Malleus maleficarum (ed. II)/Pars Prima - Questio Secunda

E Wikisource
Prima Pars - Secunda Questio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina transscripta
 Questio Prima Questio Tercia 

Secunda questio.

AN catholicum sit asserere quod ad effectum maleficialem semper habeat demon cum malefico concurrere vel quod vnus sine altero vt demon sine malefico vel econuerso talem effectum possit producere. Et arguitur primo quod demon sine malefico. Augus. in. li. lxxxiij. q. Omnia que visibiliter fiunt etiam per inferiores potestates aeris fieri posse creduntur. Sed omnia nocumenta corporalia non sunt inuisibilia sed potius sensibilia. igitur etiam a demonibus fieri possunt. Preterea ex scripturis nocumenta iob illata vbi ignis de celis cecidit & familiam cum gregibus pecorum vno impetu consumpsit & turbo domum deijciens liberos occidit demon per se absque maleficis concurrente tantummodo diuina permissione operatus est. ergo a simili in alijs que maleficis ascribuntur. patet & de. vij. viris sare virginis quos demon occidit. Preterea quicquid potest virtus inferior absque amminiculo virtutis superioris potest & virtus superior absque amminiculo virtutis inferioris. Sed virtus inferior potest concitare grandines & inducere infirmitates absque auxilio virtutis superioris. Dicit enim Albertus de proprietatibus rerum quod saluia putrefacta certis modis vt ibidem ponit si proiecta fuerit in fontem mirabiles concitabit in aere tempestates. Preterea si dicatur. quod demon vtitur maleficio non propter indigentiam sed propter eius quam querit perditionem. Contra Aristoteles. iij. ethicorum. Malicia est voluntaria. quod probat per hoc quod nullus operatur iniuste voluntarie non velle iniustum esse. & voluntarie stuprantem non velle incontinentem esse. & per hoc etiam legislatores puniunt malos quasi voluntarie mala operantes. Demon ergo si operatur per maleficam operatur tanquam per instrumentum. & cum instrumentum dependet a voluntate principalis agentis & non voluntarie agit si concurrit non erit ei actio imputanda nec per consequens punienda. Sed contra quod nihil possit efficere in inferioribus absque maleficis. Primo de generatione. Omnis actio est per contactum. Et quia non est aliquis contactus demonis ad corpora cum nihil habeat cum eis commune. ergo vtitur aliquo instrumento illi influendo virtutem ledendi per contactum. Iuxta hoc etiam quod maleficia possint fieri absque opere demonum. probatur per textum & glo. ad Gala. iij. O insensati gallate quis vos fascinauit veritati non obedire. glo. quidam habent oculos vrentes qui solo aspectu inficiunt alios & maxime pueros. Est ad hoc etiam Auicen. vi. naturalium. li. iij. ca. vlti. ita dicens. Multotiens autem anima operatur in corpore alieno sicut in proprio quemadmodum est opus oculi fascinantis & estimationis operantis. Et eandem sententiam etiam ponit Algazel libro. v. suo physicorum. ca. ix. Putat etiam Auicenna licet non teneatur in illo quod virtus imaginatiua etiam absque visu possit extranea corpora immutare. vbi nimis extendit virtutem imaginatiuam. & capimus hic virtutem imaginatiuam non inquantum distinguitur contra alias virtutes sensitiuas interiores vt est sensus communis & fantasia & estimatio. sed inquantum includit omnes illas virtutes interiores. Sed bene verum quod talis virtus imaginatiua potest transmutare corpus coniunctum. scilicet illud in quo est. sicut homo potest ambulare supra trabem que est in medio vie. Si vero posita fuerit super aquam profundam non audebit ambulare super eam. eo quod imaginabitur in eius anima forma cadendi vehementer impressa cui obedit materia eius & virtus membrorum eius & non obediunt eius contrario. scilicet ad directe ambulandum. In hoc ergo conuenit hec immutatio cum oculo fascinantis inquantum immutatur corpus proprium primo sed non corpus alienum