Malleus maleficarum (ed. II)/Pars Prima - Questio Quinta

E Wikisource
Prima Pars - Quinta Questio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina transscripta
 Questio Quarta Questio Sexta 


¶ Est ergo questio super influentias corporum celestium in qua tres alij errores reprobantur. & est quinta in ordine.
¶ Sed pro ampliori premissorum declaratione etiam obuiandum quibuscunque pretensis obiectionibus. Queritur de maleficorum operibus quo ad quintuplicem causam. quatuor ex illis reprobando ex quibus influere non possunt. quintam vero concludendo. scilicet virtutem intellectiuam ex qua fluere habent que & licet bona sit secundum naturam. est tamen mala secundum voluntatem. quatuor autem cause reprobantur contra illos qui aut maleficas aut eorum opera esse negant. & sunt corporum celestium influentie. illorum corporum & orbium motores mouentia. hominum excrescens malitia. & imaginum ac caracterum & verborum efficacia.
AN possit quoquo modo catholice censeri quod origo & multiplicatio maleficorum operum processerit ex influentijs corporum celestium seu ex superabundanti malicia hominum & non ex spurcitijs incuborum & succuborum demonum. & videtur quod ex propria malicia. Nam Augustinus in li. lxxxiij. q. dicit quod ad hominis voluntatem causa deprauationis eius redit siue aliquo siue nullo suadente deprauata sit. Sed maleficus deprauatur per peccatum. ergo causa illius non est diabolus sed voluntas humana. Ad idem dicit de libero arbitrio quod quilibet est causa sue malicie. quod etiam probatur ratione. Peccatum hominis ex libero arbitrio procedit. sed diabolus non potest liberum arbitrium mouere. hoc enim libertati repugnaret. ergo diabolus non potest esse causa. nec illius cuiuscunque alterius peccati. Preterea in li. de ecclesiasticis dogmatibus dicitur. Non omnes cogitationes nostre male a diabolo excitantur sed aliquotiens ex nostri arbitrij motu emergunt. Demum quod ex influentijs corporum celestium possint oriri & non a demonibus probatur. Sicut omnis multitudo reducitur ad vnum. ita omne multiforme reducitur in aliquod vniforme principium. Sed actus humani sunt varij & multiformes tam ad vicia quam ad virtutes. ergo videtur quod reducantur in aliqua principia vniformiter mota & mouentia. Sed talia non possunt assignari nisi ex motibus celestium qui sunt vniformes. ergo illa corpora sunt talium actionum cause. Preterea. si celestia corpora non essent humanorum actuum ad virtutes & vicia cause. astrologi non adeo frequenter vera predicerent de bellorum euentibus & alijs humanis actibus. sunt ergo aliquo modo causa. Preterea corpora celestia mouentur a substantijs spiritualibus secundum theologos & philosophos omnes. Sed illi spiritus sunt superiores animis nostris sicut & corpora celestia corporibus nostris. ergo ambo insimul habent imprimere in animam & corpus hominis ad causandam quoscunque actus humanos. Preterea corpora celestia possunt imprimere in ipsos demones ad causandum certa maleficia. ergo a fortiori in ipsos homines. Assumptum probatur ex tribus. Nam certi homines qui lunatici dicuntur infestantur a demonibus plus vno tempore quam alio quod non facerent sed potius omni tempore molestarent nisi in certis lunationibus etiam ipsis demones inquietarentur ad inferendum huiusmodi. probatur etiam ex nigromanticis qui certas constellationes obseruant ad inuocandum demones quod non facerent nisi scirent illos demones corporibus celestibus esse subiectos. Probatur etiam ex illo quod demones secundum augus. in. x. de ci. dei. quibusdam corporibus inferioribus arcessuntur. scilicet herbis. lapidibus. animantibus. & sonis quibusdam certis et vocibus & figurationibus. sed cum corpora celestia sint virtuosiora quam corpora inferiora. Ideo multomagis actionibus corporum celestium. Et iterum amplius malefici subijciuntur vt eorum opera ex influentijs illorum corporum & non ex assistentia spirituum malorum proueniant. Fortificatur argumentum ex. i. Regum. c. xvi. vbi saul qui vexabatur a demone alleuiabatur quando dauid cytharam percutiebat coram eo & quod recedebat spiritus malus. Sed contra. Impossibile est effectum sine causa sua producere. sed opera maleficorum sunt talia quod non possunt nisi opere demonum fieri. patet ex descriptione operum maleficorum. ex Isido. libro. viij. ethimol. Malefici dicuntur ob magnitudinem facinorum. Hi enim elementa concutiunt. mentes hominum turbant & absque vllo veneni haustu sola vi carminum animas interimunt &c. Huiusmodi autem effectus non possunt ex influentijs corporum celestium mediante homine causari. Preterea philosophus in ethi. Difficile inquirit quid sit principium operationis in anima. Et ostendit quod oportet esse aliquod extrinsecum. Omne enim quod incipit de nouo habet aliquam causam. Incipit enim homo operari quia vult. Incipit autem velle. quia preconciliatur. si autem preconciliatur propter aliquod consilium precedens. aut ergo est procedere in infinitum. aut oportet ponere aliquod principium extrinsecum quod primo mouet