Historia Scholastica/I Machabees

E Wikisource
Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
I MACHABIAE.

Esther // II Machabiae

Machabaeorum.[recensere]

Tunc multi Judaeorum sponte quidem timore regis jussa secuti sunt; probati vero patriis legibus adhaeserunt (I Machab. I). Erat autem vir de Modin, modico Judaeae vico sacerdos, nomine Mathathias, filius Joannis, filii Simonis, filii Asmonaei, de vice Joarib, id est unius illorum viginti quatuor quos David elegit (I Machab. II); et in eumdem modum dictus est Zacharias de vice Abia (Luc. I). Erantque ei filii quinque Joannes, Simon, Judas, Eleazarus, Jonathas, et quisque suo cognomine censebatur. Sed sufficit de Juda dicere, qui dicebatur Machabaeus. Hi videntes mala, indutis ciliciis, planxerunt. Et venerunt emissarii directi a rege in Modin, statuentes idola in loco, quibus cogerent Judaeos immolare. Et dixerunt Mathathiae: Princeps es in civitate hac, et prior jussa regis imple. Qui clamavit: Et si omnes obediant regi, ego, et filii mei et fratres mei obediemus legi Dei coeli. Non sacrificabimus. Tunc quidam ex Judaeis immolavit in medio. Et surgens Mathathias cum suis, trucidavit eum super aram, et nuntios regis interemit, aram quoque deponens clamavit: Qui Dei est sequatur me. Et cum omni tribu sua abiit in solitudinem, omnia relinquens. Multique cum filiis et uxoribus ad solitudines confugerunt, malentes herbis uti quam inquinari. Quos judices regis prius verbis flectere conabantur, ut eligerent quae prosunt, ne eis tanquam hostibus uterentur. Qui noluerunt eos audire. Tunc emissarii regis aggressi sunt eos in diebus Sabbatorum quibus nefas erat eis arma movere, et percusserunt quosdam, alios in speluncis globis fumiferis suffocantes. Et perierunt ex eis tria millia; alii habent solum mille. Plures autem liberati adjuncti sunt Mathathiae, et eum Judicem sibi statuerunt. Qui docuit eos pugnare in Sabbatis, dicens: Si super hoc legem servabitis, eritis hostes legis, dantes causam, ut pereat populus Dei, et lex cum populo peribit. Et exinde, dicit Josephus, permanet nobis consuetudo pugnandi, etiam si tali die bella consurgunt. Colligensque Mathathias armatos, aras deposuit idolorum, et immolantes, quos potuit, interemit, pueros non circumcisos jussit circumcidi. Et anno uno hunc gessit magistratum. Cumque graviter aegrotaret, convocans filios ait: Ego decretam proficiscor viam, commendo vobis patrias leges, ut pro eis grata mente moriamini. Nam corpora mortalia sunt, sanctorum vero monumenta immortalitatis ordinem consequuntur. Concordiam habete, et Simonem propter sapientiam in consiliis habete patrem. Judam vero propter fortitudinem ducem in armis. Et mortuus est Mathathias anno centesimo quadragesimo sexto, et sepultus in Modin. Et planxit eum Israel planctu magno. Et surrexit pro eo Judas Machabaeus filius ejus, et factus est quasi leo defendens Israel clypeo suo (I Machab. III).

De praeliis Judae Machabaei.[recensere]

Tunc Apollonius dux Samariae in virtute magna egressus est contra Judam (I Machab III). Judas autem occurrit ei, et percussit eum, multosque cum eo, et reliqui fugerunt. Tulitque spolia multa, et gladium Apollonii et pugnans in eo omnibus diebus vitae suae. Seron autem dux inferioris Syriae, audiens Judam roboratum, tulit sub se constitutos, et Judaeos transgressores, et castrametatus est in Bethsuram. Et occurrit ei Judas, et videns suos, propter paucitatem et jejunium desides, hortabatur eos, non in multitudine, sed in pietate confidere. Et confligens cum Syris, duce eorum interfecto persequebatur fugientes, in descensu montis Bethoron, usque in campum. Et ceciderunt ex eis octingenti viri. Josephus dicit octo millia. Reliqui fugerunt ad maritima loca Philisthiim, et cecidit timor Judae super gentes. Audiens hoc Antiochus congregavit omnem propriam virtutem, et multos ab insulis mercede conduxit. Cumque militibus stipendia distribueret, vidit thesauros deficere. Non enim ei omnia tributa reddebantur, propter seditiones gentium, et deliberavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum. Et reliquit Lysiam de genere regali super negotia regni, ab Euphrate, usque ad fines Asiae inferioris, et ut nutriret Antiochum filium ejus, donec rediret. Et tradidit ei medietatem exercitus, et elephantes, praecipiens, ut vastaret Judaeam, et everteret Jerusalem, et genus Judaeorum exstirparet. Ipse vero abiit in Persidem egressus ab Emath, quam reparans Antiochiam nominavit, et perambulavit superiores regiones. Lysias vero elegit Ptolemaeum, Nicanorem, et Gorgiam viros potentes ex amicis regis. Et misit cum eis quadraginta millia peditum, et septem millia equitum, ut venirent in terram Juda, et applicuerunt in Emmaus in loco campestri. Et supervenerunt Syri eis ad auxilium, et multi transfugae Judaeorum, et negotiatores quidam sperantes se Judaeorum emere captivos. Judas vero cum exercitu venit in Masphat, et hortabatur suos spem ponere in Deum, dimittens, secundum legem, noviter uxoratos, et qui possessiones paulo ante acquisierant (I Machab. IV). Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et tria millia equites electos, ubi alii habent unum mille equitum, et egressi sunt circa solis occasum, ut per noctem irruerent super Judam. Quod praesentiens Judas statuit et ipse castra hostium latenter invadere, et focos plurimos in castris derelinquens, pervenit ad campestria Emmaus. Gorgias vero neminem in castris Judaeorum inveniens, arbitrans eos fugisse in montes, quaerebat eos in montibus. Diluculo apparuit hostibus in castris Judas cum tribus millibus plus, vel minus, utcunque propter paucitatem. Cumque inopinatos hostes invaderet, multos occidit, reliquos persecutus usque ad Gesseron, et campos Idumaeae, et Azoti, et ceciderunt ex eis tria millia. Judas vero dicebat suis praedam contemnere, dum adhuc pugna contra Gorgiam superesset. Videntes autem qui cum Gorgia erant castra suorum incensa; nam fumus a longe hoc eis indicabat, scientesque suos in fugam versos, et ipsi terga dederunt. Judas vero post plenitudinem victoriae tulit spolia multa hostium, ad propriam remeans, et laudans Deum. Et adhaeserunt Judae plures, et fuerunt cum eo circiter decem millia virorum. Sequenti vero anno congregavit Lysias exercitum quadraginta millia virorum et quinque millia equitum, et venerunt in Judaeam. Et occurrit illis Judas in Bethorot cum decem millibus, et statim percussores prosternens, congressus est cum eis. Et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque millia virorum. Et attendens Lysias Judaeorum audaciam, et timens eorum desperationem, nisi eis vivere cum libertate licuisset, rediit Antiochiam, praesidia congregans peregrinorum, ut cum majori apparatu rediret in Judaeam.