de qua immutatione iam loquimur. Preterea si dicatur quod talis immutatio causatur a corpore viuo mediante anima in aliud corpus viuum. Contra. quia ad presentiam interfectoris manat sanguis ex vulneribus occisi ergo etiam absque virtute anime corpora possunt mirabiles effectus producere. Item homo viuens & prope cadauer hominis occisi transiens etiam non sentiendo illud adhuc terrore concutitur. preterea sicut res naturales habent quasdam virtutes occultas quarum ratio ab homine assignari non potest. sicut quod adamas trahit ferrum & multa que Augusti. enumerat. xx. de ci. dei. Item mulieres ad immutationes faciendas in corporibus alienis certis rebus vti possunt. absque auxilio demonum que etiam nostram rationem excedunt. Et quia excedunt non debemus propterea demonibus quasi ex maleficis insimul conuersantes ascribere. Preterea malefici certis vtuntur imaginibus & rebus instrumentalibus quas interdum ponunt sub limine ostij domus aut ad certa loca. vbi pecudes conueniunt aut etiam homines qui maleficiantur & interdum moriuntur. Sed quia huiusmodi effectus possunt euenire ex imaginibus illis inquantum habent quasdam influentias a corporibus celestibus receptas. probatur. Nam sicut corpora naturalia subduntur corporibus celestibus. ita & artificialia. Sed corpora naturalia possunt recipere quasdam virtutes occultas. ergo &c. & artificialia. vnde videtur quod eorum opera possent per tales impressiones practicari & non per demones. Preterea si vera miracula possunt fieri ex potestate nature in eo que operatur. ita & miranda & stupenda opera ex virtute nature. probatur. Nam Grego. dicit. ij. dyalo. Sancti miracula faciunt aliquando ex prece. aliquando ex potestate. exemplum datur de vtroque. Petrus orando suscitauit thabitam mortuam. Ananiam & saphiram mentientes morti increpando tradidit absque prece. ergo & homo per virtutem sue anime poterit materiam corporalem in alteram etiam transmutare seu immutare de sanitate in infirmitatem & econuerso. Preterea corpus humanum est nobilius quam alia corpora inferiora. sed propter apprehensionem anime humane immutatur corpus humanum ad calorem & frigus vt patet in irascentibus & timentibus. immo etiam hec immutatio pertingit quandoque vsque ad egritudinem & mortem. ergo multomagis potest sua virtute materiam corporalem immutare. Sed contra est. Substantia spiritualis non potest imprimere aliquam formam nisi amminiculo alterius agentis vt supra tactum est. vnde & augus. in prefato li. Non est putandum istis transgressoribus angelis ad nutum seruire hanc visibilium rerum materiam. sed soli deo. ergo multominus homo ex potestate naturali efficere potest effectus maleficiales. Respondendo quia non desunt errantes in hac materia maleficas excusantes & demones tantummodo aut inculpantes aut quibusdam naturalibus transmutationibus earum facta ascribentes. Ideo horum falsitas ostenditur primo per descriptionem maleficorum. De qua Isido. viij. ethimo. c. ix. Malefici dicuntur ob facinorum magnitudinem. scilicet mala pre cunctis malefactoribus efficientia. vnde subdit. hi elementa concutiunt opere scilicet demonum ad grandines & tempestates concitandas. Item dicit. Mentes hominum turbant. intellige ad amentiam odium & amorem inordinatum. Item subdit. Ac sine vllo veneni haustu violentia tantum carminis animas interimunt. Ad idem. xxvi. q. v. c. nec mirum. & sunt verba Augustini in de ciui. dei. vbi declaratur qui dicuntur magi & malefici. Magi sunt qui vulgo dicuntur malefici & ob facinorum magnitudinem sic nuncupantur. hi sunt qui permissu dei elementa concutiunt. hominum turbant mentes minus confidentium in deo ac sine vllo veneni haustu violentia tantum carminis interimunt homines. Unde & Lucanus. Mens hausti nulla sanie polluta veneni incantata perit demonibus enim accitis audent ventilare vt quousque suos perimant malis