4:1 At non Alcithoe Minyeias orgia censet 4:2 accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum 4:3 progeniem negat esse Iovis sociasque sorores 4:4 inpietatis habet. festum celebrare sacerdos 4:5 inmunesque operum famulas dominasque suorum 4:6 pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, 4:7 serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos 4:8 iusserat et saevam laesi fore numinis iram 4:9 vaticinatus erat: parent matresque nurusque 4:10 telasque calathosque infectaque pensa reponunt 4:11 turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque 4:12 ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem; 4:13 additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus 4:14 et cum Lenaeo genialis consitor uvae 4:15 Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan, 4:16 et quae praeterea per Graias plurima gentes 4:17 nomina, Liber, habes. tibi enim inconsumpta iuventa est, 4:18 tu puer aeternus, tu formosissimus alto 4:19 conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus adstas, 4:20 virgineum caput est; Oriens tibi victus, adusque 4:21 decolor extremo qua tinguitur India Gange. 4:22 Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum 4:23 sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor 4:24 corpora, tu biiugum pictis insignia frenis 4:25 colla premis lyncum. bacchae satyrique sequuntur, 4:26 quique senex ferula titubantis ebrius artus 4:27 sustinet et pando non fortiter haeret asello. 4:28 quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una 4:29 femineae voces inpulsaque tympana palmis 4:30 concavaque aera sonant longoque foramine buxus. 4:31 'Placatus mitisque' rogant Ismenides 'adsis,' 4:32 iussaque sacra colunt; solae Minyeides intus 4:33 intempestiva turbantes festa Minerva 4:34 aut ducunt lanas aut stamina pollice versant 4:35 aut haerent telae famulasque laboribus urguent. 4:36 e quibus una levi deducens pollice filum 4:37 'dum cessant aliae commentaque sacra frequentant, 4:38 nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet' inquit, 4:39 'utile opus manuum vario sermone levemus 4:40 perque vices aliquid, quod tempora longa videri 4:41 non sinat, in medium vacuas referamus ad aures!' 4:42 dicta probant primamque iubent narrare sorores. 4:43 illa, quid e multis referat (nam plurima norat), 4:44 cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret, 4:45 Derceti, quam versa squamis velantibus artus 4:46 stagna Palaestini credunt motasse figura, 4:47 an magis, ut sumptis illius filia pennis 4:48 extremos albis in turribus egerit annos, 4:49 nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis 4:50 verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces, 4:51 donec idem passa est, an, quae poma alba ferebat 4:52 ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor: 4:53 hoc placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est, 4:54 talibus orsa modis lana sua fila sequente: 4:55 'Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, 4:56 altera, quas Oriens habuit, praelata puellis, 4:57 contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam 4:58 coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. 4:59 notitiam primosque gradus vicinia fecit, 4:60 tempore crevit amor; taedae quoque iure coissent, 4:61 sed vetuere patres: quod non potuere vetare, 4:62 ex aequo captis ardebant mentibus ambo. 4:63 conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur, 4:64 quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis. 4:65 fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, 4:66 cum fieret, paries domui communis utrique. 4:67 id vitium nulli per saecula longa notatum -- 4:68 quid non sentit amor? -- primi vidistis amantes 4:69 et vocis fecistis iter, tutaeque per illud 4:70 murmure blanditiae minimo transire solebant. 4:71 saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc, 4:72 inque vices fuerat captatus anhelitus oris, 4:73 "invide" dicebant "paries, quid amantibus obstas? 4:74 quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi 4:75 aut, hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres? 4:76 nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur, 4:77 quod datus est verbis ad amicas transitus auris." 4:78 talia diversa nequiquam sede locuti 4:79 sub noctem dixere "vale" partique dedere 4:80 oscula quisque suae non pervenientia contra. 