Historia Scholastica/Judith

E Wikisource
Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
JUDITH.

Libri Danielis // Esther

Praefatio.[recensere]

Hanc historiam transtulit Hieronymus ad petitionem Paulae et Eustochii de Chaldaeo in Latinum. Hic liber apud Hebraeos inter historias computatur, et inter agiographa, quod dicit Hieronymus in prologo, qui sic inchoat: Viginti et duas litteras, etc. Si ergo in prologo super Judith, alicubi legitur inter apocrypha, vitium est scriptoris, quod in ipso titulo deprehendi potest, quem synodus Nicaena in numero sanctarum Scripturarum recepit. Transtulit autem eum propter varias, et corruptas editiones magis sensum ex sensu, quam verbum ex verbo sequens. Mortuo itaque Cyro, quidam Arphaxad Medus in Ecbatanis surrexit, et raparavit eam, et munivit eam inexpugnabiliter, quasdam partes Mediae sibi concilians, ut tandem toti Mediae imperaret (Judith I). Nabuchodonosor vero rex Assyriorum, qui regnavit in Ninive, anno duodecimo regni sui obtinuit Arphaxad in campo Ragau, qui est inter Euphraten et Tigrim. Hic est Cambyses, cui adhuc pater vivens Ninivem et regnum Assyriorum concessit, et Nabuchodonosor cognominavit. Hic mortuo patre duodecimum illius regni annum agebat. Nam in regno monarchiae, non nisi octo annis regnavit. Qui postquam factus est monarchus, exaltatum est cor ejus . Et misit ad omnes, qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, et Carmelo, Galilaea et Samaria, et usque in Jerusalem exigens ab eis tributa longe graviora quam patres sui. Qui omnes uno animo contradixerunt. Tunc iratus rex juravit per thronum suum, quod defenderet se de omnibus. Igitur anno decimo tertio regni sui praecepit Holoferni principi militiae, ut egrederetur ad regiones illas, et nulli hominum, vel munitionum parceret oculus ejus. Qui egressus est cum exercitu, et operuerunt faciem terrae sicut locustae Qui cum vastasset Ciliciam, et Mesopotamiam et Madianitas, miserunt ad eum principes provinciarum dicentes: Desinat indignatio tua circa nos. Veni nobis pacificus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi (Judith III). Et descendit de montibus cum virtute magna, et obtinuit omnes civitates, et destruxit eas, et omnes deos terrae exterminavit, sic enim praeceperat Nabuchodonosor, ut ipse solus Deus diceretur ab his nationibus, quae potuissent Holofernis potentia subjugari.

Et audientes filii Israel, timuerunt valde, ne similia faceret in Jerusalem, et in sanctuario Dei, et miserunt in terminos terrae, per quos poterat iter esse in Jerusalem, et munierunt angusta viarum, et humiliaverunt se coram Domino, ad exhortationem Eliachim sacerdotis, filii Jesu, filii Josedech, vel forte alterius, quem ipse Jesus circummittebat ad exhortationem filiorum Israel in montibus (Judith IV). Et operuerunt sacerdotes altare Domini cilicio, et ipsi in cinere, et cilicio offerebant holocausta, et clamabant ad Dominum. Nuntiatumque est Holoferni quod filii Israel parassent se ad resistendum, et montium itinera conclusissent (Judith V), et vocavit duces Ammon et Moab dicens: Quis est populus iste, qui montana obsidet, aut quae est virtus eorum? Tunc Achior dux filiorum Ammon respondit, replicans ei quomodo primo venisset populus iste de Chaldaea, per Mesopotamiam, in terram Chanaan. Cumque descendissent in Aegyptum, reduxerat eos Deus eorum in terram promissam, cum placatus erat eis, nemo poterat eis resistere; cum vero irritabant eum, flagellabat eos, quia Deus eorum erat odiens iniquitatem. Nuper autem reduxerat eos in Jerusalem de servitute Nabuchodonosor, cui tradiderat eos propter peccata sua, et nunc obtinent montana haec. Et addidit Achior: Perscrutare si Deus eorum offensus est eis, et poteris eos expugnare, alioquin non praevalebis eis. Et iratus Holofernes dixit: Ut ostendam tibi, quia non est Deus nisi Nabuchodonosor ex hac hora populo illorum sociaberis, ut cum illis pariter pereas (Judith IV) . Tunc praecepit Holofernes servis suis, ut ducerent eum in Bethuliam, ante quam castrametatus fuerat. Cumque traherent eum, fundibularii egressi sunt adversus eos. Et timentes ligaverunt Achior ad arborem, et recesserunt. Fundibularii vero solventes eum, statuerunt eum in medio seniorum, et populi. Miserant quidem de Jerusalem in Bethuliam duos sacerdotes et principem Oziam de tribu Simeon. Cumque exposuisset eis Achior, quare transmissus esset ab Holoferne ad eos, recepit eum Ozias in domum suam. Factum est autem ut Holofernes inveniret ductum aquarum, quae influebant civitatem per aviculas , quae ebibebant aquam de alveo, et per latentes rimulas aquaeductus, et interrupto aquaeductu abstulit eis aquas (Judith VII). Erant autem non longe a muris fonticuli, quibus cives furtim utebantur ad refocillandum potius quam ad bibendum. Et dixerunt Ammonitae ad Holofernem: Si vis eos obtinere sine bello et sanguine, appone fontibus custodes. Et apposuit, et defecit aqua de cisternis per viginti dies. Et clamavit populus ad eos, qui venerant de Jerusalem: Judicet Dominus inter nos, et vos. Melius erat nobis servire Holoferni, quam siti perire. Et dixerunt sacerdotes: Sustineamus adhuc per quinque dies, si forte faciet Deus nobiscum misericordiam.