hominem ad conciliandum nisi forte aliquis dicat quod hoc est a fortuna ex quo sequeretur omnes actus humanos esse fortuitos. quod est absurdum. Principium ergo in bonis ad bona dicit esse deum qui non est causa peccati. In malis autem cum homo incipit agere velle & conciliari ad peccandum oportet quod huius etiam sit aliqua causa extrinseca. & non potest esse alia nisi diabolus presertim in maleficis vt supra patuit quia corpus celeste non potest ad tales actus influere. ergo patet veritas. Preterea cuius potestati subiacet motiuum. eius potestati subiacet & motus qui a motiuo causatur. Motiuum autem voluntatis est aliquid apprehensum per sensum vel intellectum quorum vtrunque subiacet potestati diaboli. Dicit enim Augustinus in libro. lxxxiij. q. Serpit hoc malum. scilicet quod est a diabolo per omnes aditus sensuales. dat se esse figuris accomodat se coloribus adheret sonis. latet in ira & in fallacia sermonis. odoribus se subijcit infundit saporibus. & quibusdam nebulis implet omnes meatus intelligentie. ergo videtur quod in potestate diaboli est mouere voluntatem que est directe causa peccati. Preterea omne quod se habet ad vtrumlibet indiget aliquo determinante ad hoc quod exeat in actum sed liberum arbitrium hominis ad vtrumlibet se habet. scilicet ad bonum & malum. ergo ad hoc quod exeat in actum peccati indiget quod ab aliquo determinetur ad malum. Maxime autem hoc videtur fieri a diabolo presertim in operibus maleficorum cum eius voluntas est determinata ad malum. ergo videtur quod mala voluntas diaboli est causa male voluntatis precipue in maleficis. & potest fortificari ratio per hoc quod sicut bonus angelus se habet ad bonum. ita malus angelus ad malum. Sed ille reducit homines ad bonum. ergo iste ad malum. est enim dicit Dyonisius lex diuinitatis immobiliter stabilita vt yma a summis perficiantur.
Responsio. quia questio quo ad originem maleficorum operum fundatur. super influentiam luminarium celestium ostenditur per reprobationem trium errorum qui hoc asserere conantur. scilicet planetariorum genetaliacorum. & fatalium ordinem ponentium hoc non esse possibile quo ad primum. Nam si queritur an ex impressione luminarium celestium causetur in hominibus vicium maleficorum tunc ad diuersitatem morum attendendo & veritatem fidei saluando oportet sub distinctione disserere videlicet quod mores hominum a sideribus causari potest intelligi dupliciter. Aut necessario & sufficienter. Aut dispositiue & contingenter. Si dicatur primo modo tunc non solum est falsum immo hereticum. eo quod christiane religioni adeo repugnat quod etiam veritas fidei in tali errore saluari non potest. Ratio. Dum enim ponit omnia a sideribus necessario euenire. iam tollit meritum & per consequens demeritum. Tollit & gratiam & per consequens gloriam. Tum quia honestas morum per hunc errorem preiudicium patitur dum culpa peccantis in sydera refunditur licentia maleficiendi sine reprehensione conceditur. & homo ad orandum & colendum sydera incuruatur. Si autem dicatur mores hominum a dispositionibus syderum variari dispositiue & contingenter sic potest habere veritatem quia nec rationi nec fidei repugnat. Planum enim est quod dispositio corporis varia multum facit ad variationem affectionum & morum anime. vt plurimum enim anima complexiones corporis imitatur. vt dicitur in sex principijs. Unde & colerici sunt iracundi & sanguinei sunt benigni & melancolici sunt inuidi. flegmatici pigri. hoc autem non est necessario. anima enim dominatur suo corpori & maxime quando est adiuta per gratiam. Multos enim videmus colericos mansuetos et melancolicos benignos. Quoniam ergo virtus corporum celestium operatur admixtionem et qualitatem complexionum. Hinc est quod per consequens quodammodo operatur ad qualitatem morum valde tamen de longinquo. Plus enim facit ad qualitatem complexionis virtus nature inferioris quam virtus sideris. Unde Augus. v. de ci. dei. in solutione cuiusdam questionis de duobus fratribus qui simul infirmabantur et curabantur: cum querebatur vnde hoc esset magis commendat rationem ipocratis quam astronomi. Ipocras enim respondit quod hoc erat propter similitudinem complexionis. Et astronomus respondit quod erat propter idemptitatem constellationis. Melius enim respondit phisicus. quia causam reddit magis propriam et magis propinquam. Sic ergo dicendum quod impressiones siderum aliquo modo disponunt ad maliciam maleficorum: si quidem aliqua influentia in eorum corporibus predominatur potius ad huiusmodi nephanda quam ad alia opera quecunque viciosa seu virtuosa. que tamen dispositio non debet dici necessaria proxima et sufficiens. sed remota & contingens. Nec valet si quis obijceret philosophum li. de proprietatibus elementorum. vbi dicit quod regna vacua facta sunt et terre depopulate apud coniunctionem iouis et saturni. arguendo quasi: quia talia ex libero arbitrio dependebant hominum ergo etiam influentie luminarium super liberum arbitrium haberent efficaciam. Respondetur enim quod philosophus per