4:81 postera nocturnos Aurora removerat ignes, 4:82 solque pruinosas radiis siccaverat herbas: 4:83 ad solitum coiere locum. tum murmure parvo 4:84 multa prius questi statuunt, ut nocte silenti 4:85 fallere custodes foribusque excedere temptent, 4:86 cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant, 4:87 neve sit errandum lato spatiantibus arvo, 4:88 conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra 4:89 arboris: arbor ibi niveis uberrima pomis, 4:90 ardua morus, erat, gelido contermina fonti. 4:91 pacta placent; et lux, tarde discedere visa, 4:92 praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem. 4:93 'Callida per tenebras versato cardine Thisbe 4:94 egreditur fallitque suos adopertaque vultum 4:95 pervenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit. 4:96 audacem faciebat amor. venit ecce recenti 4:97 caede leaena boum spumantis oblita rictus 4:98 depositura sitim vicini fontis in unda; 4:99 quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe 4:100 vidit et obscurum timido pede fugit in antrum, 4:101 dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit. 4:102 ut lea saeva sitim multa conpescuit unda, 4:103 dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa 4:104 ore cruentato tenues laniavit amictus. 4:105 serius egressus vestigia vidit in alto 4:106 pulvere certa ferae totoque expalluit ore 4:107 Pyramus; ut vero vestem quoque sanguine tinctam 4:108 repperit, "una duos" inquit "nox perdet amantes, 4:109 e quibus illa fuit longa dignissima vita; 4:110 nostra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi, 4:111 in loca plena metus qui iussi nocte venires 4:112 nec prior huc veni. nostrum divellite corpus 4:113 et scelerata fero consumite viscera morsu, 4:114 o quicumque sub hac habitatis rupe leones! 4:115 sed timidi est optare necem." velamina Thisbes 4:116 tollit et ad pactae secum fert arboris umbram, 4:117 utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti, 4:118 "accipe nunc" inquit "nostri quoque sanguinis haustus!" 4:119 quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum, 4:120 nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit. 4:121 ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte, 4:122 non aliter quam cum vitiato fistula plumbo 4:123 scinditur et tenui stridente foramine longas 4:124 eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit. 4:125 arborei fetus adspergine caedis in atram 4:126 vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix 4:127 purpureo tinguit pendentia mora colore. 4:128 'Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, 4:129 illa redit iuvenemque oculis animoque requirit, 4:130 quantaque vitarit narrare pericula gestit; 4:131 utque locum et visa cognoscit in arbore formam, 4:132 sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit. 4:133 dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum 4:134 membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo 4:135 pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, 4:136 quod tremit, exigua cum summum stringitur aura. 4:137 sed postquam remorata suos cognovit amores, 4:138 percutit indignos claro plangore lacertos 4:139 et laniata comas amplexaque corpus amatum 4:140 vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori 4:141 miscuit et gelidis in vultibus oscula figens 4:142 "Pyrame," clamavit, "quis te mihi casus ademit? 4:143 Pyrame, responde! tua te carissima Thisbe 4:144 nominat; exaudi vultusque attolle iacentes!" 4:145 ad nomen Thisbes oculos a morte gravatos 4:146 Pyramus erexit visaque recondidit illa. 4:147 'Quae postquam vestemque suam cognovit et ense 4:148 vidit ebur vacuum, "tua te manus" inquit "amorque 4:149 perdidit, infelix! est et mihi fortis in unum 4:150 hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires. 4:151 persequar extinctum letique miserrima dicar 4:152 causa comesque tui: quique a me morte revelli 4:153 heu sola poteras, poteris nec morte revelli. 4:154 hoc tamen amborum verbis estote rogati, 4:155 o multum miseri meus illiusque parentes, 4:156 ut, quos certus amor, quos hora novissima iunxit, 4:157 conponi tumulo non invideatis eodem; 4:158 at tu quae ramis arbor miserabile corpus 4:159 nunc tegis unius, mox es tectura duorum, 4:160 signa tene caedis pullosque et luctibus aptos 4:161 semper habe fetus, gemini monimenta cruoris." 