Erat autem in civitate Judith, vidua tribus annis, mulier pulchra nimis, sed casta, de tribu Ruben, quae accitos sacerdotes reprehendit, eo quod tentassent Dominum, et terminum dierum imposuissent misericordiae ejus (Judith VIII). Et ait ad eos: Opus Dei factura sum, quod non indicabo vobis. State hac nocte ad portas civitatis, et Ozias vobiscum, ut egrediar per manum vestram. Cumque illi abiissent, oravit ad Dominum, dicens: Domine Deus patris mei Simeon (Judith IX), qui dedisti illi gladium in alienigenas, dirige manum ancillae tuae (Genes. XLIX). Nec commendavit factum Simeonis quod detestatus est Jacob, sed ultionem factam a Domino per manus impii. Cumque orasset lavit se, et unxit myro optimo, et induit se vestibus jucunditatis suae, et vocavit abram suam, id est ancillam; vel proprium nomen est ancillae (Judith X). Et imposuit scapulae ejus ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et lapaces, id est cibum oleribus confectum, et panes et caseum, et profecta est. Et admirati sunt sacerdotes pulchritudinem ejus, et oraverunt pro ea. Cumque descenderet montem, tenuerunt eam exploratores, et duxerunt eam ad tabernacula Holofernis, qui statim captus est in oculis suis. Sedebat autem Holofernes in canopoeo purpura, et auro et gemmis contexto, hoc est sericum reticulum muscarum, dictum sic a Canopo oppido Aegypti in quo inventum est. Alii dicunt conopoeum, quoniam instar coni a lato ascendit in acutum. Et dixerunt Assyrii: Quis contemnet populum Hebraeorum, qui tam pulchras mulieres habet, ut pro his merito pugnemus contra eos? Cumque adorasset Judith, dixit ad eam Holofernes: Cur placuit tibi, ut ad nos venires? (Judith XI.) Quae respondit: Certum est quod in perditionem ibit populus noster; graviter enim offendit Deum suum. Vasa enim Domini impendit pro victualibus alienigenis. Insuper ordinant, ut bibant sanguinem pecorum suorum, quem lex Dei omnino prohibet gustari. Nam et fame et siti jam inter mortuos computantur. Et misit me Dominus haec ipsa annuntiare tibi, qui dicet mihi, quando reddet eis peccatum suum, et tunc veniens introducam te, usque in Jerusalem, et habebis omnem populum, sicut oves quibus non est pastor. Et ait Holofernes: Si fecerit mihi haec Deus tuus, erit et Deus meus, id est in numero deorum meorum habebo eum, et tu magna eris in domo Nabuchodonosor.

Et fecit eam introduci, ubi erant positi thesauri ejus (Judith XII). Cumque disponeret quod daretur ei de convivio suo, ait Judith: Ex his quae mecum detuli, manducabo, ne veniat super me ira Dei. Cui Holofernes: Cum defuerint ista, quid faciemus tibi? Quae respondit: Vivit anima tua, quoniam non expendet omnia haec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi. Petiitque sibi dari copiam egrediendi foras nocte ad adorandum Deum suum, et ita per triduum noctibus exibat, et baptizabat se in aquis , et orabat Deum Israel. Quarto die fecit Holofernes coenam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum: Persuade Hebraeae illi, ut sponte consentiat mihi. Foedum est enim apud Assyrios, ut mulier illudens viro, immunis transeat ab eo. Et ait ad eam Vagao: Non vereatur bona mulier intrare ad dominum meum. Quae respondit: Quidquid illi placuerit, hoc mihi erit optimum, omnibus diebus vitae meae. Et cum ornasset se, stetit ante faciem Holofernis. Qui jucundus factus est, bibitque vinum quantum nunquam biberat in vita sua.---Et cum sero esset, festinaverunt servi ad hospitia sua, et erat Judith sola in cubiculo. Porro Holofernes jacebat in lecto nimia ebrietate sopitus (Judith XIII). Dixitque Judith puellae suae, ut staret foras ad ostium, et observaret, et oravit cum lacrymis, dicens: Confirma me, Domine Deus Israel, et respice in hac hora ad opera manuum mearum. Et solvit pugionem de columna quae erat ad caput lecti , et percutiens bis cervicem abscidit caput ejus, et tradidit illum abrae suae, et tollens conopoeum egressa est. Cumque venisset ad portam civitatis, clamavit: Aperite, quia nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israel. Et occurrerunt ei omnes a minimo, usque ad maximum cum luminaribus, et proferens caput Holofernis et conopoeum, ait: Confitemini Domino, qui dedit nobis victoriam in manu mea, et reduxit me immaculatam. Et vocatus est Achior, et viso capite Holofernis, prae pavore cecidit in terram, sed resumpto spiritu adoravit Judith. Quae dixit ad populum: Suspendite hoc caput super muros, et diluculo facite impetum in hostes, qui turbati pro nece domini sui, vertentur in fugam (Judith XIV). Tunc Achior circumcidit carnem praeputii sui, et appositus est ad populum Israel. Misitque Ozias nuntios per civitates Judae, ut egrederentur post eos. Porro egressi sunt Hebraei mane, et dixerunt Assyrii: Egressi sunt mures de cavernis suis. Cumque intrasset Vagao, ut excitaret Holofernem, vidit cadaver sine capite. Et ingressus tabernaculum Judith, non invenit eam. Et exclamavit ad populum: Una mulier Hebraea fecit confusionem in domo Nabuchodonosor. Ecce caput Holofernis non est cum eo.

