Laus arbitralis Henrici II regis

E Wikisource

Dispositiones[recensere]

Hoc est pactum et conventio quae facta fuit inter Aldefonsum regem Castillae, et Sactium regem Navarrae, avunculum suum, de querellis videlicet quas inter se habebant, ut judicio regis Angliae sibi satisfacerent.

Ad haec uterque regum tria castella in fidelitate ponit ut judicium Henrici regis Angliae, filii Matillis imperatricis soceri regis Aldefonsi, accipiat et compleat. Et per quem steterit quominus fiat, subscripta castella amittat.

Rex vero Aldefonsus ponit fidelitate Nageram, castellum Christianorum et castellum Judaeorum, et Arnedo castellum Christianorum et castellum Judaeorum, et Celorigo. Similitar Sanctius rex Navarrae in hac fidelitate ponit, Stellam castellum, quod Petrus Roderici tenet, et castellum Judaeorum, et Funes, et Maranon.

Et ad hoc nuncii utriusque regis sint ante praesentiam domini regis Angliae in prima die praesentis Quadragesimae, quae est Caput Jejunii, ad hoc judicium recipiendum.

Et si forsitan nuncii cojusli bet partis morte vel infirmitate vel captivitate in via detente fuerit, praecedentes nuncii expectent eos esque triginta dies ultra diem praefixam, in curia praenominati regis Angliae. Et qui sani remenserit, veniat ad curiam et eccipiant judicium. Et si omnes infirmi vel capti vel mortui fuerint, nihil rex cujus fuerint proinde amittat.

Et si omnes vel aliqui nunciarum aliqua harum trium occasionum non uerint detenti, et ad diem statutum ante regem Angliae non venerint, rex cujus nuncii fuerint haec praedicta castella amitat, et hoc fiat per bonan fidem et sine malo ingenio. Et si forte quod absit rex Angliae interim mortuus fuerint hoc eodem praedicto modo, nuncii isti ad regem Francorum ad hoc judicium recipiendum per gant, et per eum sicut per regem Angliae, hoc judicium recipiant et compleant.

Sanctius igitur res Navarrae haec tria castella per militem et per portarium suum recipiat, et donet, Najaram, et Colorigo, P. Roderici filio comitis R,; et donet Arnedo D. Semenes, et ipsi fasciant sibi hominium de eis.


Similiter Aldefonsus rex Castillae: haec tria castella per mitem et per portarium suum recipiat et donet, Stellam P. Roderici de Azzagra et Funes S. Rammuri, et Marannon. R. Martini, et ipsi ficiant sibi hominium de eis.

Et si aliquiis regum istorum haec praedicta castella militibus, ea tenentibus auferre voluerit, et alteri dare, donet illa rex Sanctius Navarrae, P. Roderici, vel G. Vermundi, vel S. Ramiri, vel J. Velez, vel R. Martini, vel E. Almorav, vel S. Almorav, vel E. de Oriz, vel P. Ramiri, vel G. de Oriz, vel P. de Oriz.

Similiter rex Aldefonsus Castillae donet illa comiti N., vel comiti P., vel comiti G., vel comiti Gomerz, vel R. Gutterez, vel P. de Arazuri, vel de Senezi, vel G. Garsiae, vel Ordonio Garsiae, vel G. Roderici de Azagra, vel P. Guntez, vel F. Roderici de Agafra. Sed ipsi qui tenentes fuerint non donent haec praedicta castella, donet illi qui recipere ea debuerint, faciant hominium de illis alteri regi sicut supradictum est. Et in toto quantum rex Aldefonsus tenet de rege Navarrae, melioret cum suo proprio avere quantum voluerit et potuerit. Similiter rex Sanctius Navarrae melioret cum suo proprio avere, quantum voluerit et potuerit, in toto quantum tenet de rege Aldefonso.

Et ad hoc judicium audiendum, isti reges quatuor fideles alegerunt videluet Johannem episcopum Tirasonensem, et Petrum de Areis, et Ar. de Torrela, et Gunterum Petri de Rinoso, ut de istis duo vel tres, vel omnes cum nunciis ad curiam regis Angliae pergant, et querimonias utriusque regis ante eum exponant, et auditis querelis, quos rex Angliae causam suam primitus dicere mandeverit, dicant.