De purificatione templi.[recensere]

Toties igitur victis Antiochi ducibus, persuasit Judas populo ut ascenderent Jerosolymam, templumque mundarent (I Mach. IV). Et invenientes templum desertum, et in eo frutices pullulasse, planxerunt planctu magno. Et elegit Judas milites, qui expugnarent eos qui arcem praesidii custodiebant, dum ipse templum a foeditate purgaret. Quod diligenter emundans, introduxit vasa nova, candelabrum, et mensam, aram quoque ex auro factam . Et posuit vela in ingressu, et januas restauravit, et deponens altare, quod statuerat Antiochus, de lapidibus novis aliud aedificavit, et encaeniatum est templum vicesimo die Decembris. Quae dedicatio stetit in posterum, aliis duabus habitis in desuetudinem : De hac dictum est in Evangelio. Facta sunt encaenia in Jerosolymis, et hiems erat (Joan. II). Et obtulerunt holocausta in novo altari, et adoleverunt incensum de veteris altaris calculis igne concepto. Et accenderunt luminaria multa, et dixerunt festum luminum, vel propter multitudinem luminarium, vel quia tunc illuminaverat eos Deus sedentes in tenebris. Et statuerunt Judam summum sacerdotem. Facta sunt autem haec post tres annos, quibus templum manserat profanatum, secundum Danielis praefationem, quam ante quadringentos annos et octo praedixerat. Et solemnizaverunt otto diebus sub umbraculis secundum ritum Scenopegiae, memores quod paulo ante in speluncis habitaverant, statuentes ut posteri per octo dies hanc renovationem templi celebrarent . Unde Josephus ait: Ab illo tempore, et hactenus illam festivitatem celebramus, vocantes eam Lumina, eo quod praeter spem lumen nobis religionis apparuit. Tunc construxit Judas murum in circuitu civitatis, et aedificavit turres, custodes in eis deputans. Sed et Bethsuram munivit, ut ea pro castello adversus hostes uteretur, arcem tamen praesidii nondum obtinuit.

De praeliis Judae.[recensere]

Porro gentes finitimae reparationem Jerusalem et robur Judaeorum aegre ferebant, et persequebantur eos (I Machab. V). Quos Judas viriliter debellabat, et percussit Idumaeos plaga magna, et pugnavit contra Timotheum ducem filiorum Ammon, et fugavit eum, et vastavit Gazer, et rediit in Judaeam. Et congregatae sunt gentes, quae erant in Galaad, adversus Judaeos, qui erant in finibus eorum. Qui fugientes in Datheman, miserunt ad Judam, ut ferret eis auxilium, nuntiantes quod festinaret Timotheus capere locum, in quem confugerant. Cumque adhuc legerentur epistolae, supervenerunt nuntii a Galilaea, indicantes congregari eos, qui erant in Ptolemaide, et Tyro, et Sidone adversus Judaeos. Ergo utrobique hostibus nuntiatis, misit Judas Simonem fratrem suum cum tribus millibus electorum in solatium Galilaeorum. Ipse vero cum Jonatha fratre suo et octo millibus exiit in Galaaditidem, relinquens in Judaea Josephum et Azariam duces, ut servarent Judaeam, sed cum nullo hostium interim bellum committerent. Et venit Simon in Galilaeam, et contritae sunt gentes ab eo, et persecutus est eos usque Ptolemaidem, et tulit spolia eorum, et Judaeos, quos trahebant captivos, et rediit in Judaeam. Judas vero et Jonathas transeuntes Jordanem ambulaverunt viam trium dierum per desertum. Et occurrerunt eis Nabuthaei, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis quae acciderant fratribus eorum in Galaaditide, et quomodo in munitione tenerentur comprehensi. Judas vero prius incendit Bosor, et spoliavit. Et surgens nocte, cum diluculo venisset ad obsidionem, vidit portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem. Et venit post eos tribus ordinibus, et insonuit tuba, et castra Timothei cognoverunt, quia Machabaeus esset, et fugerunt ab eo, et ceciderunt ex eis fere octo millia, et vastavit Judas civitates gentium in Galaaditide. Post hoc congregavit Timotheus exercitum alium, et sedit secus torrentem. Judas vero abiit obviam illis. Et ait Timotheus principibus suis: Si transierit Judas ad nos, potens poterit adversum nos. Si vero timuerit transire, et castra posuerit extra flumen, transeamus ad eum, et poterimus adversus eum. Et transivit Judas torrentem relinquens post se, qui clamarent neminem remanere. Et contritae gentes fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim. Judas vero succendit fanum cum omnibus qui erant in eo. Tunc congregavit Judas universos Israelitas, qui erant in Galaaditide, et uxores, et parvulos, ut venirent in terram Judae. Cumque venissent in Ephron petierunt a civibus transitum, et noluerunt eis aperire. Et eradicavit Judas Ephron, et per eam transivit super interfectos, et erat Judas congregans extremos per totam viam, et exhortans. Et transmisso Jordane ascenderunt in montem Sion, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset. Et redierunt in eadem die Judas de Galaaditide, et Simon de Galilaea. Interim vero dum aberant, Josephus et Azarias volentes sibi facere nomen, congressi sunt cum Gorgia, et fugerunt, et ceciderunt de populo duo millia, et magnificatus est Judas in Israel, qui quasi propheta habebatur, et praedixerat Josepho et Azariae ne egrederentur. Et vastavit Judas Idumaeos et Philisthiim. Et pertransiens Samariam declinavit in Azotum, et combussit aras, et deos eorum, et cum spoliis rediit in Judaeam.