Et turbati sunt valde fugae praesidium quaerentes (Judith XV). Et insecuti sunt eos filii Israel, et percusserunt eos, usque ad extremitates finium suorum. Per dies autem triginta vix collecta sunt spolia Assyriorum, et universa, quae peculiaria Holofernis erant, dederunt Judith. Joachim autam summus pontifex venit de Jerusalem cum universis presbyteris ad videndum eam, et benedixerunt ei Tunc cantavit Judith canticum Domino, dicens: Incipite Domino in tympanis, etc. (Judith XVI.) Super hoc canticum invenis quod dicit Hieronymus super psalmum Domine Dominus noster (Psal. VIII). Quia cum in Hebraeo legitur nomen Domine geminatum, sicut hic Adonai Domine Deus. Primum est Tetagrammaton , secundum vero nomen Domini commune. In fine cantici prophetavit de die judicii, dicens: Dominus omnipotens in die judicii visitabit suos, et vindicabit impios, ut urantur in sempiternis. Post haec ascendit Judith in Jerusalem cum populo, et obtulerunt Domino vota et repromissiones suas. Porro Judith universa vasa bellicosa Holofernis, et conopoeum obtulit in anathema oblivionis, et solemnizavit omnis populus. Et diem hanc in numero sanctorum dierum receperunt, vocantes Cambysem secundum Nabuchodonosor. Et rediit Judith filia Merari, Rubenitae in Bethuliam. Ex matre fuit de tribu Simeon, et fuit in viduitate omnibus diebus vitae suae. Et completis centum quinque annis, mortua est, et sepulta cum viro suo Manasse, et dimisit abram suam liberam, et planxit eam omnis populus septem diebus. Porro Cambyses ingressus est Aegyptum, et vastavit eam, et abominatus religionem ejus, et caeremonias, templa deposuit, et aedificavit Babylonem in Aegypto. Cumque reverteretur ab Aegypto aegrotabat, et ferebatur cervicibus regum. Et mortuus est in Damasco.

De duobus magis, et Dario filio Hystaspis.[recensere]

Post Cambysem unus de septem magis, qui judicabant regnum Persarum, Smerdes nomine, obtinuit regnum Persarum; ducens Panthaei, filiam Cambyse, in uxorem, simulat se non velle sibi regnare, sed conservare regnum Mergi fratri Cambyse, quia puer erat. Hunc tamen Mergum Cambyses prius occiderat in penetralibus templi, solo isto Smerde conscio hujus sacrilegii et parricidii. Cumque post septem menses regni sui moreretur Smerdes, substituit sibi fratrem, juvenem elegantem forma et viribus, dicens hunc esse Mergum Cyri filium, et Cambysis fratrem. Haec autem occultatio regum de facili fieri potuit in Perside, quia ad regem nullus fere intrabat praeter domesticos ejus. Unus autem de septem magis coepit illum habere suspectum, suspicans non esse Mergum. Hic magus inter concubinas regis filiam habebat; qui secretius loquens cum ea, monuit eam, ut de nocte attentius palparet caput regis, et deprehenderet utrum auriculas haberet. Hunc enim fratrem Smerdis, quondam sibi offensum, Cambyses mutilaverat auribus. Cumque puella deprehendisset eum aures non habere, indicavit hoc patri. Qui cum reliquis magis hoc indicasset, conjuraverunt in eum, et occiderunt eum, et non repugnaverunt nisi per annum isti duo fratres. Porro septem magi cum tractarent inter se quis eorum duceret filiam regis, et regnaret pro eo, complacuit eis ut tali vaticinio unus ex eis eligeretur: diluculo venirent super equos soli in atrio palatii ante fores templi, et cujus equus prior hinnitum daret, secundum oraculum deorum rex constitueretur. Erat unus eorum Darius filius Hystaspis, qui secretius loquens cum custode equorum suorum, mandavit ei, ut in loco ad quem in crastino convenire debebant, equo suo de nocte supponeret equam. Quo facto, cum in crastino septem magi ad eumdem locum devenissent, statim ad equae memoriam, equus Darii hinnitum dedit, et sine cunctatione in regem sublimatus est, et regnavit annis triginta novem regni Persarum. Huic familiaris erat Zorobabel. Cum enim interdixisset Cambyses reaedificationem templi, ascendit ad eum Zorobabel, et per hujus Darii interventum tentavit animum regis mutare, sed non potuit, et tunc persuasit Dario secretius, ut voveret votum Deo Israel; quod si eum regem faceret, restauraret ejus templum, et universa vasa Domini, quae adhuc erant penes regem Persarum, remitteret in Jerusalem.