4:162 dixit et aptato pectus mucrone sub imum 4:163 incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat. 4:164 vota tamen tetigere deos, tetigere parentes; 4:165 nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater, 4:166 quodque rogis superest, una requiescit in urna.' 4:167 Desierat: mediumque fuit breve tempus, et orsa est 4:168 dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores. 4:169 'hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce, 4:170 cepit amor Solem: Solis referemus amores. 4:171 primus adulterium Veneris cum Marte putatur 4:172 hic vidisse deus; videt hic deus omnia primus. 4:173 indoluit facto Iunonigenaeque marito 4:174 furta tori furtique locum monstravit, at illi 4:175 et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat 4:176 excidit: extemplo graciles ex aere catenas 4:177 retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, 4:178 elimat. non illud opus tenuissima vincant 4:179 stamina, non summo quae pendet aranea tigno; 4:180 utque levis tactus momentaque parva sequantur, 4:181 efficit et lecto circumdata collocat arte. 4:182 ut venere torum coniunx et adulter in unum, 4:183 arte viri vinclisque nova ratione paratis 4:184 in mediis ambo deprensi amplexibus haerent. 4:185 Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas 4:186 inmisitque deos; illi iacuere ligati 4:187 turpiter, atque aliquis de dis non tristibus optat 4:188 sic fieri turpis; superi risere, diuque 4:189 haec fuit in toto notissima fabula caelo. 4:190 'Exigit indicii memorem Cythereia poenam 4:191 inque vices illum, tectos qui laesit amores, 4:192 laedit amore pari. quid nunc, Hyperione nate, 4:193 forma colorque tibi radiataque lumina prosunt? 4:194 nempe, tuis omnes qui terras ignibus uris, 4:195 ureris igne novo; quique omnia cernere debes, 4:196 Leucothoen spectas et virgine figis in una, 4:197 quos mundo debes, oculos. modo surgis Eoo 4:198 temperius caelo, modo serius incidis undis, 4:199 spectandique mora brumalis porrigis horas; 4:200 deficis interdum, vitiumque in lumina mentis 4:201 transit et obscurus mortalia pectora terres. 4:202 nec tibi quod lunae terris propioris imago 4:203 obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem. 4:204 diligis hanc unam, nec te Clymeneque Rhodosque 4:205 nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes 4:206 quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat 4:207 concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat 4:208 tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit, 4:209 gentis odoriferae quam formosissima partu 4:210 edidit Eurynome; sed postquam filia crevit, 4:211 quam mater cunctas, tam matrem filia vicit. 4:212 rexit Achaemenias urbes pater Orchamus isque 4:213 septimus a prisco numeratur origine Belo. 4:214 'Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum: 4:215 ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis 4:216 membra ministeriis nutrit reparatque labori. 4:217 dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt 4:218 noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, 4:219 versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter 4:220 bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit 4:221 levia versato ducentem stamina fuso. 4:222 ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae, 4:223 "res" ait "arcana est: famulae, discedite neve 4:224 eripite arbitrium matri secreta loquendi." 4:225 paruerant, thalamoque deus sine teste relicto 4:226 "ille ego sum" dixit, "qui longum metior annum, 4:227 omnia qui video, per quem videt omnia tellus, 4:228 mundi oculus: mihi, crede, places." pavet illa, metuque 4:229 et colus et fusus digitis cecidere remissis. 4:230 ipse timor decuit. nec longius ille moratus 4:231 in veram rediit speciem solitumque nitorem; 4:232 at virgo quamvis inopino territa visu 4:233 victa nitore dei posita vim passa querella est. 4:234 'Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa 4:235 Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira 4:236 vulgat adulterium diffamatamque parenti 4:237 indicat. ille ferox inmansuetusque precantem 4:238 tendentemque manus ad lumina Solis et "ille 4:239 vim tulit invitae" dicentem defodit alta 4:240 crudus humo tumulumque super gravis addit harenae. 4:241 dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque 4:242 dat tibi, qua possis defossos promere vultus; 4:243 nec tu iam poteras enectum pondere terrae 4:244 tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas: 4:245 nil illo fertur volucrum moderator equorum 4:246 post Phaethonteos vidisse dolentius ignes. 