De morte Antiochi Eupatoris in Judaea.[recensere]

Cum haec fierent in Judaea, perambulabat Antiochus superiores regiones (I Machab. VI), et audivit esse civitatem Elymaidem, in Perside opulentam, et templum in ea locuplex, in quo erant velamina aurea, et loricae et scuta quae reliquerat Alexander, et quaerebat praedari eam, sed non potuit; nam Elymaitae fugaverunt eum ignominiose, et nuntiatum est in via ei quomodo fracti erant principes ejus in Judaea. Et versus in furorem jussit agitari currum suum sine intermissione, superbe intonans venturum se Jerosolymam, et facere eam poliandrum Judaeorum (II Mach. IX). Et statim apprehendit eum amarus dolor viscerum, et contigit eum impetu euntem, de curru cadere, et collisus est. Et manifestavit Deus in eo virtutem suam, ut qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, et montium altitudines in statera appendere, in gestatorio portaretur . Et ebullierunt vermes de carnibus ejus, et viventes effluebant, et fetore illius gravabatur exercitus. Cumque nec ipse fetorem suum ferre potuisset, ductus est ad agnitionem sui venire, et ait: Justum est mortalem subditum esse Deo. Et vovebat se liberaturum Judaeos, et pares Atheniensibus facturum. Pollicebatur quoque se futurum Judaeum, et in omni loco praedicaturum Dei potestatem, et desperans scripsit omnia haec ad Judaeos, orans, ut fideliter adhaererent Antiocho filio ejus. Cumque profiteretur se pati hoc propter templi violationem miratus est Josephus Polyhium virum bonum dixisse, ideo periisse Antiochum, quia voluit templum Dianae in Perside devastare. Nam qui nullatenus egit peccatum, sed tamen cogitavit, nullo reatu tenetur. Hic patet secundum opinionem Josephi, quia lex cohibebat manum, et non animum. Tunc vocavit Antiochus Philippum collactaneum suum, et constituit eum tutorem regni, dans ei diadema, et stolam, et annulum, ut ferret ea ad Antiochum filium suum, et poneret eum super solium regni. Et mortuus est Antiochus peregre in montibus et miserabiliter. Quod cum accepisset Lysias, constituit Antiochum quem nutrierat, regem, et vocavit eum Eupatorem. Tunc cogitavit Judas, ut obsideret eos qui erant in arce praesidii et fecit balistas, et machinas, et confortavit aggerem.

Tunc egressi sunt quidam de obsessis, et adjunxerunt se illis aliqui ex impiis Israel, et venerunt ad regem, et dixerunt: Quousque non vindicas nos, qui decrevimus servire patri tuo, et tibi? Ascende, et libera obsessos tuos, et redde nobis haereditates nostras (I Machab. VI). Et iratus rex vehementer collegit exercitum. Sed et de regnis aliis venerunt ad eum conductitii, et erant centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephantes triginta duo. Et applicuit ad Bethsuram, ut expugnaret eam, et recessit Judas ab arce, et admovit castra contra castra regis. Et ordinavit rex diluculo exercitum, et ostenderunt elephantibus sanguinem uvae et mori, ad acuendum eos in praelium, et astiterunt singulis elephantibus ad custodiam mille pedites, loricati, et equites quingenti et turres ligneae erant super singulos, et in turre triginta duo viri pugnantes desuper, et intus magister bestiae. Et distenta est pars exercitus regis super montes, alii per loca ibant humilia. Et resplenduit sol in clypeos aureos, et resplenduerunt montes ex eis, et apparuit Judas in praelio cum suis, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri. Et vidit Eleazarus, frater Judae, unam de bestiis caeteris eminentiorem, et arbitrans regem esse in ea cuccurrit per hostes, et subiit elephantem, et effodit in umbilico, et cadens elephas oppressit eum. Tunc diverterunt Judaei a praelio, et ascendit rex post eos, et capta Bethsura, positisque in ea custodibus, obsedit Jerusalem, et statuit illic balistas, et machinas, et ignis jacula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibulas. Escae autem non erant in urbe, eo quod septimus annus esset, et egressi sunt plures. Tunc audivit Lysias, quod Philippus redierat a Perside, et quaerebat suscipere regni negotia, et suggessit regi dicens: Deficimus quotidie, esca nobis modica est, et munitus est locus, quem obsidemus, et incumbit nobis ordinare de regno. Demus ergo dextras hominibus istis, statuentes ut ambulent in legibus suis, et serviant nobis. Et facta pace juravit rex, et principes ejus, et intravit montem Sion, et videns munitionem loci, rupit jusjurandum, et destruxit murum in gyro. Et reversus Antiochiam invenit Philippum dominantem in ea, et vi occupavit civitatem.