hoc dictum non vult innuere quod homines illi non poterant resistere illius influentie constellationis ad dissensionem inclinantis. sed quia noluerunt quia sicut ptolomeus in almagesti. Sapiens homo dominabitur astris. quamuis enim coniunctio iouis & saturni eo quod saturnus habet influentiam melancolicam et malam et iupiter valde bonam possit ad rixam vel discordiam homines inclinare. illi tamen inclinationi homines per libertatem arbitrij possunt resistere et valde faciliter cum adiutorio gratie dei. Nec iterum valet si quis obijceret dictum Dama. li. ij. c. vi. vbi dicit. constituuntur multotiens comete & signa quedam mortis regum. Respondetur enim quod etiam sequendo opinionem Dam. qui fuit vt patet in predicto libro contrarie opinionis vie philosophice siue non: nihil per hoc concluditur quo ad necessitatem actuum humanorum. opinatur enim Dam. quod cometa nec naturaliter generatur nec est vna de stellis in firmamento positis. vnde nec eius significatio est naturalis nec influentia. Dicit enim quod comete non sunt ex his que a principio genita sunt astra. sed diuina iussione secundum ipsum tempus constituuntur et rursus dissoluuntur. hec Damasce. Prenunciat autem deus per tale signum mortem regis magis quam aliorum tum quia est persona communis. tum quia potest ex hoc oriri turbatio regni. De cuius custodia magis sollicitantur angeli propter commune bonum quorum etiam ministerio et generantur et dissoluuntur. Sed nec philosophorum opinio obstat qui dicunt quod stella cometa sit impressio calida et sicca generata in superiori parte aeris prope ignem: ex cuius vapore calido et sicco globus illius vaporis adunatus apparet corpus stelle. Partes autem illius vaporis discontinuate circa illum globum et longum protense in suis extremitatibus illi globo coniuncte sunt quasi eius come. et secundum hanc positionem significat et causat non per se sed per accidens mortalitatem prouenientem ex infirmitatibus calidis et siccis. Et quia vt plurimum diuites nutriuntur calidis et siccis. Ideo illo tempore multi diuites moriuntur inter quos mors regum et principum est magis notabilis. et hec positio nec distat a positione Dama. si quis bene considerat: nisi quo ad operationem & cooperationem angeli quam nec philosophi excludere possunt: immo vbi vapores nunquam in sua siccitate et caliditate ad generandum cometam concurrerent adhuc operatione angeli sepe concurrere habent causis predictis sicut et stella que sancti Thome doctoris transitum indicauit que vtique non ex superis in firmamento positis prosilijt sed operatione angeli ex materia aliqua preiacente formata et officio peracto iterum resoluta fuit. Unde videmus quod secundum quancunque istarum opinionum nullum penitus habent celi luminaria dominium super liberum arbitrium. Unde nec consequenter super malitiam & mores hominum. Nota insuper quare astronomi vt sepius vera predicunt et quod eorum iudicia vt plurimum super vnam prouinciam aut gentem vnius terre eueniunt. Huius ratio est. quia enim sua iudicia sumunt ex astris que etiam habent maiorem influentiam capiendo probabiliorem non necessitantem in actibus tam nature quam voluntatis et in actibus hominum generalibus sicut vnius gentis vel prouincie quam in particularibus vnius persone: quia maior effectus stellarum imprimitur in totam vnam gentem quam in vnum hominem: et quia maior pars gentis vnius magis sequitur affectus naturales corporis quam vnus singularis homo. ideo &c. sed hoc incidentaliter est tactum. Secunda via per quam prefata nostra catholica assertio declaratur est per reprobationem errorum genitaliacorum et deam fortune colentium mathematicorum. De quibus Isid. viij. ethi. c. ix. genetaliaci dicuntur propter natalium considerationem siderum qui vulgo mathematici dicuntur. Fortuna vero vt ibidem dicit. c. ij. a fortuitis nomen habere dicitur quasi deam quandam res humanas varijs casibus et fortuitis illudentem. Unde et cecam appellant eo quod passim in quoslibet incurrens sine vllo examine meritorum et ad bonos et ad malos venit. hec Isidorus. Sed talem deam credere aut quod lesiones in corporibus et creaturis que ex maleficorum operibus inferuntur non ab ipsis maleficis sed ab ipsa dea fortune prouenirent: sicut est idolatria. ita et asserere maleficas ipsas ad hoc esse natas vt talia per eas in mundo exerceri possint. similiter a fide alienum existit immo et a communi philosophorum traditione. si cui placet inspiciat doctorem sanctum. li. iij. summe fidei contra gentiles. q. lxxxvij. et sequentibus. et inueniet plura. licet hoc vnicum propter eos qui fortassis copiam librorum non habent non videtur obmittendum. quod quia in homine tria sunt vt ibi notatur que a tribus celestibus causis diriguntur. voluntatis actus. intellectus actus et corporis actus. quorum principium a deo tantum et immediate. secundum ab angelo. et tercium a celesti corpore dirigitur. Nam electiones et voluntates immediate a deo in bonis operibus diriguntur. dicente scriptura prouerb. xxi. Cor regis supple. quod