Liber Cathemerinon/Praefatio

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Praefatio
Saeculum quartum
I. Hymnus ad Galli Cantum Fairytale right blue.png

Per quinquennia iam decem,
ni fallor, fuimus: septimus insuper
annum cardo rotat, dum fruimur sole volubili.

Instat terminus et diem
vicinum senio iam Deus adplicat.        5
Quid nos utile tanti spatio temporis egimus?

Aetas prima crepantibus
levit sub ferulis: mox docuit toga
infectum vitiis falsa loqui, non sine crimine.

Tum lasciva protervitas,        10
et luxus petulans (heu pudet ac piget)
foedavit iuvenem nequitiae sordibus ac luto.

Exin iurgia turbidos
armarunt animos et male pertinax
vincendi studium subiacuit casibus asperis.        15

Bis legum moderamine
frenos nobilium reximus urbium,
ius civile bonis reddidimus, terruimus reos.

Tandem militiae gradu
evectum pietas principis extulit        20
adsumptum propius stare iubens ordine proximo.

Haec dum vita volans agit,
inrepsit subito canities seni
oblitum veteris me Saliae consulis arguens:

ex quo prima dies mihi        25
quam multas hiemes volverit et rosas
pratis post glaciem reddiderit, nix capitis probat.

Numquid talia proderunt
carnis post obitum vel bona vel mala,
cum iam, quidquid id est, quod fueram, mors aboleverit?        30

Dicendum mihi; Quisquis es,
mundum, quem coluit, mens tua perdidit:
non sunt illa Dei, quae studuit, cuius habeberis.

Atqui fine sub ultimo
peccatrix anima stultitiam exuat:        35
saltem voce Deum concelebret, si meritis nequit:

hymnis continuet dies,
nec nox ulla vacet, quin Dominum canat:
pugnet contra hereses, catholicam discutiat fidem,

conculcet sacra gentium,        40
labem, Roma, tuis inferat idolis,
carmen martyribus devoveat, laudet apostolos.

Haec dum scribo vel eloquor,
vinclis o utinam corporis emicem
liber, quo tulerit lingua sono mobilis ultimo.        45

I. Hymnus ad Galli Cantum Fairytale right blue.png