artibus inimicos. Ex quibus patet quod in huiusmodi operibus semper habent demones cum maleficis concurrere. Secundo quia cum quadruplices effectus penales assignare possumus. scilicet ministeriales. noxiales. maleficiales & naturales. Et ministeriales dicuntur qui ministerio bonorum angelorum sicut noxiales malorum spirituum immittuntur. Moyses enim egyptum in. x. plagis ministerio bonorum percussit vbi magi in. ix. tantum per malos spiritus concurrerunt & triduam pestem propter peccatum dauid circa numerationem populi commissum. & de. lxxij. milibus hominum vna nocte prostratis de exercitu sennacherib vtique hic per angelos domini id est per bonos dominum venerantes & cognoscentes peracta fuerunt. Noxiales vero effectus cum in scripturis nominantur. Immissiones per angelos malos secundum quas populus ille in deserto sepe percussus fuit. Et maleficiales effectus dicuntur quando demon per maleficos & per magos operatur. sicut & naturales qui ex influentijs corporum celestium in istis inferioribus circa mortalitates sterilitates terrarum & grandines & his similibus causantur. Et inter hos effectus magna sit differentia. ideo cum Job noxiali plaga fuit a demone percussus & non maleficiali ideo nihil ad propositum. Si quis vero curiosius instaret sicut plerunque hec materia curiosas patitur a maleficarum defensoribus instantias. semper in cortice verborum aerem verberantes & medullam veritatis nunquam penetrantes. Cur Job non maleficiali effectu per demonem sicut noxiali percussus fuit. His curiose etiam responderi potest. quod Job fuit percussus a diabolo solum. & non mediante malefico vel malefica. Quia hoc genus superstitionis vel nondum erat inuentum. vel si erat inuentum. diuina tamen prouidentia voluit vt potestas demonis mundo ad precauendum eius insidias pro dei gloria innotesceret cum nihil nisi a deo permissus efficere potest. Et de tempore quidem quo primum genus superstitionis inuentum fuit. Et dico primum genus quo ad demonum inuocationem non quo ad puram ydolatriam. Dicit Vincentius in Spe. hysto. allegans plures doctores quod primus inuentor artis magice & mathematice fuit zorastres qui dicitur fuisse Cham filius Noe. hic secundum Augusti. de ciui. dei. solus risit nascendo & hoc non nisi opere diaboli. Hic etiam cum esset rex superatus est a nino filio beli qui edificauit niniuem. vel amplius sub quo cepit regnum assyriorum tempore Abrae. Hic etiam ninus ob inordinatum amorem patris fecit fieri imaginem patri mortuo ad quam quicunque confugiebant malefactores liberi erant ab omni punitione debita. Et ex hoc ceperunt homines imagines adorare vt deos. sed hoc post primam etatem. quia sub illo tempore non erat ydolatria. propter recentem memoriam creationis mundi. vt dicit sanctus Tho. secunda secunde. q. xcv. ar. iiij. vel etiam incepit a Nembroth. qui cogebat homines ignem adorare. & sic in secunda etate incepit ydolatria. que est primum genus superstitionis. sicut diuinatio secundum. & obseruantia tercium. Maleficorum autem ritus reducitur ad secundum genus superstitionis. scilicet ad diuinationem que fit per expressam demonum inuocationem. cuius etiam sunt tria genera. scilicet nigromantia. planetarij seu potius mathematici. & diuinatio per somnia. hec ideo posui vt prius lector intelligat noxias illas artes non subito sed processu temporis fuisse inuentas nec absonum esse asserere maleficas tempore Job non fuisse. Sicut enim per incrementa temporum vt Grego. in moralibus dicit creuit scientia sanctorum ita & noxie artes demoniorum. Et sicut tam repleta erat terra scientia domini. Esaie. xi. Ita iam mundi vespere ad occasum declinante & malicia hominum excrescente & charitate refrigescente superabundat omnis maleficorum iniquitas. Ipse tamen zorastres cum esset intentus illis actibus & solummodo consideratione astrorum a diabolo succensus est. Hec