Historia Scholastica/II Machabees

E Wikisource
Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
II MACHABAEORUM.

I Machabiae // Historia Evangelorum

Praefatio.[recensere]

Secundus liber Machabaeorum non est historiae prosecutio, sed prosecutae recapitulatio. Est enim epistola quam scripsit Judas Machabaeus, et senatus Judaeorum Jerosolymitae dispersioni Judaeorum, quae exsulabat in diversis regionibus Orientis, et maxime in Aegypto, in qua insinuaverunt eis duas a se solemnitates noviter institutas, hortantes, ut eas susciperent, et solemnizarent quotannis (II Machab. I). Unam de purificatione Templi, quam fecerant vicesima quinta die mensis Casleu, post tres annos pollutionis factae ab Antiocho. Alteram quam instituerant decima tertia die mensis Adar, quod est Martii, quae dicebatur, voce Syriaca, pridie Mardochaei , diem scilicet quam instituerant pro incredibili victoria quam habuerunt interfecto Nicanore, cujus caput et manum contra templum suspensa praediximus. Nihilominus hortantes, ut solemnem agerent diem Scenopegiae, et diem ignis, qui datus est de crassa aqua, quando Nehemias obtulit sacrificia. In hoc autem loco hujus epistolae legitur Jeremias abscondisse arcam et altare incensi in speluncam montis, in quo Moyses ascendit, et vidit Dei haereditatem (II Machab. II, Deut. XXXIV). Et accesserunt quidam, qui sequebantur Jeremiam, ut notarent sibi locum, et non potuerunt invenire. Quos culpans Jeremias dixit: Ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat et tunc ostendet Dominus haec, et apparebit majestas Domini, et nubes sicut in diebus Moysi, et sicut cum Salomon fecit (III Reg. VIII), ut locus sanctificaretur magno Deo. Quod ergo supra diximus Epiphanium dixisse Jeremiam aliter de manifestatione arcae fortasse mysticum fuit. Ne autem Jerosolymitae viderentur sine causa has instituisse solemnitates, recapitulaverunt in epistola bella quae fecerant contra hostes, qui frequenter ebullierant de Perside. Et quomodo liberati erant a Deo in manu forti, et signis, et prodigiis innumerabilibus. In hac autem recapitulatione apposita sunt quaedam, quae in praedicta non leguntur historia, quorum quaedam jam supra posuimus, suppressa vero ibi nunc supplebimus. Forma vero epistolae haec est: Populus qui est Jerosolymis, et in Juda, senatusque et Judas, Aristobulo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his qui in Aegypto sunt Judaeis, salutem et sanitatem. Bene faciat vobis Deus, et det vobis cor omnibus, ut colatis eum, et faciatis ejus voluntatem. Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in praeceptis suis, et faciat pacem. Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo. Et nunc hic sumus orantes pro vobis. De magnis autem periculis a Deo liberati magnifice gratias agamus ipsi, et caetera quae sequuntur (II Machab. I). Pericula vero sua, et liberationes a Deo factas enumerare coeperunt, a morte Antiochi Magni, et a filio ejus Seleuco. Qui cum prius templum honoraret, et de redditibus suis praestaret sumptus ad ministerium sacrificiorum, ad suggestionem Simonis de tribu Benjamin, qui erat praepositus templi, et invidebat Oniae, misit Heliodorum ad spoliandum commune aerarium, quod dixit non pertinere ad rationem sacrificiorum (II Machab. III). Erant equidem haec congregata ad victualia viduarum, et pupillorum, et pleraque erant deposita divitum. Terminaverunt autem prosecutionem hujus epistolae in morte Nicanoris in hunc modum: Igitur his erga Nicanorem gestis, ex illis temporibus ab Hebraeis civitate perpessa, vel possessa. Ego quoque in his finem faciam sermonis. Etsi quidem bene, et ut historiae competit hoc, et ipse velim. Si autem minus digne, concedendum est mihi. Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est, alternis autem uti delectabile, ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus (II Machab. XV.)

Recapitulatio.[recensere]

Porro quaedam superaddita in hac epistolari recapitulatione summatim tangere curabimus. Sane in profanatione Antiochi cum cogerentur Judaei a patriis legibus recedere, duae mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse; quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, carnifices per muros praecipitaverunt (II Machab. VI). Eleazarus, unus de primoribus scribarum, et vir aetate provectus, aperto ore hians compellebatur suillas carnes sacrificii manducare. Quidam vero veteres amici ejus carnes licitas secreto afferentes, rogabant ut simularet se ad imperium regis manducare, quod renuens aiebat: Adolescentibus exemplum forte malum relinquam. Et plagis peremptus, memoriam mortis suae, et exemplum virtutis reliquit. Contigit autem et septem fratres una cum matre comprehensos compelli ad esum porcinae carnis. Quibus renuentibus, jussit rex coram eis sartagines, et ollas aeneas succendi, et primogenito linguam amputari, cujus cute capitis abstracta, et summitate manuum et pedum praecisa coram matre et fratribus, missus in sartaginem torrebatur. In eumdem modum singuli fratrum, secundum ordinem geniturae, torquebantur, praemissa tamen unicuique exhortatione, ut regi obediret, et viveret. Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, singulos hortabatur patria voce, et femineae cogitationi masculinum animum inferens, dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis, nec enim ego spiritum et animam donavi vobis, nec vitam; et singulorum membra non ego ipsa compegi, sed qui formavit vos, spiritum vobis iterum cum misericordia reddet, et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter legem ejus. Cumque adhuc adolescentior superesset suadebat rex matri ut adolescenti fieret in salutem. Cumque promisisset se suasuram filio, inclinata ad illum patria voce dixit: Fili, miserere mei dignus fratribus tuis effectus, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam. Tunc rex indigne ferens se derisum, in hunc crudelius super omnes desaevit. Novissime autem, post filios et mater defuncta est (II Machab. VII).

