpus ejus oleo calidiori foveri medicis placuisset, in arcam plenam demersum ita dissolutum est, ut etiam lumina, quasi mortuus, resoluta torqueret, tamen ad clamorem astantium respicere visus est.

[recensere] De nobilibus Judaeis occidendis in morte Herodis, et de morte Antipatri.

Cumque rediisset Jericho, audiens Judaeos mortem suam exspectantes cum gaudio, ex omni Judaea nobiliores collectos, juvenes, concludi praecipit in hippodromo, id est in carcere circi, praecipiens Salome sorori suae, ut cum animam suam efflaret, statim illos occideret, ut ita omnis Judaea in morte ipsius, etiam invita plangeret. Nuntii vero quos Romam miserat redeuntes epistolam tulerunt a Caesare, ut Antipatrem in exsilium daret, vel, si mallet, morte damnaret. Quo nuntio paululum recreatus, cum pomum, quo libenter vescebatur, petiisset, cultellum quoque ad incidendum poposcit, statimque cum tussi violenta distenderetur, circumspiciens ne quis arbiter impediret, se percussurus dexteram sustulit. Sed Acciabus, consobrinus ejus, dexteram continuit, statimque ululatus est rex, et tumultus in regia domo excitatus est. Quo audito, Antipater exsultans multa custodibus promittebat ut eum solverent. Quod cum accepisset Herodes, gravius tulit exsultationem filii, quam mortem, et continuo missis satellitibus occidit eum, sepelirique praecepit in Hircanio. Statimque mutans testamentum, Archelaum regni scripsit successorem, ita tamen quod ab Augusto susciperet diadema.

[recensere] De morte Herodis, et substitutione Archelai.

Post mortem autem filii, quinque diebus exactis, mortuus est Herodes trigesimo septimo anno postquam a Romanis rex declaratus erat. In aliis fortunatissimus, in rebus domesticis infelicissimus fuit. Salome vero quos occidi mandaverat absolvit. Et sepelivit eum Archelaus in Herodio, juxta mandatum ipsius, nihil regii ornatus in funeris pompa praetermittens, septem autem diebus in lugendo patrem consumptis, epulisque feralibus prolixe populo exhibitis, qui mos Judaeorum ob expensas funerum multos depauperavit candida veste indutus ascendit in templum, variisque favoribus a plebe susceptus est, sedensque pro tribunali, dixit, se etiam a regis nomine velle temperare, donec a Caesare confirmata foret successio, promittens quod patre melior omnibus appareret. Quocirca alii tributa levari, alii vectigalia tolli, quidam solvi custodias acclamabant. Postulatis autem Archelaus annuens, celebratis hostiis, erat cum amicis in epulis.

[recensere] De lite fratrum pro regno coram Augusto.

Orta est autem seditio, quae in novis rebus accidere solet, plurimi enim sophistas, pro defensione legis occisos, lugebant; omnes fere pontificem, quem Herodes pretio creaverat, amovendum proclamabant. Instante autem azymorum die, cum turba ab immolatione prohiberet pontificem, Archelaus, misso chiliarcho, verbis eos prius sedare attentavit. Cum autem vulneratum remisissent chiliarchum, missa grandi manu satellitum, Archelaus circiter novem millia occidit, et per vocem praeconis omnes ad propria redire commonens, neglecta festivitate, omnes abierunt. Ipse vero cum Nicolao et Ptolomaeo, secretariis patris sui, Romam profectus est, Salomamque, et filios ejus secum duxit, ut cum testamento extremam voluntatem patris sui testarentur, Philippo fratre regni procuratore relicto. Profectus est etiam Romam Herodes Antipas, ut de regno habendo disceptaret cum fratre, oratore Hyreneo, propter acrimoniam dicendi, plurimum confisus. Caesar quoque, ascitis optimatibus Romanorum, partibus prosequendi copiam dedit. Ibique tunc primum Gaium, ex Agrippa, et filia sua natum, filium adoptivum sedere jussit. Archelaus sibi regnum deberi asserebat, et aetatis merito, et secundi testamenti voluntate. Antipas vero primum testamentum debere servari, aiebat, quod pater, quando compos mentis esset, inscripserat. Secundum vero nullum fore, quod ipsum pater mentis impos fecerat. Nam et tunc propria manu se appetierat. Addebat quoque, quod Archelaus umbram regni detulisset ad Caesarem, cum ipse corpus rerum gerendarum sibi rapuisset; postremo, quod initia potestatis suae novem millium occisorum sanguine maculasset. Caesar vero responsum differens, secum de cognitis deliberabat, an aliquem regni successorem constitui oporteret, an toti familiae distribui principatum, praesertim cum litteras varias de Syria accepisset, Judaeos defecisse nuntiantes. Interim quoque mater Archelai mortua nuntiatur.

[recensere] De quatuor regibus in Judaea.

Eodem sane tempore quatuor reges surrexerunt in Judaea. Nam in Idumaea duo millia veteranorum, qui sub Herode militaverant, regem creaverant. Sephori vero Galilaeae Judas, filius Ezechiae latronum principis ab Herode olim capti, diadema sibi imposuit. Trans flumen quoque Simon quidam ex servis regalibus, vastitate corporis fretus a latronibus rex creatus est. Pastores quoque quemdam proceri corporis, cum pastor esset in finibus Israel, regem sibi statuerant. Ob haec insinuanda Caesari missus est Romam a Varo Philippus, duabus tamen incidenter de causis, ut, et Archelao subveniret, et si regnum Herodis nepotibus distribui placuisset, partem aliquam mereretur. Iverunt etiam cum eo quinquaginta de Judaeis honorati, qui octo millia Judaeorum, Romae tunc degentium, secum traxerunt ad Caesarem. Ante enim captivitatem finalem, Judaei, per captivitates particulares, ubique dispersi, et venundati fuerant. Quos ut audiret Caesar, in palatium Apollinis templi sedit cum amicis. Illi vero tyrannidem Herodis, et filiorum ejus in Judaeos explicantes, supplicabant Romanis, ut Judaeae reliquias misericordia dignas judicaret, et aut jus antiquum regni sibi restitui, aut Syriae conjungi finibus, aut per Romanos judices Judaeam administrari.

[recensere] De simulato Alexandro.