Et per verbum horum fidelium qui hoc judicium a rege Angliae audierint, uterque regum supradictam convenientiam prout in hac carta continetur, attendant et compleant. Et milites qui de praedictis castellis hominum fecerunt, secundum dictum horum fidelium, hoc pactum praefactum regibus attendant et compleant, per bonam fidem et sine malo ingenio.

Insuper vero ambo reges praedicti, uniquisque per fidem suam firmaverunt, et statuerunt tregas bonas et salvas de hominibus, et castellis et terris, et de omnibus eliis rebus usque ad vii. annos.

Et ut firmius teneantur, Sanctius rex Navarrae ponit Ergam in fidelitate, et rex Aldefonsus ponit Calaguram. Et si exercitus cujuslibent horum regum, cum eo vel sine eo, regnum alterius intraverit, ille qui hoc fecerit praedictum castrum perdat.

Et si forte aliquis vassallus horum regum infra istas tregas in regno alterius, vi vel furto castellum acceperit, rex cujus ille vassallus fuerit, infra quadraginta dies suum castellum alteri regi redat. Quod si non fecerit, miles ille qui castrum, quod in fidelitate positum est, tenuerit, regi conquerenti praedictum castrum donet, et teneat illud in pignore, donec suum castellum recuperet.

Et si aliquiis horum regnorum, qui nom sit vassallus istorum regum, aliquo casu in regno alterius castellum acceperit, ambo reges cum gente sua, super eum veniant et obsideant et donec sit captum de eo non recedant. Statuerunt etiam ut omnes vasalli utriusque regis qui ex quo ista guerra incepit haereditates amiserunt, eas ex integro recuperent, sicut eran tenentes die qua eas perdiderunt. Et pro malefacto vel judicio quod hactenus fecissent, eas non perdant, nec infra istos septem annos pro aliqua querimonia ulli respondeant. Et si deinceps de novo querimonia aliqua vel judicium inter eod ortum fuerit, ad medianetum veniant, et secundum quod jucatum fuerit sibi satisfaciant.

Et omnes homines utriusque regni securi de regno ad regnum eant et redeant, exceptis notis homicidis.

Et si aliquis istorum regun haereditates sicut supradictum est, reddere noluerit, praedictum castellum alteri regi reddat, et teneat illud in pignore donec haereditates et totum quantum de illis exegerit, recuperet.

Et omnes vassalli utriusque regis sint infra istas tregas, cum hominibus, castellis et haereditatibus et etiam cum omnibus aliis rebus quas habuerint, in qualicunque terra fuerint.

Et haec omnia supradicta teneantur et serventur per bonam fidem, et sine malo ingenio.

Et rex Aldefonsus Arragoniae sit in istis treugis si ei placuerit. Et si forte sibi non placuerint in illis esse, tamen treugae ut supradictum est firmiter inter nos reges praefatos et firmiter teneantur.

Facta carta inter Nararas et Lucronium. A Era MºCCºXIIIIº. viii*. Kalendas Septembris.

Alegationes Castellae[recensere]

Regem Fredinaldum Castillae; rex Fredinaldus genuit regem Aldefonsum, qui cepit Tholetam, et ipse genuit reginam Wracham, et ipse genuit Aldefonsum imperatorem, et ipse genuit regem Sanctium, et ipse regem Aldefonsum qui filiam regis Henrici Angliae in uxorem duxit.

Regem Ramirum, rex Ramirus Aragonensis genuit regem Sanctium, et ipse genuit regem Petrum, et regem Aldefonsum, rex Petrus decessit sine prole, cui successit frater suus rex Aldefonsus qui cepit Caesaraugustam.

Rex Sanctius Grossus genuit hos tres filios.

Regen Garsiam Navarrae et Negariae. Rex Garsias genuit regem Sanctium, qui postea occisus erat in Pennalen. Et ipse Sanctium puerum, qui decessit sine prole, et ei successit rex Aldefonsus consanguineus patris sui, in Navarrae et Negariae, usque ad Pontem Reginae et usque Sangosa, qui cepit Tholetum. Et eidem puero successit rex Sanctius Aragonensis, consanguineus patris sui, in reliqua parte Navarrae et Pampilona.

In nomine Domini. Rex Aldefonsus Castillae et Toleti conqueritur et petit a rege Sanctio Navarrae, avunculo suo sibi fieri restitutionem de Logronio, de Allena, de Navaret quod est citra Ribarobia, et de Agoseia, de Abtol, de Arresa, de Alleva, cum suis mercatis, scilicet de Estivalez, et de Dunna, et omni jure suo de terra quae dicitur Durango. Quae omnia rex Aldefonsus bonae memoriae, qui Tholetun de potestate Saracenorum liberavit, jure haereditario possedit.