Pro hac tanti praerogativa martyrii asserunt plurimi de his septem fratribus Ecclesiam solemnizare . Additur quoque, in eadem epistola, quod, cum Judas adversus Timotheum dimicaret, apparuerunt adversariis de coelo viri quinque in equis, ducatum Judaeis praestantes; ex quibus duo Machabaeum medium habentes, armis circumseptum conservabant, in adversarios autem tela et fulmina jaciebant (II Machab. X). Nec multo post tempore cum egrederetur Judas a Jerosolymis, ut dimicaret adversus Lysiam, apparuit praecedens eos eques in veste candida, armis aureis, hastam vibrans (II Machab. XI). Additur quoque quod Joppitae rogaverunt Judaeos, secum habitantes, ascendere scaphas, quas paraverant in die festo ad colludendum (II Machab. XII). Cumque in altum processissent, submerserunt ex eis non minus ducentos. Quamobrem Judas in nocte superveniens, portum succendit, scaphas exussit, refugos ab igne gladio peremit. Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit, ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta. Additur quoque quod, praelio commisso apud Jamniam, plures prostrati sunt de Judaeis. Et venit Judas cum suis, ut corpora prostratorum tolleret, et in sepulcris poneret paternis. Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, quae apud Jamniam fuerunt. Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse. Et benedixerunt justum Dei judicium, qui occulta fecerat manifesta, et in preces conversi, rogaverunt Deum, ut delictum eorum obliteraretur. At vero vir fortissimus Judas, collatione facta a suis, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam, offerre ea ibi pro peccatis mortuorum, vel delicto illorum in sacrificium. Additur quoque quod, cum sceleratissimus Nicanor, persequeretur Judam post foedus cum eo initum, et postea factum, et comperit Judam esse in locis Samariae, et disposuit bellum committere cum eo in die Sabbati (II Machab. XV). Judaei vero, qui sequebantur Nicanorem, per necessitatem, dixerunt ei, ut honorem daret diei sanctificationis, et Deo, qui universa conspicit. At ille quaesivit ab eis: Si potens est in coelo, qui imperavit eis diem Sabbatorum. Et dixerunt: Est Deus unus in coelo potens, qui jussit agi diem septimam. At ille ait: Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Machabaeus autem cum pauci essent cum eo, formidantes imperium Nicanoris, et multitudinem, singulos illorum Judaeorum armavit, non clypei et hastae munitione, sed sermonibus optimis, et exhortationibus, praesertim exposito eis somnio quod in eadem nocte viderat in hunc modum: Viderat Oniam summum sacerdotem qui a puero in virtutibus exercitatus fuerat, manus protendentem, et orantem pro populo Judaeorum . Post hoc apparuisse, et alium virum aetate et gloria mirabili circa illum, et Oniae dixisse: Hic est amator populi Israel, hic est qui multum orat pro populo, et civitate sancta, Jeremias propheta Dei. Extendisse autem Jeremiam dextram, et dedisse Judae gladium aureum, et dicentem: Accipe sanctum gladium munus missum a Deo, quo dejicies adversarios populi mei Israel. Qua visione confortati, qui erant cum Juda impetum fecerunt in hostes et prostraverunt ex eis non minus quam triginta millia, Nicanore cum eis interfecto, et redierunt Jerosolymam benedicentes Deum; et caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, contra templum suspenderunt. Itaque omnes communi consilio decreverant nullo modo diem istum absque celebritate praeterire. Hic terminatur epistola Judae ad dispersionem Judaeorum. Terminata igitur epistolari recapitulatione ad prosecutionem historiae revertamur de Joanne, filio Simonis, prosequentes.

De commendatione Joannis Hircani.[recensere]

Mortuo Simone, qui ultimus quinque filiorum Mathathiae Asamonaei dux, et sacerdos fuerat in Judaea, successit ei filius ejus Joannes, cognomine Hircanus a devictis Hircanis (I Machab. XVI), quem Josephus in tribus commendat, in religione sacerdotii, in strenuitate ducatus, et quia vir propheta erat. Qui insecutus est Ptolemaeum, qui patrem ejus dolo interfecerat, matremque ejus cum duobus parvulis tenebat in vinculis, et confugerat ad oppidum ultra Jerichonta quod Agon vocabatur. Obsesso quidem oppido cum Joannes acrius insistebat, Ptolemaeus matrem Joannis, et fratres super muros, usque ad sanguinis effusionem caedebat, fractusque pietate Joannes ab impugnatione se temperabat. Matre tamen clamante, ne pro se sineret scelus Ptolemaei inultum; mortem enim suam sic indicaret immortalitate meliorem. Ob hoc diutius tractata obsidione septimus advenit annus feriatus a Judaeis. Recessitque ab obsidione Joannes, Ptolemaeus vero matre ipsius, et fratribus occisis, confugit ad Zenonem Philadelphiae tyrannum, qui Cotila cognominabatur.

De institutione Xenodochiorum, et de morte Joannis.[recensere]

Post hoc Antiochus Ponticus rex Syriae obsedit Jerusalem. Quamobrem aperuit Hircanus duos de octo loculis circumstantibus sepulcrum David, et sustulit ex eis plusquam tria millia talentorum deditque trecenta talenta Antiocho, ut ab obsidione recederet. Et ut placaret murmur populi de apertione sepulcri, de reliqua pecunia primus instituit xenodochia pauperum in Jerusalem. Samariam captam solo aequavit, quam post Herodes instaurans Sebastem dixit. Mortuus est autem Joannes, triginta tribus annis rebus optime administratis, relictis quinque filiis, Aristobulo primogenito, et Antigono cum tribus minoribus. Cumque nullus eorum ad regendum populum sufficeret, uxorem suam disertissimam Judaeae praefecit et filiis.