Eo etiam tempore quidam natione Judaeus in Sidoniorum oppida educatus, quam simillimus Alexandro Herodis filio, quem, et pater interemerat, venit in Judaeam instinctu cujusdam liberti Herodis, qui omnes actus regios optime sciebat, asserens sibi regnum deberi, tum quia major filius Herodis, tum quia ex parte matris suae Mariannes eum contingebat. Cumque plures Judaeorum sequaces haberet, Romam quoque profectus est. Igitur Judaei Romae tunc degentes visendi ejus studio circumfluebant. Sciscitatusque qualiter viveret, aiebat, lictores miseratos fratrum, alios similes eis morti subjecisse. Aristobolum quoque fratrem adhuc viventem in Cypro, vel Creta latere. Sed Caesar optime vultum Alexandri sciens, quem, dum Romae studeret puer, amasium habuerat, cum patre quoque post disceptantem, plenius notaverat, fallaciam similitudinis animadvertit, misitque Celadum, qui et Alexandrum bene cognosceret, ut ad se viventem adduceret, vitam sibi pollicens si tantae fraudis prodidisset auctorem. Cumque ille confessus esset se talia simulasse ad quaestum, risit Caesar, suasoremque ejus jussit interfici, falsumque Alexandrum propter habitudinem corporis, numero remigum inseruit. Hunc Alexandrum poeta vocavit formosum Alexim, id est delicias domini (VIRGIL., eclog. 21).

[recensere] De divisione regni.

Tandem de consilio senatus Caesar monarchiam Herodis distribuit, mediam partem, scilicet Judaeam et Idumaeam tradens Archelao sub nomine tetrarchae, pollicitus se facturum eum regem, si se dignum praebuisset. Mediam vero partem in duas secuit tetrarchias, cessitque in partem Herodis tetrarchae regio trans flumen, et Galilaea. Ituraea vero et Trachonitis, et Auranitis Philippo destinata est. Factus est igitur Archelaus quasi diarchus, monarchus vero nunquam fuit. Cum ergo eum legeris monarchum fuisse novem annis, post patrem intellige, secundum opinionem vulgi dictam, et secundum sui jactantiam, qua se futurum regem secundum promissum Caesaris jactabat. Et sic remissi sunt in Judaeam tres fratres, cum sedissent Romae quatuor mensibus eventum rei exspectantes.

[recensere] De reditu Jesu ab Aegypto, et de morte Glasirae.

Archelaus vero non solum in accusatores suos, verum etiam in sibi subditos crudelius patre desaevit. Cujus regni anno primo angelus dixit Joseph, ut rediret cum matre, et puero in terram Israel. Qui rediens ab Aegypto post annos septem, cum audiret quod Archelaus pro patre regnaret in Judaea, noluit illo ire. Et admonitus ab angelo ivit in Galilaeam, et mansit in Nazareth (Matth. II). In hoc loco invenies super Matthaeum, et Archelaum totius regni monarcham post patrem, et Herodem regnantem in Galilaea. Porro de infantia Salvatoris, et operibus ejus usque ad baptismum, non legitur in Evangelio nisi quod Lucas dicit duodennem remansisse in Jerusalem, et post triduum inventum a parentibus in medio doctorum audientem, et interrogantem eos (Luc. II). Sane Archelaus in contumeliam generis sui repudiavit Mariannem fratris sui filiam, quam ei pater dederat uxorem, duxitque Glasiram, filiam regis Cappadocum, fratris sui Alexandri quondam uxorem, et mortuo Alexandro Jubae regi Lybiae nuptam, mortuoque Juba apud patrem modo in viduitate degentem. Quae cum in Judaeam rediisset nupta Archelao, videre visa est, astantem sibi Alexandrum, et dicere: Satis tibi fuerat Libycum matrimonium; sed rursus reversa [Col.1550A] ad penates meos, fratri meo impudenter conjuncta es. Te ergo licet invitam recuperabo. Quae exposito hoc somnio, vix biduum supervixit.

[recensere] De exsilio Archelai.

Tandem crebro accusatus Archelaus, a Caesare advocatur. Quinto quidem die priusquam vocaretur, aristas plenas, et maximas a bobus comedi somniarat, dumque ascitos magos consuleret, Simon Essaeus genere, aristas annos, et boves rerum mutationes interpretatus est, eo quod agros arando verterent, et mutarent. Ideoque novem annis eum dixit regnaturum, varias autem expertum rerum mutationes, moriturum. Nono autem principatus sui anno Romam veniens a Caesare damnatus, in exsilium pellitur apud Viennam civitatem Galliae.

[recensere] De primo procuratore Judaeae.

Finibus autem Archelai in provinciam redactis, procurator illuc missus est a Caesare Coponius, qui et quondam Cyrini collega fuerat. Cum missus est Coponius in Judaeam, censor patrimoniorum, multi sane Judaeorum, et maxime quidam Galilaeus Simon, populum increpabant, quod post Deum dominos ferrent mortales tributarii Romanorum. Coponio ergo procurante Judaeam die Azymorum, cum mos esset media nocte templi portas aperiri, Samaritae quidam occulte venientes Jerosolymam, per cunctas porticus, et per totum fanum, ossa jecerunt mortuorum, et extunc major templi custodia exerceri coepit, et ante diem portae non aperiri.

[recensere] De morte Augusti.

Eo tempore Philippus Sephorum reparans Juliam nominavit, in honorem Juliae uxoris Caesaris, Paneas quoque Caesaream Philippi dixit. Coponio vero Romam reverso, successit Marcus ei, sub quo Saloma soror Herodis defuncta est. Sed et huic successit Annius Rufus, sub quo mortuus est Augustus, cum regnasset quinquaginta septem annos, et menses sex, et diebus decem ex quibus quatuordecim, vel duodecim annis Antonius cum eo regnavit. Cum enim quadragesimo secundo anno regni ejus natus esset Dominus, qui quinto decimo Tiberii anno tricenarius fuit, Caesarem mortuum Domino quintum decimum annum agente. Quidam tamen quinquaginta sex, tantum annos regni ejus ponunt. Alii quinquaginta octo, dimidium annum, et dies qui secuti sunt pro anno ponentes. Mortuus est autem anno vitae suae septuagesimo septimo, apud Nolam civitatem Campaniae, gloriatus se urbem marmoream relinquere, quam latericiam invenerat, et sepultus est in Martio Campo.

[recensere] De Tiberio imperatore, et Valerio procuratore Judaeae.