Et post mortem ejus, filia ejus regina Uracha simili jure possedit, qua mortua, filius ejus imperator Aldefonsus bonae memorieae similiter jure haereditario possedit; et post mortem imperatoris rex Sanctius filius ejus sine querela et sine placito jure haereditario possedit.

Et post mortem regis Sanctii, filius ejus dominus noster Aldefonsus similiter praedicta omnia jure haereditario posseditt, quousque haec omnia jam dictus rex Navarrae praedicto regi Castellae nepoti suo orphano pupillo, innocenti filio amici et domini sui, et non de his requisito, abstulit et violenter detinet. Conqueritur etiam, petit restitutionem sibi fieri a praenominato rege Navarrae, de Roba quam injuste detinet. Imperator autem adquisivit eam a rege Sarracenorum qui dicebetur Zafadola et dimisit eam filio suo regi Sanctio, qui eam post mortem imperatoris toto tempore vitae suae in pace possedit.

Quo mortuo,dominus rex noster Aldefonsus filius ejus jure haereditario in pace possedit, quosque Sanctius Ramírez de Perola eam amisit, qui tenebat eam secundum consuetudinem Hispaniae de manu Petri Ortiz; qui Petrus Ortiz tenebat eam secundum consuetudinem eandem a domino rege nostro Aldefonso.

Petit etiam frutus quos percepit saepedictus rex Navarrae de Logronio, et de tempore invasionis, et damna quae intulit terrae ejus, eam depraedando et comburendo, quorum omnium summam aestimamus fere centum millia marcarum auri. Praeterea petit Pontem Reginae, et Sangossa, et totam terram quae est ab iis duabus villis usque ad flumen Yberi, quam terram bonae memoriae rex Aldefonsus avus imperatoris habuit et in pace possedit, et post eum, secundum consuetudinem Hispaniae, consanguineus ejus rex Sanctius Arragonensis, et eo mortuo filius ejus rex Petrus, et post morten regis Petri frater ejus rex Aldefonsus Arragonensis similiter, sicut consanguinei et amici tenuerunt.

Petit etiam mediatatem Tutelae ex causa maternae successionis quam comes Dalperg donavit reginae reginae Margaritae sobrinae suae, quae uxor fuit regis Garsiae et avi ejusdem regis Aldefonsi, cum jam dicta Tudela nullo modo pertinet ad Navarram.

Alegationes Navarrae[recensere]

Petit Sanctius rex Navarrae, Cudeio monasterium, Montem de Oca, vallem Sancti Vincentrii, vallem de Oliacasto, Cingovilas, Montem Nigrum, Sera Alba usque Agredam. Haec omna repetit, et quicquid est infra haec versus Navarram. Et istius terrae petit universos redditus a tempore obiit rex Sanctius de Penalen.

Haec omnia ad regnum suum spectantia possedit et habuit in pace et quiete abavus hujus regis Sancti, Garsias acilicet rex Navarrae et Nagerae, et proavus ejus per violentiam fuit expulsus, ab hoc regno, propter imbicillitatem suam, per Aldefonsum regem Castillae consanguineum suum.

Procedente autem tempore, rex Garsias nepos ejus et pater hujus, inclytae memoriae divina voluntate et fide naturalium hominum suorum exhibita, recuperavit regnum suum licet non integrum, et quod restat adhuc petit filius ejus Sanctius nunc rex Navarrae.

Praeterea petit haec quae imperator abstulit regi Garsiae patri suo per vim, scilitet Nageram Castellum Christianorum et Judaeorum, Grenion, Pancorvo, Belforaz, Cereso, Monasterium, Celerigo, Bilibio, Medria, Veguera, Clauvero, Verbea, Lautaron. Haec autem repetit et sibi restitui postulat, quia pater suus rex Garsias jure haereditario se possidebat, et imperator sibi abstulit.

Conquiretur etiani de Belforazt, quod imperator reddiderat regi Garsiae patri suo, et eo mortuo, idem imperator abstulit illud Sanctio, nunc regi Navarrae tunc habenti et in pace possidenti tanquam suam, propiam haereditatem. Praeteres petit sibi restitui ab Aldefonso rege Castellae possessionem castrorum novissime sibi ablatorum cum fructibus inde perceptis, et quicquid habiturus esset, si non esset inde ejectus.