maiori potentia videtur posse resistere eo minus alij non possunt: quia in manu domini et quocunque voluerit inclinabit illud. Et apostolus. Deus est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate. Cognitio vero humana intellectiua a deo mediantibus angelis ordinatur. Ea vero que ad corporalia pertinent siue sint exteriora siue interiora in vsum hominis venientia a deo mediantibus angelis et celestibus corporibus dispensantur. Dicit enim beatus Dionisius. iiij. de diui. no. quod corpora celestia sunt cause eorum que in hoc mundo fiunt: non tamen necessitatem inferentia. Et cum homo sit ordinatus secundum corpus sub corporibus celestibus. secundum intellectum vero sub angelis. secundum voluntatem autem sub deo potest contingere quod homo spreta inspiratione dei ad bonum et illuminatione boni angeli ducatur affectione corporali ad ea ad que influentia luminarium celi inclinant vt et sic tam voluntas quam intellectus malicia et erroribus inuoluantur. Non est autem possibile huiusmodi erroribus quibus malefici irretiti sunt ex influentijs luminarium celi inuolui licet ad fundendum sanguinem vel furta aut latrocinia vel etiam incontinentias pessimas perpetrare possit quis ex illis inclinari sicut etiam ad alia quedam naturalia. Etiam vt Guil. in de vniuerso dicit. Quod per experientiam habetur si meretrix nititur plantare oliuam non efficitur fructifera que tamen per castam plantata fructifera efficitur. Et aliquis etiam medicus in sanando. et agricola in plantando. & miles in expugnando aliqua ex impressione celestis corporis efficiunt que alij etiam easdem artes habentes efficere non possunt. Tercia via sumitur ex reprobatione fatalium effectuum. Ubi notandum quod fatum esse aliquid vno modo catholice asseritur. Alio modo asserere est omnino hereticum. Si enim fatum estimetur esse secundum estimationem quorundam gentilium et etiam quorundam mathematicorum qui putabant quod ex vi positionis siderum causaretur infallibiliter diuersitas morum: ita quod talis efficeretur necessario maleficus vel virtuosus in moribus quia talem eum esse causaret vis que in dispositione siderum sub qua talis vel conceptus vel natus esset comprehenderetur. Et istam vim vocauerunt nomine fati. Sed quia ista opinio non tantum est falsa immo heretica et omnino detestanda propter inconuenientia que necessario sequerentur vt supra tactum est circa reprobationem primi erroris. quia videlicet tolleretur ratio meriti et demeriti imo gratie et glorie et quod deus malorum nostrorum auctor esset et plura alia. Ideo fatum sic omnino refutatur quia nihil est. secundum quam acceptionem etiam Grego. dicit in Omel. epiph. Absit a fidelium cordibus vt fatum aliquid esse dicant. et licet hec opinio videatur eadem esse cum prima que est planetariorum. et hoc propter eadem inconuenientia que vtrobique cernuntur. tamen sunt diuerse quantum inter se diuersificantur vis siderum & influxus generalis septem planetarum. Si autem estimetur fatum esse secundum quandam dispositionem siue ordinationem causarum secundarum ad producendum effectus diuinitus prouisos. Hoc modo fatum vere est aliquid eo quod prouidentia dei per causas medias exequitur suos effectus. In illis videlicet que secundis causis subduntur licet in alijs non vt est creatio: animarum glorificatio: et gratie collatio. Licet etiam angeli ad gratie infusionem cooperari possunt intellectum et voluntatis capacitatem illuminando et disponendo. et sic quedam ordinatio effectuum vna et eadem dicitur prouidentia et etiam fatum. Si enim consideratur vt est in deo sic dicitur prouidentia. si autem secundum quod est in causis medijs ordinatis a deo ad effectus aliquos producendos sic habet rationem fati. Et hoc modo Boetius loquens de fato. iiij. de consol. dicit. Fatum est rebus mobilibus inherens dispositio per quam prouidentia suis queque nectit ordinibus. Sed tamen sancti doctores hoc nomine vti recusauerunt propter eos qui illud ad vim positionis siderum retorquebant. Unde Augus. v. de ciui. dei dicit. Si propterea quisquam res humanas fato tribuit. quia ipsam dei voluntatem vel potestatem fatum vocat sententiam teneat et linguam corrigat. Patet etiam ex premissis tacita responsio ad questionem. an omnia fato subdantur et an etiam maleficorum opera illi subdantur. Quia si fatum dicitur ordinatio causarum secundarum ad effectus diuinitus prouisos id est vbi deus disposuit per causas secundas producere effectus tales. sic inquantum subduntur fato id est subduntur causis secundis: sic a deo ordinatis vt sunt influentie corporum celestium. Ea vero que immediate a deo fiunt vt est creatio rerum. glorificatio substantiarum spiritualium et alia huiusmodi non subduntur. Et hoc est quod dicit Boetius vbi supra quod ea que sunt prime deitati propinqua fatalis ordinis mobilitatem excedunt. Unde maleficorum opera quia non subsunt secundis causis cum talia preter cursum communem & ordinem nature eueniunt. Ideo nec fato sed causis alijs quo ad eorum originem necessario subduntur.