Successit ei tertius Imperator Tiberius Nero, uxoris ejus Juliae filius, qui Valerium Graccum procuratorem misit in Judaeam, qui quaestum putans pietatem, palam vendebat sacerdotii principatum. Qui amovens Annam, Ismaelem pontificem designavit. Sed et hunc non multo post ejiciens, Eleazarum Annae filium subrogavit post annum, et hunc arcens Simonem instituit, sed et post annum Josippum, qui et Caiphas, apposuit. Tamen post annos undecim relinquens Judaeam Romam reversus est. Cujus successor missus a Tiberio Pontius Pilatus sub quo Herodes in honorem Tiberii Tiberiadem aedificavit.

[recensere] De odio Judaeorum in Pontium Pilatum.

His temporibus Tiberius multos reges ad se vocatos non remisit. Inter quos etiam Archelaum Cappadocem retinens, regnum ejus in provinciam vertit, et Mazacham caput regni Caesaream nominavit. Sane Pilatus Jerusalem veniens, et statuas Caesaris, quae et signis militaribus inerant, secum deferens ignorantibus Judaeis eas in civitate constituit, Caesareamque rediit. Cum autem plurimi de Jerosolymitis ad eum descendissent, supplicantes de signis amovendis, nam ob legem Judaeorum, qui praecesserant Judaeae procuratores sine signis urbem ingredi consueverant, sedit pro tribunali Pilatus, militesque armatos circumponens, mortem eis minabatur, si non quievissent. At illi mortem potius eligebant quam leges patrias profanarent. Admirans ergo Pilatus constantiam Judaeorum in legalibus institutis, auferri praecepit imagines. Iterum Pilatus Jerosolymam veniens, vidensque urbem aquae penuria laborare, aperuit gazophylacia templi, et ex opibus templo dicatis aquaeductum coepit aedificare, suscipiens initium torrentis, quod stadiorum duorum millium intervallo distabat. Judaei vero acclamabant, ut ab illo opere cessaretur. Ob hoc Pilatus multos Judaeorum occidit plerosque sauciavit. Intermissum est autem opus, quia Judaei legationem accusationis in Pilatum ad Tiberium direxerunt.

[recensere] Testimonium Josephi de Christo.

In hoc loco ponit Josephus commendationem Domini Jesu in hunc modum: Fuit vero hisdem temporibus Jesus, sapiens vir, si tamen virum eum nominare fas est. Erat enim mirabilium effector operum, et doctor eorum qui libenter quae ventura sunt audiunt, et multos quidem Judaeorum, multos etiam ex gentibus sibi adjunxit. Christus hic erat. Hunc accusatione primorum nostrae gentis cum Pilatus in crucem agendum esse decrevisset, non deseruerunt eum, qui ab initio dilexerant eum. Apparuit enim his iterum vivus, secundum quod divinitus inspirati prophetae, vel haec, vel alia de eo futura praedixerant. Sed et in hodiernum diem Christianorum, qui ab ipso dicti sunt, et nomen perseverat, et genus.

[recensere] De baptismo Joannis, et principio sextae aetatis.

Anno quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, sub Valeriano et Asiatio consulibus, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha Galilaeae Herode, Philippo fratre ejus tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abylinae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto (Luc. III), ut baptizans, et praedicans solatium redemptionis annuntiaret: Et venit in omnem regionem Jordanis baptizans baptismo poenitentiae, quia ad poenitentiam baptizandos monebat, et non nisi quos poenitentes videbat baptizabat, praedicans futurum baptismum in remissionem peccatorum, pro cujus assuefactione etiam baptizabat. Dicebat enim: Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III). Usque ad hunc annum Tiberii quintum decimum computantur ab Adam anni quinque millia ducenti viginti quinque, secundum LXX, secundum Hebraicam veritatem quatuor millia. Anno vero Tiberii decimo sexto fuit annus jubilaeus octogesimus primus. Eodem anno dicunt quidam sextam chiliadem incoepisse. Quorum ratio haec est, quia sicut in hoc anno terminata est circumcisio, et inchoavit baptismus, ita sexta aetas incipit, et quinta terminata est. Quidam ab Incarnatione Domini initium ejus ponunt hac ratione, quia sicut sub quinta aetate generalis fiebat computatio, anno a prima olympiade tali, vel tali; ita sub sexta dicitur anno ab Incarnatione Domini tali, vel tali. Alii a passione Domini eam inchoasse testantur, dicentes sextam et septimam quiescentium simul incoepisse. In chronica vero ab imperio Tiberii inchoata legitur. Utebatur autem Joannes cilicio de pilis camelorum, et zona pellicea, quodam locustarum genere esibili vescebatur, et melle silvestri. Tunc exibat ad eum omnis Judaea, et baptizabantur in Jordane. Videns autem multos Pharisaeorum, et Sadducaeorum venientes ad baptismum, dixit eis: Progenies viperarum, quis vobis demonstrabit fugere a ventura ira? Facite dignos fructus poenitentiae, et ne dicatis: Patrem habemus Abraham, quia potest Dominus de lapidibus istis, id est de gentibus significatis his lapidibus, suscitare filios Abrahae. Digito autem ostendebat eis Joannes duodecim lapides quos tulerunt duodecim duces tribuum Israel de medio Jordanis in aridam, et totidem de arida in Jordanem, quorum acervus esset in testimonium, quia sicco pede Jordanem transierunt (Josue IV).

[recensere] De tribus sectis Judaeorum.