Sunt autem nomina castellorum haec: Kel, Ocon, Pazungos, Granion, Cereso, Valderocanas, Trepeana, Muriel, Anuhugo, Miranda, Sancta Agathea, Salinas, Portela, Malvezin, Leguin, et castrum quod tenet Godin. Haec autem petit hac ratione quia habuit et possedit, pro suo, et sine ordine judiciario ejectus est. Et idcirco querella sua debet praecedere, quia ultimaest violentia, et prius debet purgari, et etiam altera pars a jure suo cecidit, si quod habuit. Ab baec Sanctius rex Navarrae de jure suo confidens hanc infrascriptam conventionem proponit, qae talis est:

Epistula
«Haec est carta pacis et concordiae quae fuit facta inter regen Aldefonsum de Castella et regem Sanctium de Navarra in abbatia quae vocatur Fiterum. Placuit utrique regum ut fieret pax et concordia inter eos per docem annos, et facte est. Et placuit ut haec juramento firmarent, et jurarent ipsi et barones utriusque super altare, et super Quatuor Evangelia, ut tenerent praedictam concordiam et tregas per fildem et sine malo ingenio et sine fraude per docem annos. Et istae treugae factae fuere de corporibus et pecoribus, de facultatibus et castillis, per fidem et sine fraude et malo ingenio. Et si aliquis regum vel baronum istas treugas fregerit, et infra quad aginta dies, clamoren factum non emendeverit, sit perjurus et alevoso. Facta carta Era Mº. CCº. V., mense Octobrio, ut a sequenti festivitate Sancti Martini usque ab decem annos sit terminus treugarem. Et quod infra docen annos scriptae conventionis sit laesus conqueratur».

Est autem laesus infra decem annos illos in aelatione istorium castellorun Kel, Leguin, Malvezin, Portela.

Praeteres petit rex Navarrae sibi restitui a rege Castellae, usque ad summam centum milia marcarum argenci, rege Sanctio hodie in Navarra regnante, satisfactionen regi Aldefonso offerente de omnibus querelis suis secundum arbi trium baronum utriusque vel serenissimi regis Argliae.

Et confidenter dicimus quoniam ista et his similia infra talem conventionem et tales treugas perpetrata, debent primum restitui antequam ad alium causae perveniatur articulum, quoniam hoc habet lex hoc habet consueudo, hoc habent canon, hoc habent omnia jura.

Haec quae dicta sunt manifesta sunt littera, sedolenius et copiosius manifestabuntur lingua.

Laus Henrici regis[recensere]

Henricus Dei gratia rex Angliae et dux Normandiae et Aquitaniae et comes Andegaviae, carissimis amicis suis Aldefonso regi Castillae et Sanctio regi Navarrae, salutem.

Sicut ex litterarum vestrarum tenore et fidelium vestrorum : Johannis episcopi Tirasonensis, Petri de Aries, Gutteri Petri de Rinoso, relatione et nunciorum vestrorum episcopi Palentinae, comitis Gumes, Lobdiez, Gomes Garsiae, Garsi Garsi, Petri Petri, Gotter Fernanz, episcopi Pampelunae, Garsiae Bermeri, Sanctii Ramiro, Espaignol de Taisonal, Petri Raimeri, Acenarii de Chalez, assertione cognovimus placuit utrique vestrum que rimonias inter vos habitas super quibusdam castillis et terris cum earum terminis et pertinentiis, judicio nostro terminari.

Nos vero fidelibus et nuncii vestriis ea qua decuit veneratione susceptis, pacem inter vos honori Dei et toti Christianitate plurimum profuturam at, tendentes, divinae piebatis et communis utilitatis intuitu negotium hoc in nos suscepimus.

Fidelius, itaque a vobis cummuniter electis, et procuratoribus, et advocatis causarum, in praesentia nostra et episcoporum et comitum et baronum nostrorum constitutis, petitiones et allegationes utriusque partis diligenter audivimus et intelleximus.

Proponebant siquidem ii quibus causa Aldefonsi, regis Castillae commissa fuerat, Sanctium regen Navarrae memorate regi Castillae, dum adhuc pupilus esset et orphanus, castella et terras, scilicet Logronium, Navarret, Antlenea, Aptol, Agosoio, cum omnibus terminis et pertimemtiis suis, quae pater suus die qua decessit, et ipse post aliquot annis quiete possederat, injuste et violenter abstulisse, unde et corum sibi fieri restitutionem postulabant.