COnsequenter quod nec huiusmodi maleficorum opera possint oriri aut causari a substantijs separatis que sunt motores orbium seu corporum celestium: cuius opinionis fuit Auicen. et sui sequaces hac ratione moti. quia enim substantie ille separate altioris sunt virtutis animabus nostris et ab ipsa anima interdum cum fuerit in sua imaginatione ad solam quandam apprehensionem interiorem circa aliquod extrinsecum immutatur corpus proprium. interdum etiam alienum seu extrinsecum. verbi gratia. Aliquis ambulans supra trabem in alto positam cadit de facili. quia imaginatur casum ex timore. non autem caderet si esset trabes illa posita super terram vbi casum timere non posset. Item ad solam apprehensionem anime incalescit corpus vt in concupiscentibus vel iratis: aut etiam infrigidatur sicut in timentibus. potest etiam immutari ad aliquam egritudinem puta febrem vel lepram ex forti imaginatione et apprehensione ad tales egritudines. et sicut circa corpus proprium ita et circa alienum vt illud immutetur ad sanitatem vel egritudinem. et hic ponit causam etiam fascinationis de qua superius tactum est. Et quia secundum istam positionem effectus maleficarum haberent reduci ad motores orbium licet non precise ad ipsa corpora celestia. Ideo vltra illa que ibi tacta sunt Dicamus adhuc quod talia sic contingere est impossibile. quia cum motores orbium sint substantie intellectuales et bone non tam secundum naturam quam et secundum voluntatem quod patet ex earum operationibus ad bonum totius vniuersi. Illa autem creatura cuius ope magice operationes fiunt: et si sit bona secundum naturam non tamen potest esse bona secundum voluntatem. Ideo non potest esse idem iudicium de ambabus substantijs. Et quod non potest esse bona secundum voluntatem probatur. Nam prestare patrocinium aliquibus in his que sunt contraria virtuti non est alicuius intellectus bene dispositi: talia autem fiunt in huiusmodi operationibus maleficorum. fiunt enim vt in secunda parte operis patebit plurima homicidia. fornicationes. puerorum et iumentorum occisiones et alia maleficia procurantur. vnde vtentes his artibus malefici a malefaciendo vocantur. non est ergo bene disposita secundum virtutem talis intellectualis natura cuius auxilio huiusmodi artes maleficarum innituntur: licet sit bona secundum naturam. quia habet esse et illud omnia appetunt vt cuilibet intuenti patet. Item non est intellectus bene dispositi familiarem esse sceleratis et eis patrocinium exhibere et non quibusdam virtuosis. Huius autem operibus maleficorum vtuntur homines scelerati quia a fructibus eorum cognoscuntur. Auxilio autem substantiarum orbes mouentium: in bonum quelibet creatura inclinatur a natura. licet corrumpatur per accidens sepe. ergo ille substantie non possunt esse originalis causa maleficarum. Preterea intellectus bene dispositi est reducere homines in ea que sunt homini propria bona que quidem sunt bona rationis. abducere ergo ab istis et pertrahere ad alia minima bona est intellectus indecenter dispositi. Per huius autem artes non adipiscuntur homines aliquem profectum in bonis rationis que sunt scientie et virtutes sed in quibusdam minimis vt sunt deprehensiones et exercitia latronum et mille nocumentorum. ergo origo non est a substantijs separatis sed ab aliqua alia virtute non bene disposita secundum virtutem. Preterea non est bene dispositus secundum intellectum qui per aliqua scelera commissa prouocatur ad auxilium alicui ferendum. Hoc autem fit in istis artibus maleficorum. nam vt patebit in executione harum fidem abnegant innocentes pueros occidunt. Substantie enim separate que sunt orbium motores: propter suam bonitatem non his maleficijs auxilium prestant. Concludendo quod huiusmodi artes sicut non possunt a corporibus celestibus ita nec ab eorum motoribus oriri. et cum necesse habent oriri ex aliqua virtute alicui creature collate. et illa etiam non potest esse bona secundum voluntatem. licet sit bona secundum naturam. et huiusmodi creature sint ipsi demones: relinquitur quod eorum virtute huiusmodi fiant nisi fortassis adhuc obstat friuola estimatio quod ex hominum malicia concurrente super maleficorum verba comminatoria & imagines repositas ad certum locum virtute quadam stellarum sequerentur. vt verbi gratia: quando maleficus diceret imaginem aliquam reponendo. faciam te cecam aut claudam et hoc eueniret. Tunc ideo eueniret quod talis a sua natiuitate ex virtute stellarum sortiretur pre ceteris hominibus talem virtutem. quantumcunque alij talia verba proferrent et essent instructi per disciplinam ad proferendum. adhuc tamen efficaces in huiusmodi operibus esse non possent. Ad que singula respondendo declarabitur. Primo quod ex malicia hominum huiusmodi effectus causari non possunt. Secundo quod nec ex vocibus quorumcunque hominum concurrente quacunque constellatione etiam ad quascunque imagines.