De restitutione regni Judaeorum per Aristobulum.[recensere]

Aristobulus vero impatiens dominii materni, matrem cum tribus fratribus minoribus vinculavit in carcerem, et Antigonum, quem diligebat secundum a se constituit. Imposuitque sibi diadema, et restitutum est regnum Judaeae. Fluxerant autem a Sedecia, sub quo regnum fuerat interruptum, anni quadringenti septuaginta quinque, et menses tres, vel a reditu de captivitate Babylonis. Unde saepe legitur intermissum fuisse regnum usque ad Hircanum: et Aristobulum intransitive, id est usque ad Aristobulum Hircani. Nec tantum regnavit Aristobulus nisi per annum, eo quod matrem fame peremerat in vinculis. Cumque aegrotaret Aristobulus in turre, quae post ab Herode dicta est Antonia, redibat Antigonus de Galilaea, in qua multa praeclare fecerat, indutus novis armis, et decentibus. Cumque ingrederetur Jerusalem in diebus Scenopegiarum ob honorem fratris, et ut ostentaret decorem armorum populo, armatus intravit. Quod videntes aemuli ipsius, et maxime uxor fratris, quae oculos in eum injecerat, sed ipse ei assensum non praebebat, accusabant eum, dicentes Aristobulo: Fratrer tuus audiens te aegrotantem in manu forti, et armata intravit, ut te perimat, et regnet. Quod ita probare potes. Jube eum venire ad te, si venerit armatus, super his quae dicimus certus esto. Posuit ergo ad suggestionem uxoris Aristobulus armatos in subterraneo, qui Pirgus Stratonis dicebatur per quem Antigonus transitum facturus erat, qui, si veniret armatus, eum interficerent. Et advocans fratrem Aristobulus praecepit nuntio, ut diceret ei, ne veniret armatus. Sed regina corrupit nuntium muneribus, ut diceret ei quod cum armis descenderet; affectaret enim eum rex videre in armorum decore.

De nece Antigoni.[recensere]

Erat autem eo tempore in Jerusalem genethliacus quidam, Judas nomine, de haeresi Esseorum, qui per constellationem indicavit de nativitate puerorum, qui scholasticis suis arte sua praedixerat de morte Antigoni, et diem et locum. Is, cum vidisset Antigonum in armis gloriantem, exclamavit: Papae! Nunc mihi pulchrum est mori, quando ante me veritas interiit mearumque praedictionum aliquod mendacium deprehensum est. Vivit Antigonus iste, qui hodie moriturus erat in Pirgo Stratonis. Locus autem ille abhinc sexcentis stadiis distat, horae vero diei sunt quatuor. Cumque sic ejularet senex, paulo post occisus est Antigonus cum armatus descenderet per Pirgum Stratonis, seque locorum aequivocatione senex agnovit fuisse deceptum. Audiens autem rex mortem fratris indoluit, adeoque morbus invaluit, ut sanguinem, laceratis visceribus, evomeret. Quem unus de servulis huic officio destinatus foras efferens, ubi Antigonus occisus fuerat, casu effudit super adhuc exstantes cruoris maculas. Quod videns populus exclamavit affirmans nutu Dei in occisi ultionem, sanguinem libatum occisoris. Cumque causam clamoris rex sciscitaretur, nullusque ei auderet prodere, tandem minanti, pro taciturnitate supplicium, verum quod erat ei indicaverunt. Et ingemiscens ait. Fas non erat, ut Dei lumen scelera mea laterent, quatenus, o corpus improbum, matri fratrique animam damnatam detinebis. Utinam non paulatim eis sanguinem meum libem, sed totum simul accipiant! Et, his dictis, exspiravit.

De tyrannide regis Alexandri, et ejus morte.[recensere]

Quo mortuo uxor ejus, quia prolem ex ea non susceperat, fratres viri solvit a vinculis, majorem natu Alexandrum regem constituens, qui cognominatus est Jamnaeus, qui etiam modestia praestare videbatur. Qui fratrem secundum interfecit, quia ad regnum aspirare videbatur, tertium secum vivere coegit privatim, duxitque uxorem, nomine Alexandram, quae et Saloma dicta est. Hic adeo nequissimus fuit, quod in septem annis circiter quinquaginta quinque millia seniorum interfecit, quia facinora ejus detestabantur. Cumque offensus esset populo munivit sibi palatium in turri, quae Baris dicebatur, super quam postea admiratus est Titus, quod eam Judaei deseruerant, cum defendi posset a duobus ab omni vivente. Adeo autem offensus erat Judaeis, ut semel percunctanti ei, quoniam pacto eos sedare posset, responderunt, si moreretur. Ob hoc in plateis Jerusalem suspendit octingentos viros uxoratos, uxoresque eorum, et liberos necavit. Cumque quievisset a praeliis et quartanis fatigaretur, morbum ex otio natum putans, intempestivis laboribus militiae se reddidit, et triginta octo regni sui anno mortuus est, duos relinquens filios, Hircanum et Aristobulum. Sciensque filios pro patre Judaeis odiosos regnum reliquit uxori. Quae sibi sub viro benevolentiam populi saepe comparaverat, tyrannidi ipsius saepius resistens, etiam simulatam religionem in habitu praeferebat.

De regno Alexandrae, et de filiis ejus, Hircano et Aristobulo.[recensere]

Quae dum regnaret, Hircanum primogenitum pontificem declaravit, eum futurum regem indicans, quia modestus erat; minorem vero Aristobulum, eo quod ferventis animi videretur, privatim vivere coegit. Eo tempore orta est in Judaea haeresis Pharisaeorum, de quibus post cum sectis aliis explicabitur, quorum consilio utebatur in omnibus Alexandra, ita ut eorum consilio optimates quosque Judaeorum, aut exsilio damnaret, aut interficeret. Denique Diogenem, qui Alexandro amicissimus fuerat, occidit. Alienigenarum quidem duos sibi conflaverat exercitus, ut in Judaeos tutius debaccharet. Proinde multi ad Aristobulum confugerant, ut ejus patrocinio tuerentur. Nono autem regni sui anno aegrotavit Alexandra, et Aristobulus, collecta plurimorum manu, post matrem se regnaturum declaravit . Ob hoc miserata quaerelas Hircani mater, conjugem Aristobuli cum filiis in custodia recludens, obsides accepit, ne regnum sibi Aristobulus usurparet.