De Demetrio, et Nicanore.[recensere]

Eo tempore exiit Demetrius, Seleuci filius, ab urbe Roma, et ascendit in civitates maritimas, et regnavit ibi (Machab. VII). Hunc, dum adhuc puer esset, patruus ejus Antiochus Epiphanes privaverat regno et ascendit Romam in accusationem patrui. Audiens vero patruum defunctum rediit, et plures receperunt eum. Sed exercitus ligavit Antiochum, et Lysiam, ut traheret eos ad eum. Quod cum accepisset, ait: Nolite mihi ostendere faciem eorum . Et occidit eos exercitus, et sedit Demetrius super solium patris sui. Tunc venerunt ad regem impii ex Israel, et Alcimus Aaronita dux eorum, qui volebat fieri sacerdos. Et accusaverunt Judam, dicentes: Perdidit Judas omnes amicos tuos, et nos disperdidit de terra nostra. Mitte ergo virum, cui credis, qui videat exterminium, et vindicet nos. Et constituit rex Alcimum principem sacerdotum, et misit cum exercitu Bacchidem in Judaeam. Qui misit nuntios ad Judam et fratres ejus in dolo, loquentes de pace. Et non attendit Judas sermonibus eorum. Multi vero de populo crediderunt eis, dicentes: Homo sacerdos de semine Aaron venit; non decipiet nos. Egressi sunt ad Bacchidem, et occidit ex eis sexaginta viros una die, secundum illud: Sanguinem sanctorum tuorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret (Psal. LXXVIII.) Aliique fugerunt ab eo, dicentes: Non est veritas, et judicium. Tunc recessit Bacchides a Jerusalem, et applicuit in Bethzecha, et multos ex eis qui ad se refugerant occidit, et projecit in puteum. Et commisit regionem Alcimo, relinquens ei adjutores, et ipse reversus est in Antiochiam ad regem. Tunc Alcimus seducebat omnes verbis, et ad libitum cuique loquens, subito manu valida transfugarum circumseptus est, et fecit mala in Jerusalem plusquam omnes gentes. Quod attendens Judas cessavit exire in regiones, et fecit vindictam in viros desertores. Videns autem Alcimus quod non posset Judam sustinere, rediit ad regem, accusans Judam in multis. Et misit rex Nicanorem, qui cum eo fuerat Romae in Judaeam, mandans ei evertere populum. Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu, et locutus est ad Judam in dolo verbis pacificis et salutaverunt se invicem. Sed cum Judas intellexisset insidias, exsiliit, refugit ad suos. Postea congressi sunt juxta vicum Capharsalama, et victus Judas fugit in civitatem David. Et egressi sunt sacerdotes ad Nicanorem supplicantes, et ostendentes holocausta, quae offerebant pro rege, et irridens sprevit eos, et apponens manum capiti juravit: Nisi traditus fuerit mihi Judas cum rediero, succendam locum istum. Et recessit Nicanor a Jerusalem, et venit in Bethoron, et suscepit exercitum Syriae sibi destinatum. Et exivit Judas cum tribus millibus post eum, et commiserunt praelium tertia die mensis Adar, et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus, et fugit exercitus ejus, armis projectis. Et egressi sunt de castellis Judaeae in circuitu, et percusserunt eos usque ad unum. Et caput Nicanoris amputantes, et dexteram quam superbe extenderat, suspenderunt ea contra Jerusalem, et linguam ejus minutatim incisam dederunt avibus ad comedendum. Et statuerunt diem illam solemnem omnibus annis. Et siluit terra Juda a praeliis dies paucos.

De foedere Judaeorum cum Romanis.[recensere]

Tunc audivit Judas nomen Romanorum, et virtutes eorum, quas fecerant in orbe, et quos volebant, vel privabant regno, vel exaltabant, et quod cum amicis optime conservabant amicitias, et in omnibus istis nemo postulabat sibi diadema (I Machab. VIII), et fecerant sibi curiam, et trecenta viginti consilium agentes . Et misit Romam Eupolemum filium Joannis, et Jasonem filium Eleazari. Qui intrantes curiam dixerunt: Judas Machabaeus, et fratres ejus, et populus Judaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem, et ut auferatis ab eis jugum Graecorum. Placuitque sermo Romanis, et scripserunt foederis formam, et rescriptum in tabulis aeneis miserunt in Jerusalem, ut esset ibi memoriale in hunc modum: Bene sit Romanis et genti Judaeorum, in mari et in terra, et pax in aeternum. Quod si institerit bellum Romanis, auxilium feret gens Judaeorum, non accipiens stipendia a Romanis. Idipsum facient Romani Judaeis. Tunc scripserunt Romani ad Demetrium: Quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Judaeos? Si ergo iterum adierint nos; adversum te faciemus illis judicium, pugnabimus tecum terra marique.