Illi vero, quibus causa Sactii regis Navarrae commissa fuerat, nihil eorum quae ab aliis proposita fuerant contradicentes, asserebant Aldefonsum praefactum regem Castellae, Sanctio praenominato regis Navarrae castellam scilicet Legin, Portol, et castellum quod tenet Godin, per guerram et injuste abstulisse, et parte altera in nullo contradicente sibi, corum sibi restitutionem pari petebant instantie.

Praeteres in scripto vestro continebatur communi, vos trevias inter vos usque in septennium fide interposita firmasse, et hoc ipsum nuncii vestri in jure palam sunt protestati. Habito igitur cum episcopis, comitibus et baronibus nostris, cum deliberatione consilio, pacem inter uos ad fidem Christianorum propagandam et ad inimicorum Christi confusionem necesariam fore considerantes, plenam etiam tam ex scriptis vestris, quan nunciorum assertionibus fiduciam concepientes, quod in pace firmanda et conservanda consilio nostro et praecepto parebitis, ante judici pronunciationem super praecriptis querelis et treviis, mandamus vobis per nuncios vestros et consulimus et praecipimus, et adhuc etiam scripto praesenti mandamus ut pacem inter vos firmetis et in perpetuum fideliter observetis.

Super querelis vero praetaxatis de castellis et terris cum omnibus terminis et pertinentiis hinc inde violenter et injuste ablatis, cum nihil contra violentiam utrique objetam a parte alterutra alteri responderetur, nec quicquam minus restitutiones quas petebant, faciendae essent allegaretur, plenariam utrique supradictorum, quae in jure petita erant fieri restitutionem adjudicavimus.

Adjunximus etiam ex judicio, trevias praefatas inter vos, ut praedictum est, fide firmatas, sicut ex scripto vestro et nunciarum vestrorum publica confessione in jure facta, nobis constitit, usque ad constitutum inter vos terminum inviolabiliter observandas. Volumus etiam et praecipimus pro bono pacis, ut rex Aldefonsus dilectus filius noster, donet Sanctio regi Navarrae, avunculo suo, singulis annis usque ad decennium, tria millia marabotinorum, ad tres terminos in anno, Burgis recipienda, scilicet ad quatuor primorum mensium post praedictam restitutionem utrinque factam, mille marabotinorum, et ad finem quatuor mensium proximo sequentium, mille marabotinorum, et ad finem quatuor mensium proximo sequentium, mille marabotinorum, et ad finen quatuor mensium tertio sequentium mille marabotinorum, ita ut singulis decem annis sequentibus praedictam restitutiorem, solvantur tria milla marabotinorum ad oesdem terminos, et in loco praenominato, Sanctio regi Navarrae.

Praeterea nuncii utriusque vesfram juraverunt ante sententiae pronunciationem, vos praedictum judicium nostrum, tam de restittutionibus quam de treviis similiter observa oros, et nisi feceritis, quod corpora sua reddent in manum nostram et potestatem.

Testibus his: Richard, archiepiscopo Cantuariae, Hugone Dunelmensi, episcopo, Gaufrido Elyensi episcopo, Rogerio Wigornensi episcopo, Bartholomaeo Exinoensi episcopo, Gileberto Lundoniensi episcopo, Waltero Rofensi episcopo, Reginaldo Bartoniensi episcopo, Johanne Norwicensi episcopo, Johanne Cicestrensi episcopo, Rodberto Herefordensi episcopo, episcopo de Sancto David Wallie, et Adam episcopo de Sancto Asaf, et episcopo de Pangor, et Christiano episcopo Candidae Casae de Galveria, et Gaufrido filio regis comite Britanniae, et Willelmo comite Albemarliae, Roberto comite Leicestriae, et Willelmo de Mandavilla comite de Exsexa, et Roberto comite Glaucestriae, et Willelmo de Arundel comite Sutsexae et comite Cestriae et comite de Ferrers, et de boronibus Angliae Richard de Luci et Willelmo de Vesci, Odenello de Dumframvilla, Roberto de Valis, Rogero de Mumbrai, Roberto de Stutevilla, Philippo de Chima, Rogerio Bigot et aliis quampluribus tam clericis quam laicis de regno Angliae.