De multiplici discordia fratrum.[recensere]

Ea mortua, Aristobulus, collecto exercitu, contra fratrem movit arma. Cumque egressi essent fratres in campis Jerichontinis, victus Hircanus fugit in Jerusalem. Tandem ea lege in concordiam redierunt, ut Aristobulus regnaret, Hircanus vero sub eo quibuslibet fungeretur honoribus. Domos etiam permutaverunt. Erat autem cum Hircano Antipater Idumaeus, cujus prudentiam, et strenultatem timens Aristobulus calumnias ei praetendebat. Hic persuasit Hircano, ut se dolo circumventum quaereretur, et ut ad Aretham regem Arabum confugeret, cujus auxilio rediret in regnum. Noctu igitur egressi venerunt ad regem Arabum in oppidum, quod Petra dicitur, ubi regni sedes erat. Itaque, collecto exercitu, Aretha venit in Judaeam, et obsedit Jerusalem, quam et recepisset, nisi dux Romanorum Scaurus solvisset obsidium. Jam enim Syria desierat habere regem, facta Romanis tributaria. Missus erat Pompeius a Romanis contra Tigranem regem Armeniae, et Scaurum miserunt praesidem Syriae. Qui, cum audisset dissensionem fratrum in Judaea, ratus tempus esse quo de facili Judaeam poneret super tributo, in manu valida fines intravit Judaeae. Ad quem legati a fratribus utrinque venerunt, auxilium ei hinc et inde postulantes. Corruptus autem Scaurus trecentis talentis missis ab Aristobulo (quod proprium esse Romanorum Josephus testatur) ad Arabes legatos mittit Romanorum, et Pompeii nomen eis intentans, nisi ab obsidione recederent. Recedens ergo Aretha Hircanum et Antipatrum Philadelphiae collocavit. Qui frustrati spe Arabum in adversarios spem contulerunt. Cum enim Pompeius Damascum venisset, cum multis muneribus venerunt ad eum, orantes, ut violentiam Aristobuli dignam odio judicaret, et Hircanum regno restitueret. Sed nec Aristobulus sibi defuit corruptione Scauri fretus. Cum autem Pompeius honorem regium ei non exhibuisset, indignans insalutato Pempeio recessit, et recepit se in Alexandriam, propter inexpugnabilem oppidi munitionem. Quem, collecto Romanorum Syrorumque exercitu, insecutus est Magnus, jussitque, ut de oppido ad se descenderet. Is vero, quia pro imperio vocabatur, decreverat potius periclitari quam parere. Consilio tamen suorum descendens ab oppido, relictis ibi custodibus, praecepit, ut non nisi manu sua scriptis epistolis obtemperarent, abiitque Jerosolymam. Quem statim insecutus est Magnus, alacer factus, circa Jerichonta, morte Mithidatis sibi nuntiata, ubi pinguissima Idumaeae regio et palmarum plurimum, et balsamum nutrit. Cujus inciso lapidibus acutis robore, stillantem lacrymam ex vulneribus colligunt.

Quod Pompeius, Jerusalem sibi tradita, templum expugnavit.[recensere]

Cumque Jerosolymam properaret, territus Aristobulus occurrit ei, pecuniam pollicens quae erat in Alexandria, seque de caetero imperio Romano pariturum: sed nihil horum effectum est. Missum enim Gabinium ad recipiendam pecuniam, custodes nec in oppidum receperunt. His commotus Pompeius Aristobulum in custodiam collocavit. Cum autem obsedisset Jerusalem, orta est dissensio in urbe. Nam fautores Aristobuli urbem tueri, fautores Hircani eam tradere Romanis contendebant; sed victa pars Aristoboli in templum cessit. Receptusque in urbem Pompeius templum expugnavit. Cumque septentrionalem vallem aggeribus impleret, labor esset imperfectus, nisi observatis septimis diebus quibus operari Judaeis fas non est, aggerem fieri praecepisset. Mense tamen tertio fanum irruptum est. Faustus autem Cornelius, Syllae filius, primus ingredi ausus est, et irruentes Romani profanaverunt templum, et, ut alibi legitur, equos in porticibus stabulaverunt. Ob quam rem traditur nunquam de caetero pugnasse Pompeium, quin vinceretur, qui hactenus fortunatissimus fuerat. Postero autem die ingressus templum Pompeius admiratus situm, et ornatum, et religionem templi, nihil inde tulit, praecipiens aedituis, ut a sordibus templum mundarent. Cumque imposuisset Jerosolymis tributum, Hircano pontifice declarato, Aristobulum captivum duxit, duosque filios ejus, Alexandrum et Antigonum, cum totidem filiabus. Romamque per Ciliciam properabat, Syriae et Judaeae administratione Scauro commissa, relictis secum duabus cohortibus.

De divisione Judaeae in pentarchias.[recensere]

Alexander vero filius Aristobuli ex itinere fugit. Qui magna manu collecta Judaeam populabatur, et Hircano imminebat. Obtinebat autem munitissima loca, Alexandrum, Hircanum, et Macheronta. Missus est autem in Syriam Gabinius, ut Scauro succederet, sub quo Marcus Antonius militabat. Qui cum in Alexandria obsedisset Alexandrum, consilio matris, Alexander se tradidit ei, et castra. Quae Gabinius, consilio ejusdem mulieris, funditus evertit, ne alterius belli fierent receptaculum. Palpabat enim mulier Gabinium obsequiis, viro suo et caeteris captivis metuens qui Romam fuerant abducti. Post hoc Gabinius cura templi mandata Hircano gentem Judaeorum in quinque conventus divisit, quasi per pentarchias, Judaeae frangens superbiam. Eo tempore factus est Antipater amicissimus Gabinio, et Marco Antonio maxime, adeoque claruit, quod data est ei uxor neptis regis Arabum, Cypris nomine. Qui sustulit ex ea quatuor filios et filiam. Primogenitus fuit Phasaelus, secundus Herodes, qui post dictus est Ascalonita, tertius Josippus, quartus Feroras, filia dicta est Saloma.