ET primo quod non ex malicia quantumcunque humana possint oriri huiusmodi maleficorum opera sic declaratur. Nam malicia hominis siue sit habitualis inquantum quis ex frequentatis actibus acquirit habitum inclinantem ad perpetrandum peccata non ex ignorantia nec infirmitate. vnde censetur peccare ex malicia. Vel sit actualis malicia que dicitur ipsa mali electio que etiam ponitur peccatum in spiritum sanctum. nunquam potest circa ipsum maleficum tantum efficere quod talia opera vt sunt immutationes elementorum & lesiones circa corpora indifferenter hominum et iumentorum absque assistentia alicuius altioris virtutis proueniant quod declaratur primo ex parte cause. secundo ex parte effectus maleficialis. Nam hoc quod non potest homo efficere absque malicia puta per sua naturalia imminuta: minus potest per ipsa naturalia iam diminuta. Patet cum iam sit virtus actiua etiam diminuta. Sed homo per peccata qualitercunque per malitiam commissa diminuitur in bonis naturalibus. probatur auctoritate et ratione. Nam Dio. iiij. ca. de diui. no. dicit. Malum est defectus naturalis habitudinis. et loquitur de malo culpe. Unde et nemo noscens malum operatur illud: quod si operatur ex defectu operatur. Ratio sic. Sicut se habet bonum gratie ad malum nature ita se habet malum culpe ad bonum nature. sed per gratiam diminuitur malum nature vt fomes qui est inclinatio ad culpam. ergo per culpam a fortiori diminuitur bonum nature. Nec obstatur si dicatur de fascinatione que interdum procuratur ex inuultuatione seu inspectione alicuius vetule maliciose puerum aspicientis vnde puer immutatur et fascinatur. quia sicut supra tactum est: hoc tantummodo contingere potest circa pueros propter teneram complexionem. Hic autem loquimur de corporum quorumcunque hominum et iumentorum ac etiam elementorum ad grandines immutationes. Si quis velit latius intelligere: inspiciet doctorem sanctum in questionibus de malo. Utrum peccatum possit corrumpere totum bonum nature. &c. Ex parte denique effectuum maleficialium declaratur. Nam ex effectibus deuenitur in cognitionem cause. Unde sicut illi effectus quo ad nos qui fiunt preter ordinem nature create nobis note per virtutem creature nobis ignote. licet non sint proprie miracula sicut illa que fiunt preter ordinem totius nature create qualia secundum potestatem operatur ille qui est supra omnem ordinem totius nature create qui est deus benedictus: secundum quam acceptionem dicitur. Tu es qui facis mirabilia magna solus. ita et maleficiales effectus dicuntur miraculosi inquantum fiunt ab aliqua causa nobis ignota et preter ordinem nature create nobis note. Ex quibus elicitur quod virtus corporalis hominis ad huiusmodi opera causanda non se extendere potest que semper hoc habet vt causa cum suo effectu naturali nota sit naturaliter absque admiratione. et quod effectus maleficiales possunt aliquo modo dici miracula inquantum noticiam humanam excedunt patet ex se ipsis cum naturaliter non fiunt. patet et per omnes doctores. presertim Augustinum. in li. lxxxiij. q. vbi dicit. Quod magicis artibus fiunt miracula plerumque similia illis miraculis que fiunt per seruos dei. Et iterum in eodem dicit. Magi faciunt miracula per priuatos contractus. boni christiani per publicam iusticiam. mali christiani per signa publice iusticie que omnia sic declarantur. Nam iusticia diuina est in toto vniuerso sicut lex publica in ciuitate. Virtus autem creature cuiuslibet in vniuerso se habet vt virtus alicuius priuate persone in ciuitate. Ideo boni christiani inquantum per diuinam iusticiam miracula faciunt dicuntur facere miracula per publicam iusticiam. Magus autem quia operatur ex pacto inito cum demone: dicitur operari per priuatum contractum quia operatur per demonem qui sua naturali virtute potest facere aliquid preter ordinem nature create nobis note per virtutem creature nobis ignote. et erit miraculum quo ad nos sed non simpliciter. quia non potest operari preter ordinem totius nature create et per omnes virtutes creaturarum nobis ignotarum. Sic enim solus deus dicitur facere miracula. Iuxta illud. Tu es deus qui facis mirabilia magna solus. Mali autem christiani faciunt per signa publice iusticie. sicut inuocando nomen christi vel exhibendo aliqua sacramenta. si cui placet inspiciat sanctum Tho. in prima parte. q. cxi. ar. iiij. potest etiam attendere ea que in secunda parte operis. c. vi. deducentur inferius. Consequenter quod nec per voces et verba concurrente virtute stellarum.