Erant autem tunc in Judaea tres sectae Judaeorum, a communi reliquorum vita et opinione distantes, Pharisaei, Sadducaei, Essaei. Pharisaei cultu austero, et victu perparco utebantur, traditiones suas statuentes, quibus traditiones Moysi determinabant, pittacia chartarum in fronte gerebant, et in sinistro brachio circumligata, quibus Decalogus inscriptus erat, quia dixerat Dominus: Hoc habebis quasi appensum ante oculos tuos, et in manu tua (Exod. III), et haec dicebantur phylacteria a phylassein, quod est servare, et thorath quod legem sonat. Isti etiam majores fimbrias aliis ferentes spinas alligabant, quibus puncti in deambulando memores mandatorum Dei fierent. Hi universa Deo deputabant, et Marmeno, id est fato. Agere quidam quae jussa sunt, vel negligere, in arbitrio hominum plurimum esse dicebant, tamen in singulis adjuvare Marmenem, quam etiam ex motibus superiorum fieri putabant. Praepositis suis et majoribus natu nunquam contrarium respondebant, judicium Dei esse futurum dicentes, omnem animam incorruptam esse, solas bonorum animas in alia transire corpora, usque ad resurrectionem et judicium; malorum autem aeternis retrudi carceribus. Et quia a communi hominum habitu divisi, ideo Pharisaei dicebantur. Sadducaei Marmenem negant, Deum inspectorem omnium esse dicentes, in arbitrio hominum situm esse ut bonum malumve gerant. Animarum generaliter, vel supplicia negabant, vel honores. Nam et resurrectionem mortuorum futuram negabant, animas mori cum corporibus putantes, nec angelos esse dicebant. Solos quinque libros Moysi recipiebant, et his contenti erant. Hi severi nimis erant, nec etiam inter se sociales. Ob quam severitatem Sadducaeos, id est justos se nominabant. Essaei fere omnibus monasticam agebant vitam, nuptias fastidientes, non quia conjugia et hominum successionem perimendam censerent, sed cavendam intemperantiam feminarum, nullam earum fidem viro servare putantes. Habebant omnia communia, probro oleum ducentes, squalorem decus putabant, dummodo in veste candida semper essent. Nulla eis certa civitas, sed in singulis domicilia habebant, ante solis ortum nihil profanum loquentes, solem ubi oriebatur orantes, post usque ad quintam horam operantes, loti corpore aquis, simul et cum silentio edebant, juramentum habebant pro perjurio. Sectae suae neminem adhibentes, nisi sub anni probatione. Receptum autem secum, post annum, duobus aliis annis mores ejus probabant, deprehensum in peccatis a se pellebant, ut herbas more pecorum decerpens, usque ad obitum poeniteret. Cum enim decem simul sederent, nullus, novem invitis, locutus est, spuere in medium, vel in dexteram partem sui vitantes. Adeo Sabbatum observabant, quod nec ea die alvum purgabant. Dolabrum ferebant ligneum, quo in loco secretissimo fodiebant terram ad alvum purgandam, demissa veste se diligenter contegentes ne splendori divino facerent injuriam: ob id etiam statim foveam reimplentes. Vivebant quam longissime ob victus simplicitatem, mortem pro justitia immortalitate judicabant meliorem, animas vero omnes a principio creatas, pro temporibus incorporari. Bonas exutas corporibus ultra Oceanum degere, ubi sit reposita eis perfruitio ad Orientem, malis procellosa, et hibernia loca delegantes. Erant in eis qui futura praedicerent. Quidam conjugibus, sed moderate utebantur: nam si homines abstinendum arbitrarentur, vel arctarentur a conjugio, humanum genus deficeret.

[recensere] Quod Joannes confessus est se non esse Christum.

Cum ergo baptizaret Joannes, miserunt a Jerosolymis ad eum sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: Tu quis es? (Joan. I.) Et confessus est se neque Christum esse (quod opinio publica habebat), nec Eliam, nec prophetam. Et dixerunt: Quid ergo baptizas? Quaesierant de Elia, et sub nomine prophetae, de Elisaeo, quia in his duobus praecesserat figura baptismi, et de baptismo Christi legerant in prophetia Ezechielis: Effundam super vos aquam mundam (Ezech. XXXVI). Et ideo putabant ad alium non pertinere baptismum, et respondit: Ego quidem baptizo in aqua, medius autem vestrum stat, quem vos nescitis; ipse baptizabit vos in Spiritu sancto, et igne; in Spiritu in baptismo, in igne in poenitentia . Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.

[recensere] De Jesu baptizato.

Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo (Matth. III). Tres fuerunt causae praecipuae cur baptizatus est Jesus a Joanne: ut baptismum Joannis approbaret; ut omnem humilitatem impleret, et implendam doceret; ut tactu sui corporis vim regenerativam conferret aquis, etsi forte non statim. De vi enim et institutione baptismi triplex est opinio, ut in Sententiis habetur. Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, id est tricesimum annum inceperat tredecim tantum diebus ejusdem anni peractis (Luc. III). Et secundum hoc vixit Jesus tantum triginta duobus annis, et dimidio; quia eadem die revoluto anno convertit aquam in vinum, et sequenti Pascha, id est in Pascha tricesimi primi anni, incarceratus est Joannes, et in Pascha sequenti, id est tricesimi secundi anni, decollatus est, et in tertio Paschate, id est tricesimi tertii anni, passus est Dominus, et ita vixit Dominus triginta duobus annis integris, et de trigesimo tertio quantum fluxit temporis a Natali usque ad Pascha, quod pro dimidio anno computatur. Chrysostomus tamen dixit eum jam complevisse tricesimum annum, in homilia decima in Matthaeum, sic dicens: Post triginta annos venit Jesus ad baptisma, legem veterem soluturus. Propterea usque ad hanc aetatem (quae omnia solet capere peccata) in legis observatione permansit, ne quis diceret, illum ideo legem solvisse, quia ea non potuisset adimplere. Et infra: Per triginta annos justitiam legis adimpleverat, et tunc venit ad baptisma Evangelium docturus, quasi cumulum cunctis observationibus legis imponens. Hoc tamen dixit Chrysostomus occasione illius verbi, quod dixit Dominus: Sic decet nos implere omnem justitiam. Et secundum hanc opinionem, vixit triginta tribus annis integris, et tantum de trigesimo quarto quantum est a Natali usque ad Pascha. Joannes autem prohibebat Jesum dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me. Cur dixit se baptizandum Joannes, si in utero sanctificatus, et mundatus erat ab originali, vel saltem in circumcisione? Sed per se genus humanum intellexit, quasi dicat: Homo per te debet mundari. Vel quantum ad plenitudinem mundationis, se adhuc mundandum dixit, quia si jam mundatus, et per sanguinem Christi plenius erat mundandus, sicut quis accepta efficaci medicina, per causam curatus dicitur, per effectus plenitudinem curandus. Cui Jesus: Sine modo. Sic enim decet nos implere omnem justitiam, id est superabundantem humilitatem. Est enim debita humilitas, subdere se majori propter Deum; abundans, subdere se pari; superabundans, subdere se minori. Quasi dicat: Ideo modo subdo me tibi minori, ne dedignentur majores a minoribus baptizari, et regi. Quod intelligens Joannes consentit.

[recensere] De Spiritu sancto, et voce Patris.