De fuga Aristobuli et ejus iterata captivitate.[recensere]

Post haec casu elapsus est a Roma Aristobulus, qui magna Judaeorum manu conflata Alexandriam muro recingebat, ad quem debellandum missus est a Gabinio Antonius. Captusque iterum Aristobulus, cum filiis Romam perductus est. Illum quidem in custodia senatus coercuit, filios autem in Judaeam remisit, quia Gabinius ipse scripserat spopondisse, uxori Aristobuli, pro castellorum traditione. Post hoc cum Gabinius detineretur apud Aegyptum, Alexander, Aristobuli filius, Judaeos iterum ad dissensionem reduxit. Sed rediens Gabinius pacem fecit, et Hircano pontificium confirmavit. Quo mortuo, missus est praeses Syriae Crassus, ut etiam Parthos, qui jam Romanis imminebant reprimeret. In sumptus vero Parthicae militiae omne fere aurum de templo sustulit, et ea quibus Pompeius abstinuerat duo millia talentorum . Ob hoc auro in os infuso interiit. Cui successit praeses Syriae Cassius, qui in omnibus consilio Antipatri utebatur.

De reditu Aristobuli in Syriam, et ejus nece.[recensere]

Eo tempore factum est dissidium inter Romanos pro Pompeio et Julio Caesare. Caesar autem post senatus et Pompeii fugam trans mare Ionium, rebus omnibus Romaque potitus, solutum Aristobolum, cum duabus cohortibus in Syriam misit, facile per hunc sibi posse Judaeam subjici ratus. Verum spes Caesaris frustata est. Nam a studiosis Pompeii veneno periit Aristobulus. Servabaturque corpus ejus melle conditum, prohibita sepultura, donec jussu Antonii, in monumentis regalibus sepultus est. Occiditur quoque filius ejus Alexander, Antiochiae a Scipione securi percussus, secundum Pompeii litteras, accusatione pro tribunali prius habita super his quae in Romanos admiserat. Solus autem superstes Antigonus cum duabus sororibus suis ad quemdam Ptolemaeum, Mennaei filium, qui sub Libano morabatur, confugit. Accepitque Ptolemaeus minorem sororem Alexandram uxorem, ex qua, ut quidam tradunt, suscepit Lisaniam, Abilinae postea tetrarcham.

Quod Antipater transivit in gratiam Caesaris.[recensere]

Post hoc, factum est praelium in Emathia, cui interfuit Antipater, et Judaei sub Pompeio. Qui cum redisset in Judaeam, timens Caesaris impetum, liberos suos ad Arabas cognatos eorum transmisit. Mortuo autem Pompeio, Antipater in clientelam Caesaris se contulit. Misit autem Caesar Mithridatem Pergameum ad expugnandum Pelusium, mittens cum eo incolam Libani Ptolemaeum, et Antipatrum cum tribus millibus Judaeorum, Ubi virtus Antipatri plurimum enituit. Nam, et murum primus transcendit, et Memphitas ad obsequendum Caesari, prudentia sua inclinavit, et inito praelio cum caeteris Aegyptiis, pluribus occisis, totus perfossus corpore, praeter spem, servatus est ex praelio, habitaque victoria, factorum suorum apud Caesarem Mithridatem testem habuit. Marco etiam Antonio in pluribus eum commendante, factus est amicus Caesaris. Quem Caesar Romana civilitate donavit simul et immunitate, et ejus gratia pontificatum confirmavit Hircano.

Quod Antipater procurator Judaeae creatus est.[recensere]

Eo tempore Antipatrum et Hircanum criminabatur Antigonus apud Caesarem, dicens eorum consilio patrem suum et fratrem interiisse. Ad hoc Antipater, veste projecta, multitudinem vulnerum demonstrans, verbis non opus esse dixit, cum cicatrices, se tacente, clamarent, ipsum fuisse fidelem Romanorum, cum Antigonus filius fuisset fugitivorum, nullusque ipsum a Pompeio, quoad vixit, potuit avellere, nec modo a Caesare quisquam eum esset avulsurus. Tunc Caesar cujuslibet dignitatis sub pontifice in Judaea dedit Antipatro optionem. Qui remissa dignitatis mensura in Caesarem, procurator Judaeae declaratus est, impetrans quoque, ut eversa patriae moenia renovare sibi liceret. Regnum quoque est concessum Hircano, ita tamen ne rex vocaretur. Sextum etiam cognatum suum Caesar Syriae praefecit.

Quod Herodes factus est praeses Galilaeae, et princeps militiae regis Syriae.[recensere]

Post haec Antipater filium suum majorem Phasaelum Jerosolymis sub se procuratorem statuit, et Herodem Galilaeae praefecit: qui cum natura strenuus esset, Ezechiam, quemdam principem latronum, interfecit cum suis sequacibus, adeoque terram quietam reddidit, ut publice Herodes pater Galilaeae cantaretur. Phasaelus quoque indolem fratris, bona aemulatione superare certabat. Ob hoc etiam pater eorum obsequiis regalibus a gente colebatur, nec propter hoc tamen minus fidelis hic fuerat Hircano. Verum fieri non potest, ut livorem in bene gestis quisque effugiat. Erant ergo qui dicerent Hircano, quod, Antipatro et filiis ejus rebus traditis, ipse vacuo regis nomine sederet. His accensus paulatim Hircanus, causam dicturum Herodem jubet accersiri. Qui munita prius Galilaea ad regem properabat, ferens secum Sexti epistolam praecipientis Hircano, ut Herodem ab omni crimine, et poena liberaret. Nec multo post factus est Herodes princeps militiae Sexti, et tunc injuriam praedictae vocationis Herodes vindicasset in Hircanum, nisi pater ejus et frater impetum ejus fregissent.