vbi supra. De tempore autem quo malefici leguntur cum demonibus ad maleficia inferenda conuenisse tactum est supra. & habetur Exodi. septimo. quo ad magos pharaonis qui in plagis super egyptum demonum assistentia sicut moyses ministerio bonorum angelorum signa plurima perpetrarunt. Unde concluditur veritas catholica videlicet quod ad effectum maleficialem licet non ad effectum noxialem semper habet maleficus cum demone concurrere. Et per hec patet responsio ad argumenta. Nam ad primum non negatur quin effectus noxiales qui visibiliter cernuntur super homines iumenta terre fruges. & qui etiam ex influentijs corporum celestium sepe proueniunt etiam a demonibus deo permittente inferuntur. Dicit enim Augustinus. iij. de ciui. Demonibus subsunt ignis & aer quantum eis a deo permittitur. patet & per glosam super illud Immissiones per angelos malos que dicit. Deus punit per malos angelos. Ex quibus etiam patet responsio ad secundum de Job & ex his que prius tacta sunt de initio artis magice. Et ad tercium de saluia putrefacta & in puteum proiecta dicitur. Quod licet sequatur effectus noxialis absque auxilio demonis. licet non absque influentia corporis celestis. Loquimur autem de effectu maleficiali vnde non est simile. Ad quartum dicitur verum esse quod demones vtuntur maleficis tantummodo propter eorum perditionem. Et cum infertur quod non essent puniendi. quia concurrunt tanquam instrumenta que mouentur ad nutum non proprium sed principalis agentis. Respondetur quod sunt instrumenta animata & libere agentia. & licet post expressum pactum initum cum demonibus non iam sint sue libertatis. quia vt ex earum fassionibus accepimus. & loquor de mulierculis combustis ad plurima maleficia coacte si verbera demonum subterfugere volunt cooperantur. prima tamen professione qua sponte se demonibus subiecerunt manent ligate.
AD alia vero argumenta in quibus probatur maleficiales effectus posse absque opere demonum a vetulis procurari. Dicendum quod ex vno particulari concludere vniuersale est dissonum rationi. Et cum in tota vt videtur scriptura sacra non inuenitur tale nisi hic vbi agitur de fascinatione seu inuultuatione vetularum. Ideo non valet per hoc concludere quod semper habeat ita euenire. Insuper est etiam dubium per glosam. An absque opere demonum talis fascinatio fieri possit eo quod ex glosis ibi elicitur quod fascinatio capitur tripliciter. Uno modo dicitur ludificatio sensuum que fit per artem magicam & sic potest fieri ministerio demonum. nisi prohibeantur a deo immediate mediante vel ministerio sanctorum angelorum. Secundo modo potest dici inuidia. vt ibi Apostolus dixit. Quis vos fascinauit id est tanto odio persecutus est. Tercio quod ex tali odio fiat immutatio ad malum in corpore alicuius per oculos alterius aspicientis in eum. Et de fascinatione hoc modo dicta communiter loquuntur doctores secundum quem modum etiam Auicenna & Algazel vt in argumentis deducitur locuti sunt. Nam & sanctus Tho. hanc fascinationem declarat. prima parte. q. cxvij. per hunc modum. Ex forte inquit imaginatione anime immutantur spiritus corporis coniuncti. Que quidem immutatio spirituum maxime fit in oculis ad quos subtiliores spiritus proueniunt. Oculi enim inficiunt aerem continuum vsque ad determinatum spacium per quem modum specula si sint noua & pura contrahunt quandam impuritatem ex aspectu mulieris menstruate. vt Aristoteles dicit in lib. de somno & vigil. Sic igitur cum aliqua anima fuerit vehementer commota ad malitiam sicut maxime vetulis contigit efficitur secundum modum predictum. Aspectus eius venenosus & noxius & maxime pueris qui habent corpus tenerum & de facili receptiuum impressionem. Subdit tamen quod possibile est etiam quod dei permissione vel ex aliquo occulto facto cooperetur ad hoc malignitas demonum cum quibus sortilege vetule pactum aliquod habent.