Factum est autem, cum baptizaretur fere omnis populus terrae illius, et Jesu baptizato, et orante pro baptizandis, ut acciperent Spiritum sanctum , confestim ascendit Jesus de aqua, et ecce aperti sunt coeli (Luc. III), id est inaestimabilis splendor factus est circa eum, acsi coelo aereo, et sidereo reseratis, splendor coeli empyrei terris infunderetur. Et Spiritus sanctus in corporali specie columbae venit, et sedit super caput ejus, quae peracto officio suo, in praejacentem materiam rediit, unde sumpta fuerat. Et tunc cognovit Baptista quod dixit se ante nescisse, quod scilicet Christus solus baptizaret, id est potestatem baptismi retineret sibi, sed potestatem baptizandi aliis daret, qui eum miserat ante eum baptizare, cum solitariam duceret vitam, etiam dixerat ei: Quammultos baptizabis, sed inter illos super quem videris Spiritum descendentem, et manentem, hic solus est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I). Et ecce vox Patris audita est de sublimi: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui mihi (Luc. III). Usque post vocem hanc creditur durasse splendorem, et columbam sedisse super caput ejus. Quod alius evangelista dicit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacuit (Matth. III), idem est sensus, id est in te et per te placitum meum gerere constitui.

[recensere] De Jesu jejunio, et tentatione.

Tunc Jesus ductus est a Spiritu sancto, qui eum designaverat, in desertum, et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit (Matth. IV). Movebatur diabolus quadraginta dierum jejunio. Sciebat tot diebus aquas diluvii effusas, exploratam terram promissionis per Moysen, legem a Deo datam, filios Israel in eremo tot annis pane angelorum vixisse. Cum vero sensit Dominum esurire, quod non legitur de Moyse, vel Elia, accessit, ut tentaret, si posset eum dejicere in peccatum, et ut exploraret an esset Dei Filius, quia audierat vocem hanc, Hic est Filius meus dilectus (Matth. III), quem sciebat quandoque venturum, et se per eum potestatem amissurum, sed usque ad judicium futurum non exspectabat. Tentavit autem eum in eisdem tribus, quibus Adam dejecerat, sed non ordine eodem: Primo in gula, ut esuriens, panem videns, immoderato cibi appetitu accenderetur; secundo de avaritia, ubi super montem ostendit ei omnia regna mundi, id est exposuit ei gloriam mundi; tertio de superbia, ut jactanter se ostenderet Filium Dei. Tunc abjecit eum Dominus, et consummata omni tentatione ad quam venerat, recessit a Domino Lucifer ad tempus. Tempore passionis rediit, timore mortis putans eum dejicere. Tunc autem omnino devictus, religatus est in inferno, in diebus Antichristi solvendus, secundum Apocalypsim Joannis (Apoc. XX). Credendus est autem diabolus hominis assumpsisse formam, in qua Dominum circumducere, et colloqui posset ei. Utrum autem extremo die jejunii solo omnes factae fuerint tentationes, an per aliquot dies sequentes separatim, nihil interest nostra scire. Jejunavit autem Dominus in deserto, quod est inter Hierusalem, et Jericho . Exemplo sane ipsius hic numeros dierum in Ecclesia poenitentialis est, unde et post Epiphaniam non statim jejunat Ecclesia, sed circiter post sexaginta dies, quasi ipso tempore jejunium suum consecutivum jejunii Dominici significans. Ob hoc quoque, ut per poenitentiam ostendamur ascendere ad requiem, sicut quadragenarius ascendit ad quinquagenarium. Est enim numerus superabundans, et congregatis omnibus suis partibus comparibus ascendit ad quinquaginta.

[recensere] De prima vocatione discipulorum.

Quadam die stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo, quorum unus erat Andreas, et videns Jesum ambulantem, dixit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Ob hoc illi duo discipuli ejus secuti sunt Jesum, ut viderent ubi maneret, et manserunt apud eum die illa. Inveniens autem Andreas Simonem fratrem suum, dixit ei: Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus, Christus Graece, Latine unctus Et duxit eum ad Jesum. Intuitus eum Jesus dixit: Tu es Simon Barjona, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Barjona Hebraeum est, et sonat filius Joanna, compositum ex integro, et corrupto. Cephas Hebraeum est, et Syrum. Petrus Graecum et Latinum. Utrum autem hoc nomen tunc ei imposuerit, an promiserit imponendum, dubium est. Tutius tamen dici potest, quod tunc et imposuit hoc nomen omnino cum dixit: Tu es Petrus (Matth. XVI). Vel in electione duodecim, ubi dicitur: Et imposuit Simoni nomen Petrus (Matth. X). Si vero modo imposuit, in sequentibus confirmavit. In crastino volens Jesus redire in Galilaeam, invenit Philippum, et dixit ei: Sequere me. Hic erat de Bethsaida concivis Andraeae et Petri. Hic inveniens Nathanaelem fratrem suum, dixit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum, filium Joseph, a Nazareth. Et ait Nathanael: A Nazareth potest esse aliquid boni? despective, quasi non, vel remissive legitur. Iste enim legisperitus legerat in prophetia: Nazaraeus vocabitur (Isa. XI) , et signa adventus Domini forte notaverat, et ait: A Nazareth potest aliquid boni esse, quasi diceret: Nunc tandem a Nazareth potest aliquid esse boni. Et adduxit eum Philippus ad Jesum. Quo veniente ad se ait Jesus: Ecce vere Israelita in quo dolus non est. Et dixit Nathanael: Unde me nosti? Respondit Jesus: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Respondit Nathanael ei: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel, quia agnovit iste, Dominum absentem vidisse, quae solus gesserat, et quomodo, et ubi a Philippo vocatus sit, Christum, et Deum fatetur. Tamen quidam de praedestinatione exponunt hoc ita: Cum eras in lumbis Adae, latentis sub ficu, prius et etiam praedestinavi te. Et regressus est Jesus in Galilaeam.

[recensere] De variis opinionibus historiae.