De morte Judae.[recensere]

Interea cum audiisset Demetrius quia cecidit Nicanor cum suis, misit rursum in Judaeam Bacchidem, et Alcimum, et dextrum cornu cum illis, et applicuerunt exercitum ad Jerusalem (I Machab. IX). Et surgentes abierunt in Beream, et Judas posuit castra in Laisa cum tribus millibus electorum. Qui videntes multitudinem hostium timuerunt valde, et subtraxerunt se de castris, nec remanserunt cum Juda, nisi octingenti viri. Sed et Judas corde dissolutus est; nam bellum perurgebat eum, nec habebat tempus congregandi. Et locuti sunt ad eum, qui residui erant: Non poterimus contra eos, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos. Qui respondit: Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis, et superinducamus opprobrium gloriae nostrae, sed moriamur in virtute propter fratres nostros. Et congressi sunt cum hostibus, et expugnabant cornu dexterum. Qui autem in sinistro cornu erant, venerunt eis a tergo, et ingravatum est praelium, et cecidit Judas, et caeteri fugerunt, Simon autem et Jonathas, fratres ejus redimentes corpus ejus ab hostibus, tulerunt illud in Modin. Et sepelierunt in sepulcro patrum suorum. Et planxit eum populus terrae planctu magno, et emerserunt iniqui in Israel, et facta est fames magna, et tradidit se Bacchidi omnis regio. Et elegit Bacchides impios viros, et constituit eos dominos regionis; qui persequebantur amicos Judae. Et congregati sunt amici Judae, eligentes Jonathan in ducem sibi.

De Jonatha.[recensere]

Et surrexit Jonathas loco Judae fratris sui, et quaerebat Bacchides eum occidere (I Machab. IX). Tunc Jonathas cum suis fugit in desertum Thecuae, et misit fratrem suum Joannem ad Nabuthaeos amicos suos, ut commodarent ei apparatum suum, qui erat pretiosus. Et exeuntes filii Jambri percusserunt Joannem, et tulerunt omnia quae habebat. Post hoc nuntiatum est Jonathae, et Simoni fratri ejus, quod filii Jambri facerent nuptias, et ducerent sponsam ex Madaba, et surrexerunt ad eos de insidiis, et percusserunt multos in vindictam sanguinis fratris sui, et redierunt ad ripam Jordanis. Et audivit Bacchides, et venit die Sabbatorum in virtute magna. Et dixit Jonathas ad suos: Ecce bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde et paludes, et saltus, et non est locus divertendi. Clamate ergo in coelum, et pugnemus, et commissum est bellum. Et ceciderunt ex parte Bacchidis mille viri, et versus est Bacchides in fugam, et reversus est in Jerusalem, et aedificavit in Judaea civitates munitas, et posuit custodiam in eis. Et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodia. Tunc praecepit Alcimus destrui muros domus sanctae interioris, et destrui opera prophetarum. Cumque coepisset destruere, percussus est paralysi, et mortuus est cum tormento magno. Tunc rediit Bacchides ad regem, et siluit terra Juda duobus annis. Post quos viri iniqui in Israel reduxerunt Bacchidem in Judaeam. Qui voluit comprehendere Jonathan occulte, sed non potuit; nam innotuit consilium ejus Jonathae. Qui comprehendens quinquaginta viros de his, qui insidiabantur ei, occidit eos. Et secessit Jonathas cum suis in Bethbessen, quae est in deserto et confirmavit eam. Et ascendit Bacchides in virtute magna et obsedit Bethbessen. Et egressus Jonathas reliquit Simonem in civitate, et fecit sibi Jonathas numerum, et percutiebat per noctem multos hostium in tabernaculis eorum. Simon vero egressus de civitate, succendit machinas, et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis. Et iratus est Bacchides contra viros, qui reduxerant eum in Judaeam. Et multos ex eis occidit. Quod audiens Jonathas misit ad eum legatos, pacem componere cum eo. Qui libenter accepit, et juravit se nihil mali facturum Jonathae omnibus diebus vitae suae, et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus in terra Juda, et rediit in terram suam. Et cessavit gladius ex Israel, et sedit Jonathas in Machmas judicans ibi populum, et exterminans impios in Israel.

De Alexandro occidente Demetrium.[recensere]

Eo tempore ascendit Alexander, filius Antiochi Epiphanes, et occupavit Ptolemaidem, et regnavit in ea (I Machab. X). Quod audiens Demetrius congregavit exercitum, et misit ad Jonathan, ut secum faceret pacem, et non cum Alexandro . Insuper dedit ei potestatem congregandi exercitum, et obsides qui erant in arce, jussit ei reddi. Et venit Jonathas in Jerusalem, et coepit innovare civitatem, munivit montem Sion in circuitu, et fugerunt custodes, quos posuerat Bacchides in Judaea. Tamen in Bethsura aliqui remanserunt, quae erat eis ad refugium. Et audivit Alexander promissa, quae fecerat Demetrius Jonathae, et praelia, et virtutes, quas ipse fecerat, et fratres ejus, et scripsit ad Jonatham dicens: Audivimus de te quod vir potens es, et aptus ut sis amicus noster: et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus regis voceris. Et misit ei purpuram, et coronam auream, et induit se Jonathas stola sancta in die solemni Scenopegiae, et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa. Quod audiens rex Demetrius contristatus est, et remisit ad Jonatham in haec verba: Manete in amicitia nostra, et nunc absolvo omnes Judaeos a tributis, et potestatem arcis, quae est in Jerusalem, do summo sacerdoti, et omnem animam Judaeorum, quae est in regno meo captiva, relinquo liberam gratis, et quod omnes dies solemnes sint dies immunitatis et remissionis, et dies decreti circa illos, id est tres ante solemnitatem, et tres post. Ptolemaidem, et duas civitates confines ejus do summo sacerdoti ad necessarios sumptus sanctorum, et singulis annis quindecim millia siclorum argenti ad instauranda opera sanctorum, et ad innovandos muros in Jerusalem, et in Judaea sumptus dabuntur de rationibus regis. Jonathas autem et populus non crediderunt ei. Et complacuit eis in Alexandro, et ferebant ei auxilium omnibus diebus. Tunc congregavit rex Alexander exercitum, et movit castra contra Demetrium, et fugit exercitus Demetrii, et cecidit Demetrius in illa die. Tunc misit Alexander ad Ptolemaeum, regem Aegypti, dicens: Da mihi filiam tuam uxorem. Et acquievit Ptolemaeus significans, ut occurreret ei Ptolemaide. Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, et filia ejus Cleopatra, et occurrenti sibi Alexandro in Ptolemaide, dedit ei uxorem. Tunc Alexander vocavit ad se Jonatham, et veniens Jonathas Ptolemaidem invenit gratiam in conspectu duorum regum. Et venerunt quidam pestilentes ex Israel post eum, et accusabant. Sed non attendit ad eos rex, sed magnificabat Jonathan, et induit eum purpura, et scripsit eum inter primos amicos. Sunt autem quatuor insignia regalia, purpura, fibula aurea, diadema et sceptrum. Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum gloria.

