LexUniv:I

E Wikisource
Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Hythmitae

Posterius
Ia

In Vicipaedia:
I

In Victionario:
I

I Litera haec I. modò vocalis modò consonans, molli & quodammodo languido sono pronuntiatur. Ad res subtiles exprimendas idonea Platoni eſt. Pro varietate gentium variè sonat, Italique inprimis atque Hispani, aliquoties I. tum vocalis, tum consonantis pronuntiationem variant. In U, priscis quandoque mutata, Decumus & Maxumus, pro Decimus & Maximus, dicentibus. E quoque in I nonnunquam mutatum esse, A. Gell. docet, l. 10. c. 29. Vide Caes. Scalig. de Causis Ling. Lat. Voss. in Aristarcho, &c. In notis antiqq. in, inter. Interdum intra, unum, Iunius, Iulius: I. AGL. in angulo. I. D. T. S. P. in diem tertium sive perendinum. IA. D. iam dudum. IA. RI. iam respondi. I. U. Iuris utriusque &c. designat; Franc. Gouldmann. Cùm Imperativus est verbi Eo, impetum & indignationem iubentis praefert. Apud Stat. Theb. l. 8. v. 65.

Sed quid ego haec? I, Tartareas ulciscere sedes.

Vig. Aen. l. 4. v. 381.

I, sequere Italiam ventis &c.

Vide Gul. Canter. Novar. Lect. l. 2. c. 8. & Bart. ad Stat d.&thinsp.l. Apud Graecos Ι. non semel Vett. pro Ξ usurpatum: ut in ΑΛΕΙΑΝΔΡΟϹ, & sexcentis aliis videre est. Sic in numismate antiquo, quod Gordiani imperio circumfertur, legimus ΝΕΟΚΟΡΩΝ ΚΥΙΙΚΗΝΩΝ. quae sanè scriptura Criticis non minimam occasionem dedit, ut pro Cyzicus, Cyxicus inducerent, Keuchen. ad Timoth. Nept. c. 1.