SEd pro ampliori intellectu solutionum aliqua dubia mouentur ex quorum solutione veritas magis patebit. Videtur enim obstare primo illud quod superius dictum est. Quod substantie spirituales non possunt transmutare corpora ad aliquam naturalem formam nisi amminiculo alterius agentis ergo multominus hoc poterit efficere imaginatio quantumcunque fortis in anima. Preterea est articulus condemnatus in plerisque vniuersitatibus precipue tamen parisiensi. quod incantator aliquis proijcit camelum in foueam solo visu eo quod sicut intelligentie superiores imprimunt inferiores. sic anima intellectiua imprimit in aliam & etiam in animam sensitiuam. Item ad hoc est articulus condemnatus. quod materia exterior obedit substantie spirituali si intelligatur simpliciter & secundum omnem modum transmutationis. Quia sic soli deo vt prius patuit obedit. His visis fascinatio de qua loquimur qualiter sit possibilis & qualiter non. declaratur. Non enim est possibile homini quod per naturalem virtutem anime sue per oculos talem virtutem emittat que non mediante transmutatione proprij corporis neque medij nocumentum inferre possit corpori hominis quid aspicit maxime cum secundum opinionem communiorem videamus intra suscipientes nihil extra mittentes. Non est etiam possibile homini quod per virtutem naturalem anime sue pro voluntate sua transmutationem faciat imaginando in oculis suis que mediante transmutatione medij. scilicet aeris possit corpus hominis quem aspicit in aliquam transmutare qualitatem secundum quod sibi placuerit. Et quia secundum hos duos modos predictos non potest vnus homo alium fascinare cum nulli hominum potest inesse talis virtus per naturalem virtutem anime sue. Ideo velle probare quod maleficiales effectus possent prodiri ex naturali aliqua virtute super ad infringendum opera maleficiorum que virtute demonum fiunt est plurimum alienum a veritate. quia etiam secundum hos duos modos fascinatio reprobatur sicut & prefati duo articuli. Qualiter tamen sit possibilis licet superius tactum sit tamen clarius sic deducitur. Potest enim contingere quod homo vel mulier aspiciens corpus alicuius pueri moueat ipsum mediante visu & imaginatione vel aliqua passione sensibili. Et quia passio sensibilis est cum quadam immutatione corporali & oculi sunt tenerrimi propter quod sunt impressionis multum receptiui. Ideo quandoque contingit quod per aliquam passionem interiorem transmutantur oculi in aliquam malam qualitatem maxime cooperante ad hoc aliqua imaginatione cuius impressio cito redundat in oculos & propter eorum tenerritudinem & propter vicinitatem radicis sensuum particularium ad imaginationis organum. Cum autem oculi sunt transmutati in aliquam qualitatem nociuam contingere potest quod transmutent aerem sibi contiguum aliquam qualitatem malam & illa pars alique & sic vsque ad aerem contiguum oculis pueri qui aspicitur & ille aer contiguus poterit quandoque in materiam dispositam quam non dispositam cui consonat transmutare oculos ipsius pueri in aliam qualitatem malam & mediantibus oculis ipsius pueri aliquas alias partes interiores. Unde nec cibum digerere nec in membris fortificari aut augmentari poterit. Experimentum huius rei manuductiuum est. Quia videmus hominem patientem in oculis quandoque ex aspectu suo ledere oculos eum aspicientis quod contingit ex hoc quod oculi mala qualitate infecti inficiunt aerem medium & aer infectus inficit oculos directos ad oculos infirmos eo quod secundum rectam lineam infectio illa deriuatur in directum ad oculos inspicientium