DEmum quod nec ex vocibus quorumcunque hominum concurrente quacunque constellatione super quascunque imagines. Nam cum intellectus hominis huius dispositionis est quod eius cognitio ex rebus causatur cum intelligentem necesse sit fantasmata speculari. Non est eius conditio quod ex sua conceptione seu intellectuali operatione intrinseca vbi illam solam per verba exprimeret res ab extra habeat causare. aut quod conceptio intellectus expressa per verba haberet corpora immutare. Tales enim homines qui talem haberent virtutem non essent nobiscum vnius speciei: sed equiuoce dicerentur homines. Preterea. si dicatur quod illa efficiunt per verba concurrente virtute stellarum a natiuitate vnde contingit quod pre ceteris hominibus dum proferunt verba quod per illa aliquid efficiunt cum tamen alij etiam proferentes eadem non possent aliquam transmutationem efficere: quia virtus stellarum a natiuitate eis non deseruit. Patet ex precedentibus illa esse falsa ex reprobatione trium errorum. planetariorum. genetaliacorum. et fatalem ordinem ponentium. Preterea cum verba exprimunt mentis conceptum. et corpora celestia non possunt imprimere intellectum nec etiam eorum motores nisi per se absque motione corporum celestium intellectum vellent illuminare et hoc solummodo fieret ad opera bona. quia ad mala perpetranda non illuminatur intellectus sed obumbratur quod non est officium bonorum spirituum sed malorum. Ideo patet quod si verba eorum aliquid efficiunt hoc non est vigore alicuius corporis celestis sed assistentia alicuius virtutis intellectiue que etiam et si sit bona secundum naturam non tamen potest esse bona secundum voluntatem inquantum semper ad malum machinatur. et talis erit demon vt supra ostensum est. Et quod nec per imagines possint talia efficere quasi corpora celestia super ipsas aliquid influerent quia huiusmodi imagines quantumcunque caracteribus et figuris sint insignite sunt effectus hominis operantis per artem. Celestia autem corpora effectus causant naturales cuiusmodi non sunt effectus maleficorum qui dicuntur maleficiales. vtpote in malum creaturarum preter consuetum ordinem nature prosilientes: vnde nihil ad propositum. Preterea supra ostensum est etiam quod duplices sunt imagines. astrologice et magice. que etiam ad bonum aliquod priuatum obtinendum et non ad corruptionem ordinantur. Maleficorum autem imagines sunt omnino alterius cum semper ad nocumentum creaturarum et ex demonum iussu ad aliquem locum occulte reponuntur vt desuper ambulantes aut dormientes ledantur vt ipse malefice fatentur. vnde et ab ipsis demonibus efficiunt quicquid causant et non ex corporum celestium influentijs. Ad argumenta. Ad primum dictum Augustini est intelligendum quod causa deprauationis hominis redit ad hominis voluntatem sicut ad causam effectum perficientem. que proprie dicitur esse causa. non sic autem est causa effectum permittentem vel disponentem vel conciliantem aut precipientem quibus modis scilicet conciliatiue. dispositiue. et preceptiue diabolus dicitur causa peccati et deprauationis. Deus autem solummodo permissiue qui mala permittit propter bona. Iuxta Augustinum in ench. Diabolus autem disponit interius suggerendo persuadet interius et exterius acrius stimulando. Precipit autem his qui ei totaliter se subdiderunt vt sunt malefici quibus non est opus interius instigari sed tantum exterius &c. Et per hoc etiam ad secundum quod quilibet est causa sue malicie directe intelligendo. et ad probationes patet eadem responsio. quia licet repugnat libero arbitrio moueri per modum precipientis: non autem per modum disponentis. Ad tercium. Motus ad virtutes aut ad vicia dispositiue possunt causari ab influentijs corporum celestium. et capitur motus pro quadam naturali inclinatione ad virtutes humanas et vicia. opera autem maleficorum quia excedunt communem ordinem nature. ideo illis influentijs subiacere non possunt. Ad quartum idem patet. quia sunt cause humanorum actuum corpora celestia. sed illa opera non sunt humanitus adinuenta. Ad quintum quod motores orbium possint imprimere in animas si intelligatur immediate sic imprimunt illuminando ad bonum et non ad maleficia vt supra tactum est. Si autem intelligatur mediate tunc iuxta influentiam corporum celestium imprimunt indirecte et dispositiue. Ad sextum. hoc quod demones secundum certa augmenta lune homines vexant. contingit propter duo. Primo quidem ad hoc vt infament creaturam dei scilicet lunam vt Hieronymus et Crisosto. dicunt. Secundo quia cum non possint operari nisi mediantibus naturalibus virtutibus vt supra dictum est. Ideo considerant corporum aptitudines ad effectus inducendos et quia cerebrum est humidissimum omnium partium corporis vt Aristo. dicit et naturales omnes. Ideo maxime subijcitur operationi lune que ex sua proprietate habet mouere humores. In cerebro autem perficiuntur vires animales. Et ideo demones secundum certa augmenta lune perturbant hominis fantasiam quando considerant cerebrum ad hoc dispositum. Ad aliud quod demones aduocati in certis constellationibus adueniunt faciunt