De Demetrio Cretensi.[recensere]

Post tres annos venit Demetrius, filius Demetrii a Creta (I Machab. X). Hic, occiso patre in praelio, fugit ad Cretenses parentes maternos. Et, resumptis viribus, rediit in maritimam Philisthaeorum, et in Syriam Coeles. Et constituit Apollonium ducem exercitus, qui provocavit Jonathan in praelium. Qui assumptis decem millibus egressus est de Jerusalem, et veniens Joppen expulit inde Apollonium, et obtinuit eam. Et ibat Apollonius in Azotum, et insecutus est eum Jonathas, et commiserunt praelium in campo. Et fugerunt equites Apollonii in Azotum, et intraverunt fanum Dagon, ut se tuerentur. Et succendit Jonathas civitatem, et fanum, et eos, qui erant in eo, et fuerunt de occisis in campo, et succensis in fano fere octo millia. Et transivit Jonathas in Ascalonem, et receperunt eum Ascalonitae in gloria. Et rediit Jonathas in Jerusalem. Et audivit Alexander rex virtutem ejus, et addidit adhuc glorificare Jonathan, et misit ei fibulam auream, quae solet dari cognatis regum, et dedit ei Accaron, et omnes fines ejus. Et cum uteretur Jonathas duobus insigniis regiis, forte signum erat de renovatione regni Judaeorum. Et ascendit Alexander in superiores partes Ciliciae. Et egressus est rex Aegypti socer ejus in virtute magna, et quaerebat obtinere regnum Alexandri in dolo (I Machab. XI). Et aperiebantur ei civitates, et occurrebant ei; sic enim mandavit Alexander. Et transiens in singulis civitatibus relinquebat custodias. Ut appropinquabat Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum, et caetera demolita, et eorum tumulos qui occisi fuerant, et dicebant: Sic fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei: et tacuit rex. Et occurrit Jonathas Ptolemaeo in Joppem, et salutaverunt se. Et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium Eleutherum, et rediit in Jerusalem. Cumque Ptolemaeus obtinuisset civitates usque ad Seleuciam maritimam, misit ad Demetrium, dicens: Veni componamus pactum, et dabo tibi filiam meam. Poenitet enim me, quod dederim illam Alexandro. Et tollens filiam suam dedit eam Demetrio, et recessit ab Alexandro manifeste. Et intravit Ptolemaeus Antiochiam, et imposuit sibi duo diademata Aegypti et Asiae. Tunc Alexander venit contra eum in praelium, et victus est a Ptolemaeo, et fugit in Arabiam ad parentes maternos cum Antiocho filio suo. Rex autem Arabum timens virtutem Ptolemaei, occidit Alexandrum, et reservavit filium, et misit caput Alexandri Ptolemaeo, qui gavisus est. Sed factum est, ut tertia die moreretur, et regnavit Demetrius in solio patrum suorum.

In diebus illis expugnavit Jonathas arcem, quae erat in Jerusalem, et nuntiaverunt hoc Demetrio quidam iniqui ex Israel. Qui iratus venit Ptolemaidem, et scripsit Jonathae ne obsideret arcem, sed occurreret ei festinato. Et elegit Jonathas de senioribus Israel, et dedit se periculo. Et accepit pecuniam multam, et vestes, et abiit ad regem, et dans ei munera invenit gratiam in conspectu ejus. Et licet multi accusarent eum, magnificavit eum rex in conspectu omnium, et statuit ei principatum sacerdotii, et quaecunque habuerat prius. Et vidit Demetrius quia siluit terra in conspectu ejus, et dimisit exercitum in loca sua, et retinuit secum exercitum peregrinum, et inimici erant ei omnis exercitus patris ejus. Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius, qui videns quod omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, ivit in Arabiam, ut reduceret inde Antiochum filium Alexandri in terra patris sui. Eo tempore dum Demetrius erat offensus suis, misit ad eum Jonathas, ut ejiceret eos, qui erant in arce in Jerusalem, et qui in praesidiis erant quia impugnabant Israel. Et rescripsit Demetrius dicens: Haec et majora faciam tibi, cum fuerit opportunum. Nunc autem recte feceris, si miseris mihi viros in auxilium, quia discessit exercitus meus a me: Et misit ei Jonathas tria millia electorum in Antiochiam, et delectatus est rex in adventu eorum. Et surrexerunt Antiocheni centum viginti millia, et volebant interficere regem. Et fugit rex in aulam. Et misit Judaeos per civitatem, et occiderunt centum millia hominum, et liberaverunt regem, residui vero civium dederunt dexteras regi, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Judaei, et redierunt in Jerusalem. Et siluit terra in conspectu Demetrii. Et mentitus est omnia, quae dixerat Jonathae, et recessit ab eo, et vexabat eum valde.