De consummatione templi, et Zacharia, et Aggaeo.[recensere]

Cum audisset itaque Zorobabel hunc regnare, fiducialiter aggressus est reaedificare templum, Aggaeo et Zacharia exhortantibus populum (I Esdr. V). Qui praedicabant Deum eis offensum, eo quod habitarent in domibus laqueatis, et domus Domini esset desolata. Hoc autem signum irae Dei esse dicebant, quod seminabant multum, et inferebant parum. Principes vero regis Persarum, qui erant trans flumen, interdicebant reaedificationem. Cumque respondissent seniores Juda, quod Deus suus hoc eis praeceperat, cui nefas est contradicere, placuit utrisque ut res ad Darium referretur. Et ascendit Zorobabel cum nuntiis principum ad regem, et honoratus est ab eo, supra quam speraret. Nam in cubiculo regis dormiebat cum aliis duobus cubiculariis. Porro Darius rex coenam exhibuit satrapis Persarum, et praefectis Indiae et Aethiopiae, et magistratibus centum viginti septem provinciarum (III Esdr. III). Eadem nocte expergefactus noctem ducebat insomnem, et proposuit quaestionem tribus custodibus corporis sui, quod de tribus fortius videretur, rege scilicet, vino et muliere, promittens ei munera et honorem qui sapientius responderet. In crastinum coram satrapis et magistratibus accesserunt illi tres. Et ait primus regem esse fortiorem cunctis. Cum enim homo praesit caeteris animantibus, rex praeest homini, et ad nutum ejus omnia fiunt. Secundus autem praetulit vini fortitudinem, quia cum homo non praesit caeteris, nisi animi fortitudine, vinum superat ipsam animi fortitudinem. Zorobabel vero mulierem fortiorem utroque asseruit (III Esdr IV). Nam et regibus, et eis qui vites plantant, mulieres, et vitam conferunt et alimoniam, et ad robur usque perducunt, et pro mulieribus homines animas ponere non timent. Retulit quoque se vidisse concubinam cujusdam regis, alapas regi imponentem; cumque illa risisset, regem arridentem, et ea molesta, regem molestatum. Super haec omnia vero veritatem dixit esse fortiorem, quae immutabilis est et sempiterna. Veritas enim Dei omnia creaverat, et ab ejus providentia orbis regebatur, et nil ei resistere poterat. Cumque omnes indicassent fortiorem omnibus esse veritatem, dixit rex ad Zorobabel, ut peteret ab eo quod vellet. Et postulavit Zorobabel fieri templi reaedificationem et vasa Domini remitti in Jerusalem. Et gavisus est rex. Nam idipsum meminit se vovisse. Et scripsit principibus suis per epistolam trans flumen, ut nullatenus impedirent Judaeos, sed de sumptibus regis juvarent eos, dantes eis per singulos dies hostias, similam, vinum, et sal, ut offerant ea Deo coeli, et orent pro vita regis, et filiorum ejus (I Esdr. VI). Et addidit: Qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domo ejus, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo (ibid.). Remisit quoque Darius vasa Domini per manum Zorobabel (III Esdr. VI). Qui reditum faciens per Chaldaeam, contribulibus suis regis mandata patefecit, et ascenderunt cum eo multi Jerosolymam . Igitur anno secundo Darii, mense octavo, instabant operi, et compleverunt illud anno septimo Darii, qui erat quadragesimus sextus regni Persarum, secundum quod dictum est in Evangelio: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc (Joan. II) , id est a prima licentia quam dedit Cyrus redeundi, et reaedificandi templum usque ad septimum annum Darii, quo consummatum est tot anni fluxerunt. Et mortuus est Aggaeus, et sepultus juxta sacerdotum monumenta.

Convenerunt autem filii Israel ad dedicationem templi , et dedicaverunt illud mense duo decimo qui apud Latinos Martius dicitur, vicesima tertia die mensis (III Esdr. VII). Et haec est secunda templi dedicatio vernalis. Et celebraverunt filii Israel Phase, secundum legem Domini. De arca vero quomodo, vel quando receperunt eam incertum est. Sed si verum est quod Epiphanus dicit, eam usque ad judicii diem non esse egressuram de latibulo petrae, certum est quod Hebraei, instar prioris, aedificaverunt alteram. Nam inter manubias quas tulerunt Romani de Judaea, leguntur translata arca Domini, candelabrum et mensa. Et mortuus est Zacharias in senectute bona, et sepultus juxta Aggaeum. Porro Darius, cum discessisset ab eo Aegyptus, mortuus est.