De morte Julii Caesaris et signis.[recensere]

Eo tempore dolo Bruti et Cassii occisus est Caesar, cum per triennium et menses septem tenuisset principatum. Fuerat quidem Romae imperatum a Romulo sub regibus septem annis ducentis quadraginta. Post, sub consulibus res acta est annis quadringentis quadraginta quatuor. Obiit autem Caesar anno aetatis suae quinquagesimo sexto, corpusque ejus pro rostris combustum est. Statuit autem populus in foro solidam columnam, lapidis Numidici viginti prope pedum, super quam tumulatus est, quae et Julia dicta est. Centesimo autem die ante mortem ejus cecidit fulmen super statuam ejus in foro, et de nomine ejus super scripto, C litteram capitalem abrupit. Nocte praecedente diem obitus ejus, fenestrae thalami ejus tanto cum strepitu apertae sunt, ut exsiliens a stratis ruituram domum aestimaret. Eadem die cum iret in Capitolium datae sunt ei litterae indices mortis imminentis. Qui dum referretur occisus, in manu ejus nondum solutae inventae sunt. Die sequenti apparuerunt tres soles in oriente, qui paulatim in unum corpus solare redacti sunt, significantes quod dominium Marci Lepidi, et Marci Antonii et Augusti in monarchiam rediret. Vel potius, quia notitia Trini Dei, et unius toti orbi futura imminebat. Bos quoque aranti locutus est dicens; In brevi magis desituros homines, quam frumenta.

Quod Herodes adhaesit Cassio.[recensere]

Post haec Cassius venit in Syriam, cujus pridem praeses fuerat; colligensque exercitum contra Augustum adolescentem et Marcum Antonium septingenta talenta a Judaeis exigebat. Primus autem Herodes de Galilaea centum ferens talenta, favorem Cassii meruit, moram aliorum indigne ferentis. Profectus est etiam Herodes cum Cassio ad praelium, qui ei, adepta victoria, regnum Judaeae pollicebatur.

De nece Antipatri vindicata per Herodem.[recensere]

Erat eo tempore cum Hircano quidam de amicis suis, nomine Malicus, aspirans ad sacerdotium. Cumque decrevisset Hircanum veneno appetere, statuit prius appetere Antipatrum, immemor beneficiorum ipsius. Suscepto itaque veneno, per ministrum mortuus est Antipater. Malicus vero cum de morte ejus suspectus haberetur, coram Herode in multis se excusabat. Conquaestus autem Herodes per epistolam de patris morte apud Cassium rescriptum ipsius accepit, ut dolum dolo vindicaret. Scripsit etiam Cassius chiliarchis, ut in ista causa Herodi opem ferrent. Vocavit itaque Herodes Hircanum et Malicum ad coenam: qui, dum irent, circumseptum Malicum chiliarchae interfecerunt. Hircanus autem stupore dissolutus concidit, vixque recepta anima, Herodem percontabatur quis Malicum occidisset. Cumque unus respondisset, Cassii praeceptum, ait: Me et patriam Cassius servavit incolumem, amborum insidiatore perempto. Non multo post cum aegrotaret Herodes Damasci, Phenix, Malici frater, in ultionem fratris movit arma contra Phasaelum, fultus Hircani auxilio. Cumque convaluisset, Herodes Hircanum aggredi attentabat; sed propter affinitatem redierunt in concordiam.

De uxoribus Herodis, et liberis ejus.[recensere]

Habebat quidem Herodes uxorem, nomine Dosidem, sed ignobilem, de qua et Antipatrum suscepit, superduxitque Mariannem neptem Hircani, cujus etiam amore circumcidit se, et factus est proselytus. Habuit siquidem Herodes uxores novem: ex quarum septem numerosam suscepit sobolem, sed de his paucos numerare sufficiet. Primogenitus ejus Antipater ex Doside, Alexander et Aristobulus ex Marianne, Archclaus ex Mathaca Samaritide, Herodes Antipas, qui post tetrarcha fuit, et Philippus ex Cleopatra Jerosolymitide. Herodem tamen hunc quidam Marianne filium putant.

Quando Herodes et Phasaelus tetrarchae Judaeae facti sunt ab Antonio, et de pugnis eorum, etc.[recensere]