4:247 ille quidem gelidos radiorum viribus artus 4:248 si queat in vivum temptat revocare calorem; 4:249 sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, 4:250 nectare odorato sparsit corpusque locumque 4:251 multaque praequestus "tanges tamen aethera" dixit. 4:252 protinus inbutum caelesti nectare corpus 4:253 delicuit terramque suo madefecit odore, 4:254 virgaque per glaebas sensim radicibus actis 4:255 turea surrexit tumulumque cacumine rupit. 4:256 'At Clytien, quamvis amor excusare dolorem 4:257 indiciumque dolor poterat, non amplius auctor 4:258 lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa. 4:259 tabuit ex illo dementer amoribus usa; 4:260 nympharum inpatiens et sub Iove nocte dieque 4:261 sedit humo nuda nudis incompta capillis, 4:262 perque novem luces expers undaeque cibique 4:263 rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit 4:264 nec se movit humo; tantum spectabat euntis 4:265 ora dei vultusque suos flectebat ad illum. 4:266 membra ferunt haesisse solo, partemque coloris 4:267 luridus exsangues pallor convertit in herbas; 4:268 est in parte rubor violaeque simillimus ora 4:269 flos tegit. illa suum, quamvis radice tenetur, 4:270 vertitur ad Solem mutataque servat amorem.' 4:271 dixerat, et factum mirabile ceperat auris; 4:272 pars fieri potuisse negant, pars omnia veros 4:273 posse deos memorant: sed non est Bacchus in illis. 4:274 Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores. 4:275 quae radio stantis percurrens stamina telae 4:276 'vulgatos taceo' dixit 'pastoris amores 4:277 Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira 4:278 contulit in saxum: tantus dolor urit amantes; 4:279 nec loquor, ut quondam naturae iure novato 4:280 ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon. 4:281 te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo, 4:282 Celmi, Iovi largoque satos Curetas ab imbri 4:283 et Crocon in parvos versum cum Smilace flores 4:284 praetereo dulcique animos novitate tenebo. 4:285 'Unde sit infamis, quare male fortibus undis 4:286 Salmacis enervet tactosque remolliat artus, 4:287 discite. causa latet, vis est notissima fontis. 4:288 Mercurio puerum diva Cythereide natum 4:289 naides Idaeis enutrivere sub antris, 4:290 cuius erat facies, in qua materque paterque 4:291 cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis. 4:292 is tria cum primum fecit quinquennia, montes 4:293 deseruit patrios Idaque altrice relicta 4:294 ignotis errare locis, ignota videre 4:295 flumina gaudebat, studio minuente laborem. 4:296 ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos 4:297 Caras adit: videt hic stagnum lucentis ad imum 4:298 usque solum lymphae; non illic canna palustris 4:299 nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci; 4:300 perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivo 4:301 caespite cinguntur semperque virentibus herbis. 4:302 nympha colit, sed nec venatibus apta nec arcus 4:303 flectere quae soleat nec quae contendere cursu, 4:304 solaque naiadum celeri non nota Dianae. 4:305 saepe suas illi fama est dixisse sorores 4:306 "Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras 4:307 et tua cum duris venatibus otia misce!" 4:308 nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras, 4:309 nec sua cum duris venatibus otia miscet, 4:310 sed modo fonte suo formosos perluit artus, 4:311 saepe Cytoriaco deducit pectine crines 4:312 et, quid se deceat, spectatas consulit undas; 4:313 nunc perlucenti circumdata corpus amictu 4:314 mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis, 4:315 saepe legit flores. et tum quoque forte legebat, 4:316 cum puerum vidit visumque optavit habere. 4:317 'Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire, 4:318 quam se conposuit, quam circumspexit amictus 4:319 et finxit vultum et meruit formosa videri. 