propter duo. Primo vt homines in hunc errorem inducant quod credunt aliquod numen esse in stellis. Secundo quia considerant secundum aliquas constellationes materiam corporalem magis esse dispositam ad effectus pro quibus aduocantur. Ad tercium quod sicut dicit Augus xxi. de ciui. dei. Per varia genera lapidum herbarum lignorum animalium carminum et instrumentorum musicorum demones alliciuntur non vt animalia cibis sed vt spiritus signis inquantum scilicet hec eis exhibentur in signum diuini honoris cuius ipsi sunt cupidi. Tamen quia sepe obijcitur quod demones possunt impediri per herbas et armonias a vexatione hominum vt in argumento allegatur de saul per armoniam cithare. Unde nituntur defendere quod aliqui possent effectus maleficiales producere per certas herbas & occultas causas absque auxilio demonum tantummodo ex influentia corporum celestium que plus possunt imprimere in huiusmodi res corporales ad effectus corporales quam in ipsos demones ad producendum huiusmodi effectus maleficiales. Ideo latius cum sit respondendum est aduertendum quod herbe vel armonie non possunt sua naturali virtute totaliter excludere vexationem qua diabolus possit hominem vexare si sibi permitteretur a deo vel angelis bonis. possunt tamen illam vexationem mitigare et ita parua posset esse vexatio illa quod possent eam penitus excludere. sed hoc facerent non agendo in ipsum demonem cum sit spiritus separatus in quem non potest naturaliter agere quodcunque corpus. sed agendo in ipsum vexatum a demone. Omnis enim causa limitate virtutis producere potest effectum intensiorem in materiam dispositam quam non dispositam. cui & consonat illud philosophi ij. de anima. Actus actiuorum sunt in patiente predisposito. Demon autem est agens limitate virtutis. ergo vexationem intensiorem facere potest diabolus in homine disposito ad illam vexationem siue ad illud ad quod diabolus intendit adducere quam in homine dispositionis contrarie. Puta diabolus potest vexare intensius passione melancolica hominem dispositum ad illam quam hominem contrarie dispositionis. Certum est autem quod herbe et armonie multum possunt immutare dispositionem corporis. et ex consequenti motus sensualitatis. hoc patet de herbis cum quedam inclinant ad leticiam quedam ad tristiciam. et sic de alijs. Hoc etiam patet de armonijs per philosophum. viij. pollit. vbi vult quod diuerse armonie habent prouocare diuersas passiones in homine. Hoc etiam refert Boetius in musica sua. Et autor de ortu scientiarum vbi loquens de vtilitate musice dicit. quod valet ad curandum vel alleuiandum diuersas infirmitates. Et ita patere potest quod ceteris paribus fit vexatio debilior. Non autem video quomodo herbe vel armonie possint in homine dispositionem aliquam causare propter quam homo nullo modo posset a demone vexari si tamen permitteretur. quia diabolus mouendo solum motu locali vapores et ipsos spiritus inordinato motu posset hominem multum vexare. Herbe autem vel armonie nullam dispositionem causare possent in homine sua naturali virtute per quam prohibetur demon predictam commotionem facere. Contingit tamen quandoque quod diabolo non permittitur hominem vexare nisi vexatione ita parua quod per aliquam fortem dispositionem ad contrarium tolleretur totaliter. et tunc alique herbe vel armonie possent corpus hominis ita ad contrarium disponere quod illa vexatio totaliter ammoueretur. verbi gratia. Diabolus quandoque posset hominem vexare vexatione tristicie ita debiliter quod per aliquas herbas vel armonias que haberent causare dilatationem et diffusionem spirituum qui sunt motus contrarij tristicie totaliter ammoueretur illa tristicia. Quod autem Augus. li. ij. de doctri. christia. condemnat ligaturas et quedam alia de quibus ibi diffusius scribit hoc attribuens arti magice. hoc est quantum ad illud quod non possunt ex sua naturali virtute. quod patet ex hoc quod dicit sic. Ad hoc genus pertinent omnes ligature atque remedia que medicorum condemnat disciplina. In quo satis patet quod illa condemnat quantum ad vsum respectu cuius non habent aliquam efficaciam ex sua naturali virtute. Quantum autem ad illud quod. i. Regum. c. xvi. habetur. Quod saul qui vexabatur a demone alleuiabatur quando dauid cytharam percutiebat coram eo et quod spiritus malus recedebat &c. Sciendum quod bene verum est quod per tactum cythare virtute naturali illius armonie alleuiabatur aliquantulum afflictio saulis inquantum illa armonia aliqualiter dulcorabat appetitum eius per auditum: per quam dulcorationem reddebatur minus aptus ad illam vexationem. Sed quod spiritus malus recederet quando dauid cytharisabat hoc erat propter vim crucis quod satis expresse dicitur in glo. vbi sic dicitur. Erat dauid in canticis musicis eruditus diuersorum sonorum rationabilis moderatusque concentus. Unitatem essentie significat que varijs modis quotidie resonat. Dauid malignum spiritum in cythara compescuit: non quia tanta esset vis in cythara sed in signo crucis qui in ligno crucis et cordarum extensione id est venarum gerebatur que iam tunc demones effugebat.