In funere Johannis Baptistae Zappi

E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
In funere Jo Baptistae Zappi
1719

editio: Rime dell' avvocato Gio.Batt.Felice Zappi e di Faustina Maratti, sua consorte: Sulla 15a ed. veneta espurgata ed accresciuta d'altre rime de' più celebri Arcadi di Roma. Tomo 1, Roma, 1833
fons: incognitus
IN FUNERE JO. BAPTISTAE ZAPPI
AD NICOLAUM FORTIGUERRA
IOSEPH MOREI.

 

Thyrsidis, ah fatum! queis carmina flevimus olim,
Fortiguerra, eadem nunc tibi missa vides.

Illa nec audebam manibus committere Vatum,
Illa, nec audebam credere digna tuis.

Legisti postquam, postquam Tu lecta probasti,
Digna patrocinio credimus esse tuo.

Accipe: venturos iam nostra Elegia Poetas
Provocat, et nullo tempore damna timet.

Iudicio hoc audet tanti secura Poetae,
Hoc titulis tanti nobilitata Viri.

——

ELEGIA

 

Iam satis est lusum, non hoc vult ludrica tempus,
Tristia sunt tristi verba canenda die.

Pastores, vestro fas est ignoscere Vati,
Si nec festive, si nec ut ante, canit.

Trislia non semper nos edimus, ipsaque damna
Nescio quid blandum, dum memorantur, habent.

Interdum lacryrimae lacrymis explentur ab ipsis,
Interdum curas mulcet et ipse dolor.

Iam notum, quae causa meis sit questubus, et iain
       10Quod flendum vestra nomen in aure sonat.

Ille huius qui nuper erat pars inclyta coetus,
Huius deliciae qui modo Collis erat,

Thyrsis, amor Phoebi, sylvarum gloria, Thyrsis,
Thyrsis Pastorum, Pieriduraque decus,

Occidit. Heu quali tristamur funere! Tuque oh
Arcadia infelix, quo viduata Viro es!

Infelix! Dum tot, dum talia pignora defles,
Nota nimis propriis incipis esse malis.

Nec tantum ut mater ploras moestissima, nunc te
       20Amisso gnatam ceu patre fiere decet.

Hunc inter primos dudum ostentare solebant
Qui te iterum nobis instituere Patres.

Debetur Patribus per nos reverentia primis:
Exemplis illi nos docuere suis.

Quod sumus interdum, quod carmina nostra leguntur,
Arcades, illorum cura laborque fuit.

Nunc quantum esemplar, quae gaudia rapta dolemus,
Quot bona in hoc uno non reditura viro!

Fas Oratorem, fas est lugere Poetam:
       30Nomine, scitis enim, dignus utroque fuit.

Qui gestus, quae vox, quae gratia frontis et oris,
Qui lepor in verbis, dum loqueretur, erat!

Nunc quoque dum recito, mihi Thyrsis adesse videtur.
Fallor? an herboso sedit et ipse thoro?

Fallor? adest: prorsus praesunt, plaususque sequuntur;
Dulcia num ne audis carmina? Thyrsis adest.

Heu misero pietas cur sic illudis amori?
Anne illum visum est interiisse parum?

Aeger erat, flebant illo aegrotante Camoenae,
       40Flebat inornatis Delius ipse comis.

Pastores Nymphasque dolor torquebat amarus:
Pascebat moestas Pan quoque moestus oves.

Sed tot vota hominum, ipsorum tot vota Deorum
Flectere crudeles nil valuere Deas.

Heu dolor! heu pietas! Tu nos melioribus annis
Deseris? Ah! fletus dicere plura vetat.

Quisquis ades nostris modo fletibus adjice fletus!,
Ferreus es certe qui modo flere negas.

At quid inulilibus nernus hoc agitare querelis?
       50Quia cineri iustas reddimus inferias?

Stat vetus innuptae prope Paliadis antra Theatrum:
Fons ibi non unus, densaque sylva viret.

Montibus hunc sacrum nostri statuere Parentes
Esse locum, insignes hic posuere Viros.

Rarus, honor solis concedendusque Poetis:
Ut rari vates, sit quoque rarus honor.

Nam, si de numero selegeris Arcades omni,
Quae canat in sylvis, plurima turba sumus:

Sed quorum aeternam mereantur nomina vitam,
       60Vix decimum supra primus, et alter erunt.

Hic celebres multa scribemus in arbore versus,
Quos cithara Thyrsis, quos cecinitque tuba.

Atque utinam possemus iisdem incidere truncis
Carmina, quae subito ducte furore dedit!

Mox inter scriptas fabricabitur urna cupressus
Rustica, sed veri quae sit amoris opus.

Sculptilis in medio citharam confringat Apollo,
Moestaque circumstet turba Heliconiadum.

Thyrsidis a laeva stet dulcis cura Poesis,
       70Cura stet a dextra, non minus aequa, Themis.

Utque magis pateant, sacra caput illa corona,
Lancibus et gladio praegravet ista manus.

Distinctis supra facibus, positisque sagittis,
Coecus et illacrimans conspiciatur Amor.

Nec minus et fratres adsint risusque, iocusque,
Quos tamen agnosci vix dolor ipse sinat.

Post ubi funereis couspersam floribus urnam,
Lacte Sacerdotes, profluerintque mero.

Ante illam agrestem de more sacrabimus aram;
       80Quisquis adest faveat, nos nova pompa vocat.

Parte hac Uranius, parte hac adstabit Alexis;
Dignus amicitia flebit uterque sua.

Illi coeptus amor pueris: mox tempore longo
Crevit, et extincto io Thyrside vivit adbuc.

Stabit et Aglauro, lectaeque ex ordine Nimphae,
Quae molli intexent florea serta manu.

Ipsa chori princeps tanto viduata marito
Carmina cum lacrimis, cum prece thura dabit.

Nec deerit Custos lauro redimitus, et illum
       90Flebilis hinc cinget, cinget et inde chorus.

Dumque alii tibi dona ferent, dumque ossa piabunt,
Dicemus laudes, o bone Thyrsi, tuas.

Et prius in sterili nascentur littore pisces,
Nutriet Areadias aequoris unda feras:

Ante diem tenebrae, tenebras adducet Apollo,
Flammaque com gelida foedus inibit aqua;

Immemores laudum quam simus Thyrsi tuarum,
Excidat ex isto quam tua fama loco.

Donec producet sacros haec sylva Poetas,
       100Grata inventuti carmina donec erunt;

Semper apud vates merito celebrabere, semper
Addiscet numeros laeta iuventa tuos.

Sic tibi solemnes quoties statuemus honores,
Dicemus laudes, o bone Thyrsi, tuas.

Turba frequens Thyrsin, Thyrsin nemus omnesonabit,
Thyrsin clamabunt littora Thyrsin aquae.

Postremum tumulo mos es superaddere carmen,
Plura quod includet: sed breve Carmen erit:

His iacet immiti consumptus funere Thyrsis;
       110Quid sit, ab hoc uno noveris, Arcadia.