Incidentia.[recensere]

Romae post exactos reges primum consules a Bruto esse coeperunt, et vix usque ad quintum decimum lapidem Roma tenebat imperium . Inde tribuni plebis, et dictatores, et rursum consules rempublicam rexerunt, usque ad Julium Caesarem. Pythagoras mortuus est. Romae populus a patribus, facta seditione discessit.

De Xerxe.[recensere]

Post Darium Xerxes filius ejus successit ei in regnum; qui paternae voluntatis, honorando Deum, haeres apparuit. Eo tempore princeps fuit sacerdotum Eliachim, sive Joachim filius Jesu, et erat in Judaea cura rerum gerendarum penes sacerdotes, quae prius sub regibus et judicibus fuerat. Recepit autem Xerxes Aegyptum, quae a patre discesserat, et Graeciam vastavit. De cujus fortitudine multa refert Graecorum historia. Sub hoc dicit Josephus Esdram venisse in Judaeam, sed sub Artaxerxe ipse dicit seipsum venisse. Post Xerxem regnavit Artabanus mensibus septem .

Incidentia.[recensere]

Eo tempore natus est Socrates: lapis habens formam caprinam in Aegaeum mare de coelo cecidit.

De Artaxerxe et Esdra.[recensere]

Post haec Artaxerxes, qui et Longimanus dictus est, regnum Persarum obtinuit. Eo tempore Esdras Aaronita legem succensam a Chaldaeis reparavit. Novos quoque apices litterarum excogitavit, qui faciliores ad scribendum fierent, et ad pronuntiandum, et propterea velox scriba dictus est (I Esdr. VII). Nec est mirandum si per Spiritum sanctum libros reparavit, cum plures in diebus nostris Psalterium, et librum Hymnorum, et plures libros hujusmodi deletos, scirent reparare. Addidit etiam quaedam de suo, sicut titulos psalmorum, et plura quae leguntur in Pentateucho. Sicque verisimile est quaedam, quae superflua intellexit, ipsum subtraxisse. Tradunt etiam quidam modum scribendi a dextra in sinistram eum Judaeis tradidisse , cum prius ad modum arantium scriptitarent. Unde et scriptura exaratio solet dici. Scribebant autem a sinistro cornu in dextrum, et a dextro redeundo scribebant in sinistrum. Forte per illum modum scribendi praefiguravit Spiritus sanctus idipsum, quod modo significatur in missa, per translationem libri de dextera in sinistram . Porro Esdras invenit gratiam in oculis Artaxerxis, et petivit ab eo licentiam ascendendi in Jerusalem, ut in lege quam reparaverat, populum suum erudiret. Dedit ergo ei rex licentiam redeundi, et tradidit ei epistolam ad principes suos trans flumen, et ad custodes arcae publicae, ut traderent Esdrae absque mora quaecunque peteret ab eis, usque ad argenti talenta centum, et ad frumenti coros trecentos ac batos olei centum, sal vero sine mensura (I Esdr.). Ministros vero templi sacerdotes, levitas, cantores, janitores, et Nathinaeos ab omni vectigali, tributo et annonis absolvit. Dedit quoque Esdrae potestatem amovendi et constituendi judices, et praesides trans flumen, secundum sapientiam suam, et puniendi contumaces, sive in mortem, sive in exsilium, sive in condemnationem substantiae, vel certe in carcerem. Hanc epistolam Esdras legit Judaeis in Babylonia constitutis. Exemplum vero ejus misit ad filios Israel, qui erant ultra montes Caspios, et venerunt de eis ad Esdram sacerdotes, et levitae de Nathinaeis ducenti viginti. Et fuerunt cum eo mille, et septingenti (I Esdr. VIII). Et egressi sunt anno septimo regis Artaxerxis de Babylonia, primo die primi mensis, et convenerunt ad fluvium, qui decurrit ad Ahava. Josephus dicit juxta Euphraten. Et potest esse Ahava fluvius decurrens in Euphraten, vel Euphratis rivulus. Et manserunt ibi tribus diebus, et praedicavit eis Esdras jejunium, ut affligerent se coram Domino, et peterent ab eo viam rectam et securam. Erubuit enim Esdras petere a rege ducatum in via, dicens: Manus Dei nostri est super omnes qui quaerunt eum. Et separavit Esdras de sacerdotibus duodecim, quibus commisit vasa Domini, et munera quae mittebat rex in Jerusalem, et principes ejus et populus. Et venerunt in Jerusalem mense quinto, et siluerunt tribus diebus. Quarta die intulerunt in domum Domini, quae secum tulerant, offerentes holocausta in gratiarum actionem, dederuntque epistolam regis ducibus trans flumen, qui honoraverunt populum Dei, et domum Dei. Tunc accesserunt ad Esdram principes Israel dicentes. Non est separatus populus Israel a populo terrarum (I Esdr. IX). Tulerunt enim de filiabus suis sibi et filiis suis uxores. Manus quoque sacerdotum et principum et sacri servorum in hac invenitur transgressione. Tunc scidit Esdras vestimenta sua, et flens, et orans jacuit in terra, usque ad sacrificium vespertinum. Tunc accesserunt ad eum principes, dicentes: Surge, tuum est discernere quid agamus. Manus nostra erit tecum (I Esdr. X). Tunc adjuravit Esdras sacerdotes, principes, et levitas, ut projicerent universas uxores alienigenas, et eos qui de eis nati erant. Et missa est vox ad omnes filios transmigrationis, et convenerunt in Jerusalem in tertium diem mense nono, qui Decembris apud Latinos dicitur, vigesimo die mensis. Et surgens Esdras criminabatur illos, quod contra legem Dei semen sanctum commiscuerant semini incircumcisorum, et opus esse ut abjicerent uxores. Et respondit multitudo: Populus multus est, et tempus pluviae, et non sustinemus stare foras, et opus hoc non est diei unius, vel duorum. Elige tibi principes, et transi per universum Israel, et apud quoscunque inveneris mulieres alienigenas, ejice eas incunctanter. Et inventae sunt in Jerusalem primo apud filios Jesu filii Josedec, et fratres ejus, et statim ejectae sunt: nec enim credendum est Jesum magnum sacerdotem habuisse alienigenam. Et quod visus est Zacharias sordidis vestibus indutus, ad filios ejus referendum est. Vel quia cum pontifex esset, populum non arguebat. Idipsum fecerunt per universum Israel, et offerebat unusquisque, apud quem inventa erat haec transgressio, arietem pro declinatione peccati.