Hucusque idem est ordo historiae evangelicae apud omnes. Deinceps variae ordinantur, usque ad incarcerationem Joannis. Quidam dicunt, quod circa proximum pascha post baptismum, convertit Dominus aquam in vinum, ideo quia Joannes, consequenter post hoc miraculum, narrat eum ascendisse in Hierusalem, et ejecisse ementes, et vendentes de templo (Joan. II), quod nunquam ab eo factum dicunt, nisi in pascha. Sed eis obviat Ecclesiae consuetudo, quae in Epiphania factum esse tenet, quotannis solemnizando memorat. Fuerunt etiam qui dicerent, quod eadem die, qua baptizatus est, fecerit hoc miraculum. Sed Matthaeus ait: Tunc Jesus ductus est in desertum (Matth. IV), et Marcus: Statim expulit Jesum Spiritus in desertum (Marc. I). Habet enim Ecclesia, quod eadem die, sed revolutis annis haec tria facta sunt. Adventus magorum tredecima die primi anni; baptismus eadem die tricesimi anni, vel tricesimi primi anni; mutatio aquae eadem die revoluto anno . Unde Maximus episcopus in sermone, qui sic incipit: Cum plura nobis, fratres, etc. Sic ait: Sicut posteritati suae fidelis mandavit antiquitas, hodie Salvator a Chaldaeis adoratus est, hodie fluenta Jordanis benedictione proprii baptismatis consecravit, hodie invitatus ad nuptias aquas vertit in vinum. Unde et in antiquioribus libris dies Epiphaniorum, id est plurium illustrationum Christi. Epiphania enim illustrationem sonat. Has tres tamen manifestationes propriis quidam nominibus distinguunt, epiphaniam vocantes eam illustrationem, quae facta est per stellam, quasi de sursum factam; theophaniam eam, quae in baptismo, quasi a Deo id est a Patre factam; Bethaniam eam, quae in nuptiis, quasi in domo factam. Beth enim domus sonat. Verumtamen adhuc restat inter summos et catholicos doctores de ordine historiae duplex opinio. Quidam enim scribentes unum ex quatuor, imitantes Ammonium Alexandrinum, Eusebium Caesariensem, Theophilum, qui septimus a Petro sedit Antiochiae, qui dicunt Dominum post jejunium aperte praedicasse, discipulos congregasse, et sermonem in monte factum, ante vini miraculum, quia legunt Dominum, et discipulos ejus invitatos ad nuptias. Communior autem et veracior opinio est, Dominum post illud miraculum discipulos vocasse occulte, et occulte praedicasse, usque ad Joannis incarcerationem, sed post publice, et hunc ordinem prosequemur, sine alterius ordinis praejudicio.

[recensere] De mutatione aquae in vinum.

Et factae sunt nuptiae in Cana Galilaeae, id est in vico Galilaeae sic dicto, et erat mater Jesu ibi. Et vocatus est Jesus ad nuptias, et discipuli ejus, quidam scilicet futuri discipuli, quia ad verbum Joannis jam plures audiebant eum occulte, qui post omnino secuti sunt eum. Non est vocatus Joseph, sed Maria. Unde quidam dicunt Joseph fuisse mortuum, et Virginem transisse in custodiam filii, quia nec etiam deinceps legitur de eo in Evangelio. Quod si nondum mortuus, tamen certum est quod in passione Domini mortuus erat, quia uxor ejus alii commendata est. Quidam autumant has nuptias fuisse Joannis evangelistae, et ideo vocata Maria, quia matertera ejus, et Dominus, quia consobrinus ejus. Et dicunt, quod Dominus eum volentem nubere, ex his nuptiis vocaverit, quod certum non est. Et deficiente vino, dixit mater Jesu ad eum: Vinum non habent, quasi dicat: Da eis vinum. Respondit Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Licet. mulier sit quasi adjectum nomen fractionis quasi molier, tamen quandoque nomen sexus est, maxime quando virgo viri potens est. Et est sensus: Vis fieri miraculum, sed ad hoc agendum, quid habeo tecum commune? quasi diceret: Ex natura tibi communi non ago hoc, sed in hora passionis, quae nondum venit, ex communi natura mihi, et tibi patiar. Nec est credendum, secundum geneaticos, hoc dixisse Dominum, qui putant unumquemque horam suam mortis habere inevitabilem, secundum horam constellationis, in qua natus est, sed vocavit horam suam, id est a se dispositam. Voluntate enim mortuus est, non necessitate. Erant autem ibi sex lapideae hydriae, id est vasa aquatica, positae, secundum purificationem Judaeorum. Crebro Judaei baptizabant vasa epulatoria, et si casu aliquid tangerent immundum, nisi loti non comederent. Erant ergo positae, ut si forte contigisset aliquem de convivis oportere lavari, aquam haberent paratam. Impleverunt autem eas ministri aqua ad praeceptum Domini, et tulerunt aquam vinum factam architriclino, id est primati inter convivantes in triclinio. Triclinium quidam dicunt fuisse domum tricameratam, vel tres habentem testudines, sub quibus discumbebant. Vel forte tres erant ibi mensarum ordines, ut in refectoriis fieri solet. Et commendavit architriclinus vini bonitatem. Post in communi commendaverunt omnes miraculi novitatem. Hoc enim initio signorum manifestavit Jesus gloriam suam. Nec dicitur hoc esse initium, quin et prius signa fecisset, nascendo de Virgine, magos stella praevia ducendo, quadraginta diebus et noctibus jejunando, et hujusmodi. Sed hoc fuit primum publice, et ad publicandum factum, vel primum factum in Cana Galilaeae.

[recensere] De instructione Nicodemi.

Erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine, et de principibus Judaeorum. Hic venit ad Jesum nocte (Joan. III), quia timuit populum offendere, cum esset de principibus. Vel quia magister erat in Israel, palam dicere erubuit. Et ait ad Jesum: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo, quasi dicat: Doce me de regno Dei. Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non poterit videre regnum Dei. In Veteri Testamento quasi juramentum erat: Vivit Dominus. In novo: Amen dico, et cum in aliis simpliciter dicatur, in solo Joanne geminatur, secundum illud: Sit sermo vester, est, quasi diceret, verum dico corde et ore. Cumque miraretur Nicodemus, quomodo posset homo secundo nasci, cum nonnisi carnalem nativitatem sciret, edoctus est a Domino de spirituali, quae fit ex aqua, et Spiritu, quarum neutra iterari potest. Tamen quia adhuc inflatus erat magistrali scientia non poterat intelligere, ideo meruit audire: Tu es Magister in Israel, et haec ignoras, ut sic invitaret eum ad humilitatem. Instruxit etiam eum de humana, et divina sui nativitate, de passione et ascensione, et de pluribus aliis. Quod autem dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, sensus est: Nemo ascendit nisi Christus cum corpore suo. Vel secundum tropum, quo dicimus, Dominum facere, quae per eum facimus. Et est sensus: Nemo ascendit nisi quem Deus ascendere facit.

[recensere] De prima ejectione ementium, et vendentium in templo.

