LexUniv:Iacchus

E Wikisource
Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iacchae

Posterius
Iacere

In Vicipaedia:

In Victionario:

IACCHUS, unum ex Bacchi nominibus ἐπὶ τοῦ ἰάχειν, i. e. à vociferando. Eustath. ad fin. Il. ά: Ἴαχεν, inquit, τὸ ἠχεῖν, ϗ̀ ἰάχειν λέγεται κατὰ ὀνοματοποιΐαν, αφ' οὗ ϗ̀ Ἴακχος οὐ μόνον ὁ ἐπὶ Διονύσω ἦχος, ἀλλὰ ϗ̀ αὐτὸς ἐκεῖνος. Solent enim Bacchae, Liberi patris Orgia celebrantes, omnia inconditis clamoribus implere. Et quoniam Bacchus vini praeses esse creditur, non rarò Iacchum poëtae pro vino usurpant. Virg. Eclog. 6. v. 15.

Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho.

Nic. Lloyd. Sunt qui Cereris eum filium faciant, qui à matre ductus ad filiam investigandam, in aedibus anus Eleusiniae Baubûs, quae Cererem hospitio excepit, matrem ad risum compulit, fecitque, ut cyceonem moerore paululum remisso ebiberit: hinc in Eleusiniis sacris unà cum Cerere ac Proserpina cultus. Certè in Sacris illis semper iuncti leguntur, Δημήτηρ ϗ̀ Κόρη ϗ̀ Ἴακχος. Alii tamen, non ipsius Cereris puerum, licèt eius lacte nutritum, unde mammosa Ceres ab Iaccho Lucretio dicitur; de Rer. Nat. l. 2. v. 654. l. 4. v. 1162. l. 5. v. 14. sed indigenam Attici soli heroëm, & Baubûs modò dictae filium fuisse, aiunt, eundemque cum Cyamite Heroë, de quo suprà. Alii aliter, ut videre est apud Salmas. ad Solin. p. 750. Vide quoque infrà September, it. Sol.