De Nehemia.[recensere]

Et factum est in anno vicesimo regis Artaxerxis. Erat pincerna regis Nehemias de filiis captivitatis (II Esdr. I). Qui dum esset in Susis castro audivit peregrinos Hebraice loquentes, et accedens sciscitatus est ab eis de statu Judaeae et Jerusalem, et accepit ab eis urbem esse sine muris, et habitare in ea populum Dei in afflictione. Nam per dies sustinebant hostium impetus, et noctibus intrabant latrunculi, et plateas implebant cadaveribus occisorum. Et flevit Nehemias, et cibum desiderabilem non gustavit, nocte et die clamans ad Dominum. Cumque staret in mensa, et levaret vinum regi, apparuit quasi languidus ante eum (II Esdr. II). Et ait rex: Quare tristis es, quodve malum latet in corde tuo? Et respondit tremens: Quia civitas sepulcri patrum meorum deserta est. Si bonum tibi videtur mitte me, et reaedificabo eam. Et ait regina, quae sedebat juxta regem: Quando reverteris? Et constituit ei tempus revertendi. Nec fuit haec regina Esther, ut quidam tradiderunt: Nec in diebus Esdrae historia illa occurrit. Non enim Esdras in volumine suo siluisset. Et dedit rex Nehemiae [Col.1485D] epistolam ad principes trans flumen. In qua mandaverat de honore exhibendo Nehemiae tanquam duci, et legato misso a latere ejus, et impendiis urbis reaedificandae. Et misit cum eo principes militum, et equites, et transitum faciens per Babyloniam, multos de filiis captivitatis secum reduxit, et venit in Jerusalem anno vicesimo quinto regis Artaxerxis secundum Josephum. Porro in Jerusalem summus erat sacerdos Elisaphat, filius Eliachim. Et siluit Nehemias tribus diebus, et nocte consurgens cum paucis circumibat ruinas murorum, considerans qualiter reaedificari possent. Quarto die locutus est Nehemias ad multitudinem: Venite, reaedificemus muros Jerusalem, et non imus ultra in opprobrium gentibus. Manus enim Dei nobiscum est, verba regis quae locutus est mihi.

De reaedificatione Jerusalem.[recensere]