Sed ubi Cassio in Philippis interfecto, Caesar in Italiam, Antonius in Syriam discesserunt, Judaeorum optimates Phasaelum, et Herodem, apud Antonium accusabant, quod rerum summam vi possiderent, nomen tantum superesset Hircano. Herodes autem muneribus placavit Antonium, in memoriam revocans ei, patris sui antiquam cum eo familiaritatem. Cum autem denuo Antiochiae a centum viris Judaeis accusaretur, astante etiam Hircano percontabatur Hircanum Antonius, quinam rebus gerendis essent aptissimi. Cumque Herodem et fratres ejus aliis praetulisset, hilaratus Antonius, eos de procuratoribus tetrarchas Judaeae declaravit. Abeunte autem Antonio Romam, Pachorus rex Parthorum in manu valida Euphratem transgressus est. Ad quem descendens Lysanias Antigoni nepos, filius Ptolemaei ex Alexandra, ut praedictum est, pollicitus est talenta mille, et virgines quingentas, ut Antigonum in regnum induceret. Acceptis itaque a Pachoro multis millibus Parthorum, Antigonus Jerusalem expugnabat, et Phasaelus quidam muros, Herodes domum regiam custodiebat. Sed cum intrasset urbem Antigonus in diebus Pentecostes etiam in foro dimicatum est. Cum autem de pace tractaretur, Antigonus Pachorum regem Parthorum pacis arbitrum in dolo deposcebat. Egressi sunt ergo Hircanus cum Phasaelo, et Antigonus ad Parthorum regem properantes. Herodes noluit cum eis descendere, suadente Marianne, ut nunquam fidei Parthorum fidem adhiberet. Hircanus vero, et Phasaelus in itinere a Parthis comprehensi sunt. Quo accepto Herodes noctu ad Idumaeos contribules suos confugit. Praemisit quidem uxores, et filios et universam supellectilem, et ipse subsequens impetus subsequentium sustinebat. Graviores autem Parthis Judaeos in fuga expertus est, cum quibus sexagesimo a civitate stadio dimicavit, ibique ob incredibilem victoriam castrum munitissimum postea firmavit, quod, et Herodion dixit. Dimissis autem uxoribus, et liberis in oppido Massada, sub custodia fratris sui Josippi in Petram civitatem Arabum perrexit. Parthi vero non solum Antigonum restituerunt in regnum, verum etiam Hircanum et Phasaelum, vinctos ei tradiderunt verberandos. At ille auriculas Hircani dentibus truncavit, nequando mutatis rebus solutus pontificatum reciperet. Ab integris enim celebrari sacra oportet. Phasaeli vero virtute praeventus est. Qui cum nec ferri copiam, nec manus liberas haberet, ad saxum fracto capite mortuus est. Cognito quidem quod Herodes evaserat, ait se aequanimiter velle mori, quia ultorem vivum relinqueret. De Hircano sunt qui dicant, quod medicus ab Antigono sibi missus in auriculas ejus venenum pro medicamento infudit, et mortuus est. Josephus vero refert eum ad Parthos missum, et diu habitum ludibrio.

Quod Herodes rex Judaeae Romae creatus est.[recensere]

Herodes, accepta morte fratris, Romam properavit nec hiemis asperitate retentus est. Circa Pamphyliam, fracta navi et in Rhodo reparata, ad Romam profectus est, primoque causam viae exposuit Antonio. Qui miratus ejus casum, et misertus, senatui persuasit, ut Herodem regem declararent. Coronatus ergo Herodes, Augusto et Antonio huic et inde astantibus, in Capitolium ductus est, ubi et decretum senatus super hoc facto repositum est. Remissus est itaque in Judaeam Herodes, duoque principes cum eo Ventidius, et Sylo, qui eum in regno collocarent. Cum ergo venissent in Galilaeam, Sylonem Antigonus mercede corrupit, et propterea congredi adversus Antigonum simulatis occasionibus differebat. Cumque tandem obsedissent Jerusalem Romani, tum pro hiemis asperitate, tum pro inopia victus, ab obsidione descendentes, in Idumaea et Galilaea hiemabant. Nec tunc tamen Herodes otiosus erat, sed latronum multitudinem persequens, etiam in cavernis eos igne suffocabat. Inter quos erat senior septem filiorum pater, quos ipse occidit in hunc modum. Stans in ore speluncae, singulos nominatim evocabat, et prodeuntem quemque filiorum trucidabat, novissime, et uxorem, tandem se confossum vulnere, super mortuos misit.

Quod Herodes, pulso Antigono, positus est in throno regni in Jerusalem.[recensere]

Eo tempore circa Athenas morabatur Antonius, et jam amore Cleopatrae tenebatur. Ad quem properabat Herodes super dolo Silonis, quaerelam facturus. Interim autem, et Josippus, ut aliquid praeclare faceret, contempto Herodis imperio, contra Antigonum dimicavit, et victus decapitatus est a Papio principe militiae Antigoni. Cujus truncum Antigonus calcaribus verberare inhumanitus aggressus est. Dum autem accepisset Antonius dolum Sylonis, misit Sosium cum Herode in manu valida. Qui veniens in Judaeam, occurrentem sibi Papium vicit, caputque ejus Pherorae fratri suo, in solatium occisi fratris, transmisit. Tandem quinque mensibus obsessa Jerusalem, cum in sexto Romani irruerent in eam, nemine parcebant aetati, licet Herodes rogaret, ut parceret. Antigonus quoque descendens, ad pedes Sosii prostratus est, quem non miseratus Sosius, sed irridens Antigonam appellavit, et in vincula conjecit. Cum autem omnis militum multitudo ad visenda sancta, et fanum spoliandum incitaretur, refrenabat eos Herodes, acerbiorem sibi quam si victus fuisset fore dicens victoriam, si quod fieri nefas esset, culpa sua visum fuisset. Invehebaturque in Sosium, si vacuefacta viris, et opibus civitate solitudini se regem relinqueret. De suis autem facultatibus mercedem singulis se daturum confirmavit. Cumque promissa complesset Sosius aurea corona Deo dedicata sublata, victum Antigonum deducens ad Antonium remeabat, quem Antonius securi percussit. Confirmatusque est Herodes in regno Judaeae, quarto anno ex quo Romae diadema susceperat. Inde est quod quandoque plures, quandoque pauciores anni regni Herodis leguntur. Translatum est itaque regnum de Juda ad alienigenam, imminente Christi adventu. Audiens Hircanus Herodem regnantem, rediit in Judaeam, et in pristinum statum restitutus est, excepto quod non ministrabat.