cooperante ad hec multum imaginatione eius qui aspiciendo oculos infirmos imaginatur se ledi. Plura possent exempla manuductiua adduci que breuitatis causa obmittuntur. Concordat his quedam. glo. super illud psal. Qui timent te videbunt me & letabuntur. dicens Magna virtus in oculis est quod in naturalibus apparet animal enim visum prodest yctericis prior videns lupis vocem aufert vel sic. Basiliscus si prior videt occidit si prior videtur occiditur. Et ratio quare basiliscus videndo occidit hominem nisi quod ex aspectu & imaginatione excitatur in eius corpore materia venenosa per quam oculi primo inficiuntur & demum aer contiguus & sic alia & alia pars aeris vsque ad aerem homini contiguum quem aerem per aspirationem cum homo attraxit intoxicatur & moritur. Prior autem visus ab homine vbi homo volens basiliscum occidere circummunit se speculis ex quibus dum basiliscus inspicit ex reuerberatione aer inficitur & sic vsque ad basiliscum pertingit & occiditur. Sed dubium. Cur homo occisor bestie non moritur & hic occultam quandam causam opinari necesse est. Hec sine preiudicio & temeraria assertione dicta sunt tantummodo dictis sanctorum inherentes catholicam veritatem concludamus quod ad maleficiales effectus de quibus ad presens loquimur maleficos cum demonibus semper concurrere & vnum sine altero nihil posse efficere. Ad argumenta patet responsio de fascinatione ad primum. Ad secundum dicitur. Iuxta Vincen. in specu. natu. c. xiij. Quod vulnus infectum spiritibus interficientis ex forti imaginatione illud vulnus trahit aerem infectum transeunte iam interfectore sanguis ebuliens extra manat. quia ad presentiam interfectoris aer inclusus in vulnere sicut ab interfectore intrauit. Ita ad eius presentiam commouetur. ex qua commotione sanguis erumpit. Sunt quidam alias causas allegantes quasi illa ebullitio sanguinis sit eius clamor de terra super homicidam presentem. & hoc propter maledictionem primi homicide cayn. ad illud de horrore. dicendum hoc quod homo transiens prope cadauer hominis occisi horrore concutiatur. licet illud non sentiat. hoc fit ex spiritu quantumcunque infectionem recipiente & eam anime representante. Sed hec nihil concludunt aduersus opera maleficorum cum omnia illa naturaliter vt dictum est fieri valeant. Ad tercium sicut dictum est supra maleficorum ritus deducuntur ad secundum genus superstitionis quod dicitur diuinatio. rebus vero superstitiose vti in obseruantijs quibusdam reducitur ad tercium genus. ideo argumentum non est simile. demum etiam quia reducuntur non ad quamlibet diuinationem sed ad illam que fit per expressam demonum inuocationem. Et hoc etiam cum multis modis fieri possit. scilicet per nigromanciam. geomanciam. idromanciam &c. Inspiciatur se. se. q. xcv. ar. v. Ideo hec diuinatio maleficorum vbi maleficijs sunt intenti. sicut supremum gradum in flagitijs tenet ita & aliud iudicium de eo existit. Unde quando arguitur quod quia occultas rerum virtutes cognoscere non possumus & malefici etiam occultis rebus intendunt. Dicitur quod si intenderent rebus naturalibus ad aliquos effectus naturales ex naturali virtute procedendos hoc licitum foret vt de se patet. Vel etiam concedendo quod si intenderent supersticiose rebus naturalibus. vtpote rebus huiusmodi certas caracteres vel aliqua nomina ignota inscribendo. & illis pro acquirenda sanitate vel amicitia & pro aliqua vtilitate & non pro nocumento aliquo inferendo vterentur. tunc licet absque expressa demonum inuocatione licet non absque tacita fieri ista possent & illicita