4:320 tunc sic orsa loqui: "puer o dignissime credi 4:321 esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, 4:322 sive es mortalis, qui te genuere, beati, 4:323 et frater felix, et fortunata profecto, 4:324 si qua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix; 4:325 sed longe cunctis longeque beatior illa, 4:326 si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda. 4:327 haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas, 4:328 seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem." 4:329 nais ab his tacuit. pueri rubor ora notavit; 4:330 nescit, enim, quid amor; sed et erubuisse decebat: 4:331 hic color aprica pendentibus arbore pomis 4:332 aut ebori tincto est aut sub candore rubenti, 4:333 cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae. 4:334 poscenti nymphae sine fine sororia saltem 4:335 oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti 4:336 "desinis, an fugio tecumque" ait "ista relinquo?" 4:337 Salmacis extimuit "loca" que "haec tibi libera trado, 4:338 hospes" ait simulatque gradu discedere verso, 4:339 tum quoque respiciens, fruticumque recondita silva 4:340 delituit flexuque genu submisit; at ille, 4:341 scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis, 4:342 huc it et hinc illuc et in adludentibus undis 4:343 summa pedum taloque tenus vestigia tinguit; 4:344 nec mora, temperie blandarum captus aquarum 4:345 mollia de tenero velamina corpore ponit. 4:346 tum vero placuit, nudaeque cupidine formae 4:347 Salmacis exarsit; flagrant quoque lumina nymphae, 4:348 non aliter quam cum puro nitidissimus orbe 4:349 opposita speculi referitur imagine Phoebus; 4:350 vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt, 4:351 iam cupit amplecti, iam se male continet amens. 4:352 ille cavis velox adplauso corpore palmis 4:353 desilit in latices alternaque bracchia ducens 4:354 in liquidis translucet aquis, ut eburnea si quis 4:355 signa tegat claro vel candida lilia vitro. 4:356 "vicimus et meus est" exclamat nais, et omni 4:357 veste procul iacta mediis inmittitur undis, 4:358 pugnantemque tenet, luctantiaque oscula carpit, 4:359 subiectatque manus, invitaque pectora tangit, 4:360 et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac; 4:361 denique nitentem contra elabique volentem 4:362 inplicat ut serpens, quam regia sustinet ales 4:363 sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque 4:364 adligat et cauda spatiantes inplicat alas; 4:365 utve solent hederae longos intexere truncos, 4:366 utque sub aequoribus deprensum polypus hostem 4:367 continet ex omni dimissis parte flagellis. 4:368 perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphae 4:369 denegat; illa premit commissaque corpore toto 4:370 sicut inhaerebat, "pugnes licet, inprobe," dixit, 4:371 "non tamen effugies. ita, di, iubeatis, et istum 4:372 nulla dies a me nec me deducat ab isto." 4:373 vota suos habuere deos; nam mixta duorum 4:374 corpora iunguntur, faciesque inducitur illis 4:375 una. velut, si quis conducat cortice ramos, 4:376 crescendo iungi pariterque adolescere cernit, 4:377 sic ubi conplexu coierunt membra tenaci, 4:378 nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici 4:379 nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videntur. 4:380 'Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas 4:381 semimarem fecisse videt mollitaque in illis 4:382 membra, manus tendens, sed iam non voce virili 4:383 Hermaphroditus ait: "nato date munera vestro, 4:384 et pater et genetrix, amborum nomen habenti: 4:385 quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde 4:386 semivir et tactis subito mollescat in undis!" 4:387 motus uterque parens nati rata verba biformis 4:388 fecit et incesto fontem medicamine tinxit.' 4:389 Finis erat dictis, et adhuc Minyeia proles 4:390 urguet opus spernitque deum festumque profanat, 4:391 tympana cum subito non adparentia raucis 4:392 obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu 4:393 tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique, 4:394 resque fide maior, coepere virescere telae 4:395 inque hederae faciem pendens frondescere vestis; 4:396 pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt, 4:397 palmite mutantur; de stamine pampinus exit; 4:398 purpura fulgorem pictis adcommodat uvis. 4:399 iamque dies exactus erat, tempusque subibat, 4:400 quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem, 4:401 sed cum luce tamen dubiae confinia noctis: 4:402 tecta repente quati pinguesque ardere videntur 4:403 lampades et rutilis conlucere ignibus aedes 4:404 falsaque saevarum simulacra ululare ferarum, 4:405 fumida iamdudum latitant per tecta sorores 4:406 diversaeque locis ignes ac lumina vitant, 4:407 dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus 4:408 porrigitur tenuique includit bracchia pinna; 4:409 nec qua perdiderint veterem ratione figuram, 4:410 scire sinunt tenebrae: non illas pluma levavit, 4:411 sustinuere tamen se perlucentibus alis 4:412 conataeque loqui minimam et pro corpore vocem 4:413 emittunt peraguntque levi stridore querellas. 