De Antiocho adolescente.[recensere]

Eo tempore reversus est Tryphon de Arabia reducens Antiochum adolescentem, et imposuit ei diadema (I Machab. XI). Et congregati sunt ad eum exercitus quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra Demetrium, et fugit. Et obtinuerunt Antiochus, et Tryphon Antiochiam. Et scripsit Antiochus adolescens Jonathae dicens: Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quatuor civitates ut sis de amicis regis. Et misit illi vasa aurea, dans ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream. Et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri, usque ad fines Aegypti, et exiit Jonathas, et perambulabat civitates, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice. Azotenses vero prius resistentes ei, postea dederunt ei dexteras; et accepit obsides ex eis, et misit eos in Jerusalem, et perambulabat regiones, usque in Damascum, agens regni negotia. Et audivit Jonathas quia principes Demetrii, qui erant in Cades Galilaeae cum exercitu magno, volebant eum removere a negotio regni. Et occurrens illis, relinquens fratrem suum Simonem intra provinciam, congressus est cum eis, et fugerunt omnes qui erant cum Jonatha praeter duos, et scidit Jonathas vestimenta sua, et oravit. Et aggressus hostes convertit eos in fugam, et redierunt ad eum, qui recesserant ab eo, et insecutus est hostes, usque ad castra eorum, qui erant in Cades, et ceciderunt ex eis tria millia, et rediit Jonathas in Jerusalem. Et misit Romam renovare cum eis amicitiam (I Machab. XII). Spartiatis quoque scripsit, quos supra Lacedaemonios diximus, dicens: Pridem scripsit nobis Darius rex vester, sub Onia summo sacerdote Judaeorum, quia de genere Abrahae estis et fratres nostri, et fecimus vobiscum fraternitatem. Ex tunc memores sumus vestri in sacrificiis et observationibus nostris, sicut decet nos meminisse fratrum; et nunc misimus ad vos, ut innovemus fraternitatem. Et rescripserunt Spartiatae: Pecora nostra, et possessio nostra vestra sint, et vestra nostra. Et innovata est fraternitas. Et audivit Jonathas quod iterum egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, et egressus est adversus eos. Qui cum audissent adventum Jonathae nocte fugerunt, relinquentes focos in castris, et mane insecutus est eos Jonathas; et non comprehendit, transierant enim flumen Eleutherum. Et divertit Jonathas ad Arabes, qui dicuntur Zabadaei, et percussit eos. Simon autem in Joppem declinavit. Audierat enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii, et posuit ibi custodes, et rediit Jonathas in Jerusalem, et innovavit muros in ea, munivit eam valde inter arcem, et civitatem, ut esset civitas singularis in terra, et nec emant, nec vendant, id est non indigentes bonis aliorum . Eo tempore cogitavit Tryphon occidere Antiochum adolescentem, et imponere sibi diadema, sed timuit Jonathan strenuum defensorem Antiochi. Et elegit ut eum prius occideret; scripsitque Jonathae, ut occurreret ei in Bethsan. Et venit ad eum Jonathas cum centum quadraginta millibus virorum. Vidensque Tryphon quod non posset extendere manus in eum, honoravit eum, dans ei munera, et praecipiens exercitibus suis, ut obedirent ei sicut sibi. Et ait Jonathae: Ut quid vexasti populum. Elige tibi paucos, et veni mecum Ptolemaidem, et tradam eam tibi, et reliqua praesidia, et exercitum, et universos ministeriales regni, et redibo. Et credidit ei Jonathas, et remisit in Judaeam exercitum, et retinuit tantum tria millia, ex quibus dimisit in Galilaeam duo millia. Et erant mille cum eo. Cumque intrasset Ptolemaidem, ligaverunt eum cives, et omnes qui erant cum eo interfecerunt. Et planxit omnis terra Juda Jonathan, aestimans occisum esse. Et dixerunt gentes, qui erant in circuitu Judaeae: Non habent principem, tollamus de hominibus memoriam eorum. Et congregavit Tryphon exercitum ut veniret in terram Juda, ut attereret eam (I Machab. XIII). Timensque populus ascendit in Jerusalem, et ait Simoni: Tu es dux noster loco Judae, et Jonathae fratris tui.

De Simone.[recensere]

Et acceleravit Simon consummare muros Jerusalem, et misit exercitum in Joppem (I Machab. XIII). Cognoscens autem Tryphon, quod surrexit Simon loco Jonathae, misit ad eum legatos dicens: Pro argento, quod debebat Jonathas, frater tuus, in ratione regis, detinui eum. Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, et remittemus eum. Cumque cognosceret Simon dolum ejus, misit tamen argentum, et pueros, ne murmuraret populus dicens: Non redemit fratrem, volens regnare. Et mentitus est Tryphon, et intravit regionem, ut contereret eam. Et cum appropinquasset Baschamam, videns quod non proficeret, Jonatham ibi occidit, et filios ejus, et rediit in terram suam. Et misit Simon, et accepit ossa Jonathae, et sepelivit eum in Modin. Et statuit septem pyramides patri et matri, et quatuor fratribus, et sibi, et circumposuit columnas magnas, et sculpsit in eis arma, et naves ad memoriam aeternam. Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho adolescente, dolo occidit eum, et regnavit pro eo in Asia. Tunc aedificavit Simon praesidia in Judaea, et misit ad Demetrium, ut faceret pacem cum eo, et mittens munera rogavit, ut faceret remissionem regioni. Et scripsit Demetrius dicens: Munera suscepimus, et pacem facimus vobiscum magnam, remittentes ignorantias, et peccata, usque in hodiernum diem, et nunc absolvimus vos ab omni tributo. Et ablatum est jugum gentium ab Israel. Et ex tunc coepit scribere populus Israel in tabulis, et gestis publicis annotationes temporis in hunc modum: Anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judaeorum. Tunc descendit Simon in Gazam, et obsedit eam, et ejecit idololatras, et idola de civitate, et mundavit aedes, et collocavit in ea viros, qui legem facerent; et munivit eam, et fecit sibi habitationem, et obsedit eos, qui erant in arce Jerusalem. Et clamaverunt ad Simonem, ut acciperent dextras, et dedit illis, et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus, et intravit eam cum musicis instrumentis, hymnis et ramis palmarum, statuens ut omnibus annis ageretur haec dies cum laetitia . Et vidit Simon Joannem filium suum, quod vir esset praelii. Et posuit eum sub se ducem, et dedit ei Gazam ad habitandum. Tunc congregavit rex Demetrius exercitum, et intravit Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem (I Machab. XIV). Sed Arsaces, rex Persidis et Mediae, misit unum de principibus suis, qui percussit castra Demetrii, et comprehendit eum vivum, et posuit eum Arsaces in custodiam. Et siluit terra Juda in diebus Simonis, qui fecit sibi Joppem in portum, et introitum in insulis maris. Et dilatavit fines gentis suae, et abstulit immunditiam, et sedit unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua, nec erat qui eos terreret. Et misit Simon ad Spartiatas ad innovandam fraternitatem. Romanis quoque misit clypeum aureum menarum mille, et statuerunt ei Romani libertatem, et scripserunt in tabulis aereis foedus, quae positae sunt in titulis in monte Sion.