iudicantur. Quia tamen hec & his similia reducuntur ad tercium genus superstitionis. scilicet ad obseruantiam vanitatum vt dictum est. ideo nihil ad propositum. super heresim maleficorum fortificatur. Etiam solutio quod huic tercio generi quatuor assignantur species. Quia vel vtitur quis obseruantijs ad scientiam acquirendam vel ad coniecturas sumendas fortuniorum vel infortuniorum. vel ad suspensiones sacrorum verborum. vel ad corpora immutanda in melius. Unde & notanter sanctus Tho. in titulo illo questionis vbi querit. An obseruationes ordinate ad corporum immutationem sint licite. q. xcvi. in summa prefata. ar. ij. addit. puta ad sanitatem. obseruationes ergo maleficorum cum hic locum habent sed vt dictum est sub secundo genere continentur superstitionis ideo nihil ad propositum. Ex his etiam ad quartum argumentum respondetur. quod quia duplices in his obseruantijs fieri possunt imagines nigromantice & astronomice & inter hec talis est differentia. Quod in nigromanticis semper fiunt expresse inuocationes demonum propter expressa pacta cum eis inita. Inspiciatur solutio secundi argumenti prefate questionis. In astronomicis vero sunt pacta tacita. & ideo nulla inuocatio nisi fortassis tacita. puta propter figurarum & caracterum signa que eis inscribuntur. & iterum imagines nigromantice vel fiunt sub certis constellationibus ad recipiendum certos influxus & impressiones celestium corporum. etiam certis figuris & caracteribus insigniti vt in anulo. lapide. vel aliqua preciosa materia. vel fiunt simpliciter. absque obseruantia constellationum. sed indifferenter ex quacunque materia etiam vili ad inferendum maleficia vbi & quando ad aliqua loca reponuntur. Et de his effectibus cum suis imaginibus iam sermo est & non de alijs. Ideo argumentum non facit ad propositum. Qualiter denique certe imagines superstitiose. de quibus tactum est nullam habent efficaciam inquantum sunt artificialia solum. licet forte materialia in eis considerata possent habere efficaciam si & inquantum haberent naturalem aliquam virtutem ex impressione corporum celestium. si cui placet. doctorem ibidem inspiciat. Semper tamen dicit esse illicitum imaginibus vti. Imagines vero maleficarum absque naturali aptitudine ad effectum fiunt. solummodo autem ex iussu demonum reponunt & applicant vt manualiter ad effectum concurrant in maiorem contumeliam creatoris vt & per amplius irritatus malaque fieri in flagitiorum talium vindictam amplius permittat. Unde & sacratioribus anni temporibus huiusmodi fieri procurant. Ad quintum dicendum quod Grego. ibi intellexit potestatem gratie non nature. Unde & ibidem subdit. Qui filij dei potestate sunt vt Johan. dicit. Quid mirum si signa ex potestate faciunt. Ad vltimum dicendum quod similitudo non valet. quia alia est actio anime circa corpus proprium. & alia circa corpus alienum. Nam quia corpori proprio vnitur anima vt forma. & appetitus sensitiuus est actus alicuius organi corporalis. Ideo ad apprehensionem anime humane potest commoueri appetitus sensitiuus cum aliqua immutatione corporali calorem & frigus. vel etiam vsque ad mortem. Ad exteriora vero corpora immutanda nulla apprehensio anime humane sufficit nisi mediante immutatione proprij corporis sicut de fascinatione dictum est. Unde & malefici ex nulla potestate naturali sed solummodo auxilio demonum. & ipsi demones amminiculo alicuius alterius rei vt per spinas ossa crines ligna ferrum & huiusmodi quando intromittunt. aut instrumentum aliquod reponunt vt successiue patebit maleficiales effectus procurant.