In proximo pascha ascendit Jesus Hierosolymam, et ejecit vendentes et ementes (Joan. II), hoc enim bis fecisse creditur. Et post illud pascha incarceratus est Joannes. Ait enim Joannes evangelista: Quia cum post hoc pascha rediisset Jesus in Judaeam adhuc erat Joannes baptizans in Aennon (Joan. III). Interim autem priusquam ascenderet in pascha, quosdam vocavit discipulos, et docuit, et miracula fecit, sed non adeo publice. Sane ibat Jesus justa mare Galilaeae (Matth. IV). Lacus est, qui fit Jordane influente, et dicitur mare, cum sit aqua dulcis, idiomate Hebraeo, quia omnem aquarum collectionem vocat Hebraeus Tharsis, id est mare; et dicitur Galilaeae, quia praeterfluit Galilaeam. Quandoque mare Tyberiadis dicitur, quia famosa est civitas haec, quae ei imminet. Quod autem dicitur stagnum Genesareth, ex accidenti est. Quandoque enim crispantibus undis, generat ex se auram. Extenditur autem centum et quadraginta stadiis in longitudinem et quadraginta in latitudinem. Dicit tamen Josephus, eum sic dictum a modica regione Genesata, quam praeterfluit, quam etiam dicit admirabilem. Nam tota diversissimi generis arbustis consita, nulli eorum ubertatem suam negat, et temperiem. Sunt ibi nuces, quae maxime frigoribus gaudent, sunt et palmae quas nutrit calor aestivus, sunt ficus et oleae, quibus aura mollior destinata est, ut quasi repugnantia bona contentione, studio terrae faveant. Hanc dicit irrigari fonte qui cadit in Capharnaum, quem quidam esse venam Nili opinantur, quia corastinum piscem generat qui non alibi, nisi in Nilo flumine reperitur.

[recensere] De secunda vocatione discipulorum.

Dum autem turbae irruerent in eum, vidit duas naves stantes secus stagnum, et ascendens in unam, quae erat Simonis, pusillum reductus a terra, docebat de navicula turbas; ut autem cessavit loqui ait ad Simonem: Duc in altum; et: Laxate retia in capturam. Quo facto concluserunt multitudinem piscium tantam, quod fere rumpebatur rete, innuerunt Simon, et Andreas filiis Zebedaei, qui erant in alia navi, ut venirent, et juvarent eos, et impleverunt ambas naves, ita ut fere mergerentur. Quod videns Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, et ait: Exi a me, Domine, quia peccator sum. Cui Dominus: Noli timere, quia ex hoc eris homines capiens, et subductis ad terram navibus, id est locatis animo redeundi ad eas, secuti sunt eum aliquantulum, et iterum redierunt ad sua (Luc. V).

[recensere] De eo quod Dominus legit in Nazareth.

Jesus autem venit in Nazareth, et die Sabbati, quando plures conveniebant, intravit in synagogam, ut plures doceret (Luc. IV). Et cum legisset in Isaia: Spiritus Domini super me, etc. (Isa. LXI), dixit, quia hodie completa est Scriptura haec in auribus vestris. Quasi dicat: Ego sum de quo scriptum est hoc, et omnes intendebant in eum.

[recensere] Quod discipuli baptizabant, et Joannes.

Post haec venit Jesus, et discipuli ejus in Judaeam terram, quae scilicet specialiter a sorte Judae, vel a regno duarum tribuum specificato vocabulo Judaea dicebatur, et morabatur ibi cum discipulis, et baptizabat, licet non ipse, sed discipuli ejus baptizarent (Joan. IV). Sed utrum baptisma Joannis, vel Christi incertum est. Erat autem Joannes baptizans in Aennon juxta Salim, quia aquae multae erant ibi. Nondum enim missus fuerat in carcerem Joannes (Joan. III). Salim vero est oppidum ultra Jordanem situm, ubi olim Melchisedech regnavit. Mittebat etiam Joannes multos venientes ad se ad Jesum. Inde turbati discipuli Joanni dixerunt: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. Quorum retundens invidiam Joannes ait: Dixi vobis, quia non sum ego Christus; sed quia missus sum ante illum, qui de sursum venit super omnes est. Me ergo oportet minui, illum autem crescere (ibid.). Ut autem cognovit Jesus invidiam illorum, ascendit ad diem festum Paschae, de quo supradictum est. Sed et ibidem quia praesensit ortam in se Pharisaeorum invidiam, maxime cum audisset Joannem traditum in carcerem, reliquit judaeam, et iterum abiit in Galilaeam.

[recensere] Cur Joannes incarceratus est.

Arguebat enim Herodem Joannes propter Herodiadem, quia secundum legem, quam receperat, non licet fratrem habere uxorem fratris, eo vivente (Marc. VI). Super Matthaeum legitur, quod Herodias filia erat regis Arethae, quam auferens Philippo, ortis inter eos quibusdam simultatibus, in odium Philippi dederat fratri Herodi, quia et fratres invicem erant inimici. Josephus tradit Herodiadem fuisse filiam Aristoboli, quem occiderat cum fratre ejus Alexandro pater eorum Herodes, et ita soror erat Herodis Agrippae, quam avus suus Herodes dederat Herodi filio suo uxorem. Dicit enim, alium fuisse Herodem praeter tetrarcham, quem pater susceperat de filia Simonis sacerdotis, Philippum vero jam mortuum cum Gaius regnare coepisset. Forte et hic Herodes nominabatur Philippus, quia binomius, et ita virum ejus, quem Josephus vocat Herodem, Evangelium vocat Philippum, vel forte prius nupta Herodi, post nupta Philippo. Herode vero tetrarcha uxorem habebat filiam Arethae regis Damascenorum. Qui Romam iter faciens, transiens per fratrem suum, secreto pepigit cum uxore fratris, quod in reditu suo, repudiata uxore sua, duceret eam in uxorem. Quod tamen non latuit uxorem ipsius Herodis, quae non exspectans reditum viri sui, festinavit ad patrem. Herodes autem rediens, abstulit Herodiadem fratri suo, et factus est inimicus Arethae, et Philippi. Super quo cum argueret eum Joannes, suggestione Herodiadis, misit eum in carcerem. Quod cum audisset Jesus venit, et habitavit in Capharnaum in finibus Zabulon et Nepthalim (Matth. IV).

[recensere] De tertia vocatione discipulorum.