De Antiocho Demetrii filio.[recensere]

Eo tempore exivit Antiochus, filius Demetrii, in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnis exercitus, ita ut pauci essent cum Tryphone (I Machab. XV). Et scripsit Antiochus Simoni, et genti Judaeorum dicens: Statuo vobis omnia quaecunque remiserunt vobis reges ante me, et permitto vobis facere percussuram proprii numismatis in regione vestra. Cumque obtinuero regnum, magnificabo gentem vestram, et templum in gloria magna. Porro Tryphon fugiens Antiochum per maritima recepit se in Doram. Et insecutus est eum Antiochus, et obsedit civitatem terra et mari. Eo tempore Lucius consul Romanorum scripsit regibus, et regionibus in Oriente, ne inferrent mala Judaeis amicis suis, nec opem ferrent inferentibus, sed si qui pestilentes ex Judaeis confugerent ad eos, traderent eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicaret in eos, secundum legem suam. Antiochus autem rex obsedit Doram secundo, et conclusit Tryphonem ne procederet. Et misit ei Simon duo millia virorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa. Qui noluit ea accipere, sed fregit pactum, quod fecerat cum eo, et misit ad eum Athenobium, mandans ei, ut redderet ei arcem, quae est in Jerusalem, et Joppem, et Gazam, et tributa locorum, quibus dominatus fuerat; alioquin veniret, et expugnaret eum. Et vidit Athenobius in Jerusalem gloriam Simonis, et apparatum copiosum, et affluentiam in auro et argento, et obstupuit. Et respondit Simon: Terram alienam non sumpsimus, sed haereditatem patrum nostrorum, quae injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. Et rediit Athenobius ad regem, et renuntiavit ei verba Simonis, et gloriam ejus. Et iratus est rex ira magna. Porro Tryphon fugit navigio in Orthosiada. Rex autem persequens Tryphonem, constituit Cendebaeum ducem maritimum, et reliquit ei exercitum, ut expugnaret Judam. Et aedificavit Cendebaeus Gedorem, collocans in ea milites, ut vastarent fines Judaeae. Quod cum accepisset Simon vocavit duos filios suos seniores, Judam et Joannem. Et ait illis: Ego, et et fratres mei expugnavimus hostes Israel, ab adolescentia usque in hunc diem. Nunc autem senui, sed estote loco mei, et expugnate pro gente vestra. Auxilium vero de coelo vobiscum sit. (I Machab. XVI.) Et dedit illis viginti millia pugnatorum, et equites. Et profecti sunt adversus Cendebaeum. Et erat fluvius torrens inter eos, et timuit populus transire, et transivit Joannes primus; et secuti sunt eum omnes. Et insonuerunt sacris tubis, et conversus est in fugam Cendebaeus, et castra ejus, et ceciderunt ex eis multi vulnerati. Vulneratus est et Judas frater Joannis, et insecutus est Joannes fugientes, usque ad Cedronem. Et ceciderunt ex eis duo millia virorum, redieruntque filii Simonis in pace.

De morte Simonis.[recensere]

Porro Ptolemaeus filius Abobi, constitutus erat dux in campo Jericho (I Machab. XVI). Erat enim gener summi sacerdotis, et habebat argentum et aurum multum. Et elevatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem, et filios ejus, ut tolleret eos. Simon autem perambulabat civitates regionis, gerens sollicitudinem earum. Et descendit in Jericho cum Juda et Mathathia filiis ejus, et suscepit eos Ptolemaeus in munitiunculam, quam aedificaverat in dolo, et fecit eis convivium magnum, et abscondit ibi viros, et intravit convivium cum armatis, et occidit Simonem, et duos filios ejus, et reddidit mala pro bonis; nam et uxorem Simonis cum duobus filiis ejus minoribus vinculavit. Et scripsit Antiocho regi, ut mitteret exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates, et tributa. Misit quoque nuntios ad tribunos, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona; aliosque misit occupare Jerusalem, et montem templi. Porro alios misit in Gazara, ut interficerent Joannem, sed praecurrens quidam in Gazara, nuntiavit Joanni quae facta fuerant. Et ipse festinavit occupare Jerusalem, et occidit eos qui venerant eum perdere. Et factus est princeps sacerdotum post patrem suum.