DEinde magis in spirituali tenori bulle apostolice inherendo considerandum est de origine maleficorum & eorum operum multiplicatione. & primo de ipsis maleficis. secundo de eorum operibus. Ubi notandum quod quia ad huiusmodi effectum tria habent concurrere. scilicet demon. malefica. & diuina permissio. xxxiij. q. i. si per sortiarias. Augu. etiam dicit quod ex pestifera societate hominum & demonum hec superstitiosa vanitas adinuenta est. Ideo origo & multiplicatio huius heresis ex pestifera hac societate sumitur quod etiam ex alijs elicitur. Nam attento quod hec heresis maleficorum non solum differt ab alijs heresibus in hoc quod ipsa per pacta nedum expressa. verum etiam placita ac federata in omnem creatoris ac sue creaturarum contumeliam & nocumentum insanit cum tamen omnes alie simplices hereses per nullum pactum tacitum vel expressum cum demonibus initum licet non absque instinctu satoris omnis infidie. erroribus propter difficultatem credendorum assentiunt. Verum etiam differt ab omni noxia & superstitiosa arte in hoc quod super omnia genera diuinationum ipsa maleficorum heresis supremum attinet gradum malicie quod etiam nomen a maleficiendo seu male de fide sentiendo sibi vsurpat vt prius tactum est. Attento etiam quod inter alios actus habent pro augmento illius perfidie quatuor exercere videlicet. fidem catholicam in toto vel in parte ore sacrilego abnegare seipsos in corpore & anima deuouere. Infantes nondum renatos ipsi maligno offerre spurcitijs diabolicis per carnales actus cum incubis & succubis demonibus insistere que omnia vtinam aliena ab omni veritate & figmenta forent dicenda. Dummodo ecclesia a tanta labe infectionis existeret immunis. cui tamen heu obstat & apostolice sedis per bullam determinatio verum & experientia rerum magistra que nos ex proprijs earum fassionibus ac flagitijs perpetratis intantum certificauit quod absque dispendio proprie salutis iam ab eorum inquisitionibus desistere nequimus. Ideo de illorum origine & multiplicatione pestifera tractaturi. quia laboriosum existit. ideo a legentibus sic summa cum diligentia singula sunt perscrutanda quod & admittenda que rationi consona & scripturarum traditionibus non dissona inueniuntur. Et quia inter omnes actus ad multiplicationem eorum deseruientibus duo eorum plurima cooperantur. scilicet incubi & succubi demones & infantium sacrilege oblationes. Ideo de ipsis specialiter tractabimus. ita tamen vt primo de ipsis demonibus. secundo de ipsis maleficis. & tercio de ipsa diuina permissione mentio habeatur. Et quia demones per intellectum & voluntatem operantur & potius sub vna constellatione quam sub altera ad hoc vt semen ad prolis procreationem vigoretur. Inquirendum erit de ipsis constellationibus a demonibus obseruatis. Et ita principaliter queruntur tria. Primo an hec heresis per comparationem ad demones incubos & succubos possit originaliter multiplicari. Secundo an ne per comparationem ad corpora celestia que etiam cause sunt humanorum actuum eorum opera possint vigorari. Tercio an ne per oblationes sacrilegas infantes demonibus offerentes possit ipsa heresis augmentari. tamen infra secundam & terciam tractabitur secunda questio principalis. scilicet de influentijs corporum celestium. & hoc propter decentem continuationem super opera maleficorum. Circa primum tres erunt difficultates. Una generalis de incubis illis demonibus. Altera specialis a quibus demonibus huiusmodi actus exercentur. Tercia singularis quo ad ipsas maleficas demonibus se subijcientes.