Et surrexerunt sacerdotes, et aedificaverunt portam gregis (II Esdr. III). Alia translatio habet, Aedificaverunt portam et probaticam piscinam. Haec est porta juxta templum, per quam inducebantur greges ad offerendum. Haec alibi turris gregis dicitur. Fuit autem altera turris gregis in via Bethlehem, ubi Jacob pavit pecora sua (Gen. XXXV), et pastores vigilantes super gregem suum viderunt multitudinem militiae coelestis (Luc. II). Secundo filii Asnaa aedificaverunt portam piscium, et statuerunt valvas ejus, et seras et vectes. Haec respicit Joppen et Diapolim, per quam inferebatur copia piscium. Haec, secundum Josephum, postea dicta est porta David. Tertio aedificaverunt portam veterem pigmentarii et aurifices. Vestigia enim istius erant in diebus Jebusaeorum, et Melchisedech. Quarto, portam vallis, quae scilicet in vallem ducebat Josaphat, aedificaverunt filii Zanoe. Quinto aedificavit portam sterquilinii Melchias princeps vici Bethacharam. Per hanc portam sordes civitatis effluebant inundantibus fluviis in torrentem Cedron. Sexto aedificavit portam fontis princeps pagi Maspha, et muros piscinae Siloe. Muros autem inter portas aedificavit populus per vicos, et civitates; unusquisque secundum possibilitatem suam. Nec te moveat si alia nomina portarum invenias, quae forte in interiori muro factae sunt, cum aliqua de praedictis, alia postea sortitae sint vocabula. Nam porta negotiatorum, forte porta est gregis, in qua negotiatores ergasteria sua posuerant ob templi viciniam. Sed et porta judiciaria potuit esse porta vetus, quae in fronte civitatis prior eminebat. Porta vero aquarum potuit esse porta fontis. Porta vero equorum non fuit porta civitatis, sed statuta erat ante atria templi, usque ad quam ascendere in equis licitum erat. Porro Nehemias cum servis suis instabat operi, nec somno, ac cibo suaviter utebatur, sed sub necessitate. Et consummatum est opus per annos duos, et quatuor menses, licet in multa angustia et plurimis impedimentis. Primo enim finitimae nationes in manu forti aggrediebantur eos. Nehemias vero mediam partem populi armatam statuit extra civitatem, ut sustinerent impetus aggredientium. Altera vero media pars aedificabat, una manu ponentes lapidem, altera gladium tenentes (II Esdr. IV). Porro secundum intervenit impedimentum: fames enim orta est in terra, et obligavit se populus debito sub usuris, sed et agros, et vineas et oliveta vendere compulsi sunt, tandem etiam filios et filias venundare in servos et ancillas (II Esdr. V). Et convocata multitudine compulit Nehemias divites et magistratus remittere usuras, et restituere vineas, et servos, et agros, quos emerant. Et excutiens sinum suum, dixit: Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum hoc. Et dixit universa multitudo, Amen. Ipse quoque annonas quae regi debebantur, condonavit. Qui cum dux missus esset a rege, tamen annonas, quae ducibus debebantur, non comedit a prima die qua egressus est a rege, usque dum rediit ad eum. Praeterea tertium habuit impedimentum, quod principes trans flumen, qui invidebant ei, corruperunt muneribus quosdam seniorum, qui erant in Jerusalem, ut eum morti traderent (II Esdr. VI). Quod cum nequirent, variis eum terrebant rumoribus, ut sic ab opere cessaret, dicentes: Multi conjuraverunt adversum te, vade et abscondere ab eis. Rursumque aiebant: Delatum est ad regem quod velis rebellare, et facere te regem in Judaea. Noli exasperare dominum tuum. Cumque multa fingerent in hunc modum non praevaluerunt, quia manus Domini erat cum eo.

De inventione ignis.[recensere]

Postquam autem aedificatus est murus, quia rari erant habitantes in Jerusalem, praecepit Nehemias ut clauderentur portae ante solis occasum, nec aperirentur ante calorem solis (II Esdr. VII). Cumque immineret mensis septimus, qui fere totus apud eos solemnis est, convenerunt in Jerusalem quasi vir unus (II Esdr. VIII). Et accepit Nehemias, quod non habebant ignem de sublimi. Traditumque est ei a senioribus, quod Jeremias in diebus captivitatis absconderat stipites altaris et prunas in inferioribus terrae in valle Josaphat. Cumque venissent ad locum, eruderaverunt puteum, et invenerunt stipites, et prunas, et aquam crassam, tollentes ea super struem lignorum, et hostias, quae erant super altare projecerunt, et erupit ignis (II Machab. I). Et appellavit Nehemias hunc diem Nephthar quod interpretatur purificatio. Alii dicunt Nephi. Et orabant sacerdotes, Jonatha inchoante, et caeteris respondentibus . Nehemias quoque specialem edidit orationem.

De observatione tabernaculorum.[recensere]