Ambulans autem iterum Jesus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare, et ait illis: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo, relictis retibus et navi, secuti sunt eum, omnino. Et procedens inde, vidit duos alios fratres Jacobum, et Joannem reficientes retia sua, cum Zebedaeo patre eorum, et vocavit eos. Illi autem, relictis retibus, et patre, secuti sunt eum omnino (Matth. IV). Et cum transisset inde Jesus, vidit Matthaeum, qui et Levi dictus est, filium Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Qui, relictis omnibus, secutus est eum (Matth. IX). Telos Graece, Latine vectigal. Iste ergo erat publicanus (Luc. V), id est publica negotia administrans; quae sine peccato, aut vix, aut nunquam administrantur.

Et nota a quibus, et qualibus orta est Ecclesia: si a sublimibus orta esset, virtus fidei scientiae eorum, et potentiae ascriberetur. De vocatione reliquorum determinatum non habemus.

[recensere] De aperta praedicatione, et miraculis Domini.

Et aperte exinde praedicabat, dicens: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV). Unde, et post dixerunt sacerdotes ad Pilatum: Commovit universam Judaeam, incipiens a Galilaea, usque huc (Luc. XXIII), et sic impletum est illud Isaiae: Primo tempore alleviata est terra Zabulon, et terra Nepthalim (Isa. XI). Unde, et primitivi conversi a Domino, quia fuerunt de finibus illis, dicti sunt principes Zabulon, et principes Nephtalim. Isaias siquidem prophetavit de captivitate decem tribuum, quae in tribubus illis inchoata est. Nihilominus tamen, et de alleviatione ab onere peccati, futura in partibus illis ad praedicationem Christi, praedixit. Et circumibat Jesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum, et sanans omnem languorem in populo, et abiit opinio ejus in totam Syriam (Matth. IV). Est autem Syria, omnis regio ab Euphrate, usque ad mare Magnum, a Cappadocia, usque in Aegyptum, continens inter alias provincias Palaestinam in qua Judaei habitabant: unde, et super psalmos Thabor et Hermon dicuntur montes Syriae (Psal. LXXXVIII). Quandoque vero sic legitur Syria quod nullam includit partem Judaeae, et secutae sunt eum turbae multae diversarum regionum. Quas cum vidisset Jesus ascendit in montem.

[recensere] De electione duodecim apostolorum.

Et cum sedisset, vocavit ad se quos voluit ipse, et fecit ut essent cum illo duodecim, quos et apostolos, id est missos, nominavit: Simonem quem agnominaverat Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus. Et imposuit his duobus nomina Boanerges, id est filii tonitrui, quia unus eorum intonuit dicens: In principio erat Verbum (Joan. I). Et ambo saepe terrificam vocem Patris audire meruerunt: Philippum, et Bartholomaeum, Thomam, et Matthaeum publicanum , Jacobum Alphaei, et Taddaeum fratrem ejus, qui et Judas cognominatus est, quem Lucas Judam Jacobi vocat, qui tertio nomine dictus est Lebaeus, Simonem Chananaeum, et Judam Iscariotem (Matth. X). In hoc catalogo nomina apostolorum combinata, quasi parium, ponuntur non satis nota causa. Quare vero Jacobus Alphaei posterior numeretur Jacobo Zebedaei, et minor dicatur, et ille major, cum praerogativa sanctitatis suae factus sit ab apostolis postea archiepiscopus Jerosolymorum, et senior fuerit, merito quaeritur. Ad quod melius videndum dicimus, quod Anna mortuo Joachim, de quo susceperat Mariam virginem, quae data est in uxorem Joseph genero suo, nupsit Cleophae fratri ipsius Joseph, de quo post susceptam filiam, vocatamque Mariam, dedit in uxorem Alphaeo, de qua nati sunt Alphaeo quatuor consobrini Domini, Jacobus, Simon et Judas apostoli, et Joseph, qui et Barsabas, qui pro Juda post cum Mathia electus fuit Et hi quatuor prae caeteris consanguineis dicti sunt fratres Domini; quia non solum cognati, sed et agnati ejus putabantur, tanquam ex duobus fratribus Joseph, et Cleopha descendentes. Inter quos tamen quasi antonomastice Jacobus dictus est frater Domini, quia quam simillimus fuit ei in facie. Item mortuo Cleopha, Anna nupsit viro tertio, scilicet Salome susceptamque ex eo filiam, sicut et alias prius, vocavit Mariam. Et hanc duxit Zebedaeus, habuitque ex ea filios, Jacobum majorem et Joannem, qui licet posterior natu, major tamen dictus est, quia prius vocatus est a Domino, et prius adhaesit ei. Quod Romana servat Ecclesia, ut singuli in ordinibus suis priores, sint prius ordinati. Ita dicit Hieronymus. Alii vero videntes mulieres agnominari solere a nominibus virorum, ut Marcia Catonis, dixerunt prioribus viris mortuis, has duas Marias nupsisse Cleophae et Salome, vel priores viros fuisse binomios, et dictum Zebedaeum Cleopham, Alphaeum Salomam.

[recensere] De sermone Domini in monte.

Et elevatis oculis in discipulos, docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum coelorum, etc. (Matth. V; Luc. VI). Hunc sermonem Matthaeus, et Lucas varie narrant. Ob hoc quidam tradunt Dominum prius eum fecisse discipulis in supercilio montis sedendo, post in latere montis communiter discipulis, et turbis stando . Alii vero tradunt nonnisi unum sermonem factum communiter discipulis et turbis. Quod autem horum verum sit, non multum interest nos scire, sicut nec scire interest, an mons in quo haec facta sunt fuerit Thabor, an alius mons in Galilaea. Sermonem quidem hunc a Domino ad discipulos factum, legimus in Matthaeo et Luca tantum.

[recensere] De Oratione Dominica.

Huic sermoni interseruit Dominus Orationem Dominicam, quae octo partes habet (Matth. VI): prima est captatio benevolentiae, quam sequuntur septem petitiones et diriguntur ad Deum Patrem, a quo petimus nobis dari panem nostrum supersubstantialem, id est Filium. Nam et Christus docuit nos ad petendum a Patre in nomine suo. Tres primae petitiones spectant ad vitam futuram, sicut: Sanctificetur, id est firmetur in nobis, nomen tuum. In hac vita quasi mobile est nomen patris ad filios, quia et Juda quandoque fuit Dei filius, quandoque non; pro qua etiam possibilitate movenda, dixit Apostolus: Timeo ne et ego ipse reprobus inveniar (I Cor. IX). In patria enim apparebunt filii, et immutabiliter erit Deus Pater eorum. Adveniat, id est ad te videndum veniat, regnum tuum. ut