Liber abbaci - Capitula

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Capitula

Explicit prologus. Incipiunt capitula.
1202


Fairytale left blue.png Prologus Capitulum I - Incipit primum capitulum Fairytale right blue.png


De cognitione novem figurarum Indorum, et qualiter cum eis omnis numerus scribatur; et qui numeri, et qualiter retineri debeant in manibus, et de introductionibus abbaci.

De multiplicatione integrorum numerorum.

De additione ipsorum ad invicem.

De extractione minorum numerorum ex maioribus.

De divisione integrarum numerorum per integros.

De multiplicatione integrarum numerorum cum ruptis atque ruptorum sine sanis.

De additione ac extractione et divisione numerorum integrarum cum ruptis atque partium numerorum in singulis partibus reductione.

De emptione et venditione rerum venalium et similium.

De baractis rerum venalium et de emptione bolsonalie, et quibusdam regulis similibus.

De societatibus factis inter consocios.

De consolamine monetarum atque eorum regulis, que ad consolamen pertinent.

De solutionibus multarum positarum questionum quas erraticas appellamus.

De regula elcataym qualiter per ipsam fere omnes erratice questiones solvantur.

De reperiendis radicibus quadratis et cubitis ex multiplicatione et divisione seu extractione earum in se, et de tractatu binomiorum et recisorum et eorum radicum.

De regulis proportionibus geometrie pertinentibus: de questionibus aliebre et almuchabale.

Fairytale left blue.png Prologus Capitulum I - Incipit primum capitulum Fairytale right blue.png