Porro prima die scenopegiarum dixerunt Esdrae, ut afferret librum legis, et legeret coram populo (II Esdr. VIII). Stetitque Esdras super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum juxta portam aquarum, id est portam atrii, secus quam erant luteres, et legit de mane usque ad medium diem. Levitae vero duodecim silentium faciebant in populo. Flebat autem omnis populus, et dixit ad eos Esdras: Nolite contristari quia sanctus dies Domini est, sed ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et date partes eis qui non praeparaverunt sibi. Cumque rediissent in diem secundum, invenerunt in lege praeceptum esse a Domino, ut habitent filii Israel in tabernaculis mense septimo in die solemni. Et mandante Esdra egressi sunt, et tulerunt frondes olivae, et ligni pulcherrimi myrti, et palmarum, et fecerunt sibi tabernacula in atriis, et domatibus suis, et in atriis domus Domini, quae non fecerant a diebus Josue filii Nun. Et observatum est deinceps in Israel, usque in hodiernum diem. Die vero octavo fecerunt collectam, juxta ritum, statuentes ut quisque daret tertiam partem sicli per annum ad oleum, et panes propositionis ad ligna, et sacrificia sempiterna, in diebus festis, et pro peccato. Die vero vicesima quarta quia audierant in lege, Ammonites et Moabites non intrabunt ecclesiam Dei (II Esdr. IX), separaverunt ab ecclesia alienigenas, et in mundatione sua statuerunt in crastinum generale jejunium, ut affligerent animas suas homines et jumenta, usque ad pueros septennes, et convenerunt octies ad audiendam legem, quater in die et quater in nocte. Lectione terminata prosternebatur populus ad orandum, et fiebant preces super eum, et tandem benedictio sacerdotalis. Ex his, ut dicit Beda, Ecclesia traxit exemplum: nam, et supra gradus legitur, et levitae proclamationes faciunt in populo, et octies convenitur ad ecclesiam, etsi non penitus eo modo quo illi. Semel enim in nocte surgimus ad nocturnos, secundum illud: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII), etc. In dies vero septies psallimus, secundum illud: Septies in die laudem dixi tibi (ibid.). Singulis autem horis legitur lectio, quam capitulare dicimus, postquam prosternitur ad preces in diebus profestis, et subditur oratio pro benedictione.

De aedificatione muri, et obitu Nehemiae.[recensere]

Porro Nehemias videns urbem fere vacuam factam habitantibus, rogavit optimates, ut habitarent in Jerusalem, et benedixit eis qui se sponte obtulerunt (II Esdr. XI). Reliqua vero multitudo misit sortem, et decimum caput fecit habitare in Jerusalem. Post aliquod tempus congregati sunt in Jerusalem ad dedicationem muri, et ascenderunt sacerdotes, et levitae, cantores cum musicis instrumentis, et psallentes incedebant per murum (II Esdr XII). Esdras vero praecedebat, Nehemias, et optimates cum eo super alteram partem muri incedebant psallentes. Reliqua vero multitudo sequebatur eos super terram, et ducebant choros .

His expletis rediit Nehemias ad regem in Perside, anno secundo et trigesimo regni sui, et mortuus est Esdras in senectute veneranda, et cum multa liberalitate sepultus in Jerusalem. Hunc quidam Hebraeorum autumant fuisse Malachiam. Sed Malachias post regressum captivitatis natus est in Judaea in Sophis. Quem quia vitae optimae fuit, et aspectu decorus, populus appellavit Malachi, id est Angelum. Tradunt etiam, quod quae prophetice dicebat, eadem die angelus Dei apparens iterabat. Et mortuus est dum adhuc juvenis esset, et sepultus in agro suo.

Porro circa finem dierum suorum rediit Nehemias in Jerusalem ex beneplacito regis, et intellexit mala quae fiebant in ea (II Esdr. XIII). Sacerdotes namque in diebus vicis suae non habitabant in gazophylaciis circa templum, sed in domibus propriis cum omni domo sua, et custodiam vasorum Domini posuerant in domibus sequestratis a templo. Et aedificavit de proprio gazophylacia, in quibus excubabant sacerdotes, et reponebantur vasa. Praeterea invenit populum calcantes torcularia in Sabbato, et inferentes in Jerusalem vinum, et uvas, ficus, et omne onus. Gentes quoque inferebant pisces, et venalia, et vendebant in Sabbatis filiis Juda. Et objurgavit optimates, dicens: Cur profanatis diem Sabbati, et inducitis iram Dei super Israel, et super civitatem hanc? Et adjuravit eos de custodia Sabbati, et praecepit claudi portas in Sabbato, ne intrarent negotiatores: et manserunt extra Jerusalem semel et bis. Et contestatus est eos Nehemias, quod si deinceps venirent, manum mitteret in eos, et recesserunt. Et fecit Nehemias in Jerusalem bibliothecam, congregans libros de regibus, et libros prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis, et pro his omnibus, quae fecerat oravit Nehemias ad Deum, dicens: Memento mei, Deus meus, in bonum.

Hucusque sumpta est series historiae ab annalibus Hebraeorum praeter Esther. Quae vero post hoc apud Judaeos gesta sunt, de scriptis Josephi et Africani exhibentur, et de libro Machabaeorum, quem quidam ab Hebraeis scriptum autumant, quidam a Graecis. Et mortuus est Nehemias vir benignus, et sepultus juxta murum, quem aedificaverat. Post Artaxerxem regnavit Xerxes duobus mensibus, post quem Sogodianus mensibus septem. Post quem regnavit Darius, cognomento Nothus, sub quo Aegyptus recessit a Persis.

Incidentia.[recensere]

Ea aetate solis defectio facta est, et ignis de Aetna erupit. Plato natus est, Hippocrates medicus claruit, Dionysius in Sicilia tyrannidem exercuit. Post Darium regnavit Artaxerxes, qui cognominatus est Mennon, Darii et Parasitidis filius. Hic ab Hebraeis dicitur Assuerus. Sub hoc historia Esther conscripta est.