De morte Mariannes dolo Salome.[recensere]

Facta est autem dissensio inter Mariannem et Salomam sororem Herodis; haec illi meretricum, illa huic ignobilitatem objiciebat. Consilio vero sororis Herodes Hircanum occidit dolo, eo quod regnum sibi deberi Hircanus diceret. In solatium autem Mariannes Jonathan, fratrem ejus, cum esset decem annorum in pontificem ordinavit, et Dosidem cum filio Antipatro, ad petitionem Mariannes, a Jerusalem expulit, solis tribus solemnitatibus, ad orandum, ascendere eis Jerosolymam permittens. Econtra, Saloma suggerente, occisus est Jonathas, eo quod ad regnum videretur aspirare. Cumque accusaret Saloma Mariannem de adulterio, addidit quod expresse imaginem suam miserat Antonio, ut ad amorem suum eum incitaret: quod ut cognosceret Herodes, properavit ad Antonium, Mariannem sub custodia viri Salome collocans, certa ei tradens intersignia, sub quibus si nuntiatum ipsi foret, Mariannem occideret, dumque moram faceret Herodes ipse, et audiret ab Antonio imaginem illam missam Marianne, quia Antonius adeo diligebat Herodem, quod nihil eum celaret, vir Salome, quae sibi fuerant imperata Marianne revelavit. Reverso autem Herode, uxor, cum in sinu ejus dormiret, cum lacrymis quae de morte ejus imperaverat, indicavit. Exsiliensque a stratis Herodes, sciscitabatur a sorore: Dormivitne vir tuus cum Marianne? quae ait: Dormivit. Statimque occidi Mariannem fecit, et virum sororis. Verum de morte uxoris, quam supra modum diligebat adeo indoluit, ut tanquam lunaticus crebro in amentiam verteretur. Cum autem convaluisset Antipatrum cum matre revocavit. Filios autem quos de Marianne susceperat, Alexandrum et Aristobulum, Romam misit, liberalibus artibus erudiendos.

Quod Augustus addidit regno Herodis Trachonitidem et Ituraeam.[recensere]

Post haec commissum est praelium apud Actium inter Augustum et Antonium, cui non interfuit Herodes, missus ab Antonio contra regem Arabum ad petitionem Cleopatrae, ut, quolibet eorum victo, ipsa regnum illius obtineret. Mortem enim regum Orientalium jam tunc moliebatur, ut pro eis ipsa regnaret. Cumque Herodem offensum Antonio reddere moliretur, nec efficere valeret, tamen Jerichontinam terram palmarum et balsami feracem in sui dominium jam transtulerat. Victo ergo Antonio, cum Augustus Rhodum venisset, nec Antonium victum reputaret, cum superesset Herodes, periculis occurrens Herodes, deposito habitu regio in cultu privato stetit ante Caesarem, et ait: Fateor me utilem fuisse Antonio, et fidelem, quod expertus fuisses Actio, si affuissem. Verum nec omnino defui, auxilia, et frumenta mittens ei, nec modo deessem, si mihi acquiescens, Cleopatram, odii vestri fomitem occidisset. Una ergo cum victo victus sum, coronamque cum fortuma deposui, ad te autem veni, spem salutis de virtute praesumens. Ad haec Caesar: Imo salvus esto, et nunc regnato certius: meritus es, ut plurimos regas, cum amicitiam tanta fide tuearis. Recte fecit Antonius, qui magis Cleopatrae paruit quam tibi. Te enim lucrati sumus per eum, propter ejus amentiam. Experiar quoque tibi benefacere, ut non quaeras Antonium. Cum autem properaret Augustus in Aegyptum, non solum in praeliis virtus Herodis enituit, verum etiam in deserto eunti et redeunti exercitui, ita paravit necessaria, ut nec aquarum deesset copia, nec quidquam utensilium, ita ut miraretur Caesar. Mortuis vero Cleopatra et Antonio, modicum esse regnum Herodis et Romani conclamabant; ob hoc Augustus, cum restituisset partem regni, quam Cleopatra abstulerat, condidit ei Trachonitidem, et Ituraeam, totamque maritimam, usque ad Pirgum Stratonis, quam post in honorem Augusti Caesaream appellavit. Aedificavit autem in Ascalone domum regiam, et deinceps agnominatus est Ascalonita . Natione enim Idumaeus fuit ex patre, Arabs vero ex matre. Dedit ei Caesar quadringentos Galatas satellites, stipatores Cleopatrae, immanes, et sanguinis humani avidos.

De Herodianis.[recensere]

Qui cum prius Eleutheri dicerentur, a flumine Eleuthero superioris Galilaeae, super quod oriundi fuerant, de caetero Herodiani dicti sunt. Cum autem fecisset prius in Jerusalem turrim quam vocavit Antoniam, qui nunc turris David dicitur, fecit et nunc aliam quam vocavit Agrippinam. A Caesare enim amabatur post Agrippam, et ab Agrippa post Caesarem. Posuit, et aquilam auream super speciosam portam templi immensi ponderis in honorem Romanorum, Judaeis id aegre ferentibus. Fecit quoque Herodion, in quo et sepultus est. Fecit et Phasaelum in memoriam fratris. Reparavit Samariam, quam et Sebastem dixit, ubi et templum maximum Caesari dedicavit. Aliud etiam templum circa Jordanis fontem candido de marmore Caesari dedicavit . Prorsus non erat idoneus regni locus, quem vacuum honore Caesaris relinqueret. Anno quoque quinto decimo regni sui templum Domini magnifice decoravit, nec solum in regno suo, verum etiam in adjacentibus civitatibus memoralia suae libertatis, quasi industriae opera reliquit.

De offensa Herodis in filios.[recensere]

Post haec redierunt a studio filii ejus, et erat Alexander acerrimus perorator. Quorum unus Aristobulus filiam Salomae amitae suae duxit in uxorem; Alter filiam regis Cappadociae. Jamque licentius cum patre de successione regni disceptabant. Ob hoc pater offensus Antipatrem illis praeponere satagebat. In testamento quoque jam aperte declaratus fuerat successor. Proinde praedicti fratres de morte patris occulte tractabant. Quod praesentiens pater a se eos rejecit. Hi vero Romam navigaverunt, ut patris injuriam deferrent ad Caesarem.

Incidenter adjectae praemissis historiographis libris Bibliae a diversis temporum scriptoribus sumptae historiae, felicem hic finem sumunt