4:414 tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae 4:415 nocte volant seroque tenent a vespere nomen. 4:416 Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis 4:417 numen erat, magnasque novi matertera vires 4:418 narrat ubique dei de totque sororibus expers 4:419 una doloris erat, nisi quem fecere sorores: 4:420 adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem 4:421 sublimes animos et alumno numine Iuno 4:422 nec tulit et secum: 'potuit de paelice natus 4:423 vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas 4:424 et laceranda suae nati dare viscera matri 4:425 et triplices operire novis Minyeidas alis: 4:426 nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores? 4:427 idque mihi satis est? haec una potentia nostra est? 4:428 ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri), 4:429 quidque furor valeat, Penthea caede satisque 4:430 ac super ostendit: cur non stimuletur eatque 4:431 per cognata suis exempla furoribus Ino?' 4:432 Est via declivis funesta nubila taxo: 4:433 ducit ad infernas per muta silentia sedes; 4:434 Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes 4:435 descendunt illac simulacraque functa sepulcris: 4:436 pallor hiemsque tenent late loca senta, novique, 4:437 qua sit iter, manes, Stygiam quod ducat ad urbem, 4:438 ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis. 4:439 mille capax aditus et apertas undique portas 4:440 urbs habet, utque fretum de tota flumina terra, 4:441 sic omnes animas locus accipit ille nec ulli 4:442 exiguus populo est turbamve accedere sentit. 4:443 errant exsangues sine corpore at ossibus umbrae, 4:444 parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, 4:445 pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae. 4:446 [exercent, aliam partem sua poena coercet.] 4:447 Sustinet ire illuc caelesti sede relicta 4:448 (tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno; 4:449 quo simul intravit sacroque a corpore pressum 4:450 ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora 4:451 et tres latratus semel edidit; illa sorores 4:452 Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen: 4:453 carceris ante fores clausas adamante sedebant 4:454 deque suis atros pectebant crinibus angues. 4:455 quam simul agnorunt inter caliginis umbras, 4:456 surrexere deae; sedes scelerata vocatur: 4:457 viscera praebebat Tityos lanianda novemque 4:458 iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae 4:459 deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor; 4:460 aut petis aut urgues rediturum, Sisyphe, saxum; 4:461 volvitur Ixion et se sequiturque fugitque, 4:462 molirique suis letum patruelibus ausae 4:463 adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas. 4:464 Quos omnes acie postquam Saturnia torva 4:465 vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo 4:466 Sisyphon adspiciens 'cur hic e fratribus' inquit 4:467 'perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum 4:468 regia dives habet, qui me cum coniuge semper 4:469 sprevit?' et exponit causas odiique viaeque, 4:470 quidque velit: quod vellet, erat, ne regia Cadmi 4:471 staret, et in facinus traherent Athamanta sorores. 4:472 imperium, promissa, preces confundit in unum 4:473 sollicitatque deas: sic haec Iunone locuta, 4:474 Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos 4:475 movit et obstantes reiecit ab ore colubras 4:476 atque ita 'non longis opus est ambagibus,' inquit; 4:477 'facta puta, quaecumque iubes; inamabile regnum 4:478 desere teque refer caeli melioris ad auras.' 4:479 laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem 4:480 roratis lustravit aquis Thaumantias Iris. 4:481 Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit 4:482 inportuna facem, fluidoque cruore rubentem 4:483 induitur pallam, tortoque incingitur angue 4:484 egrediturque domo. Luctus comitatur euntem 4:485 et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu. 4:486 limine constiterat: postes tremuisse feruntur 4:487 Aeolii pallorque fores infecit acernas 4:488 solque locum fugit. monstris est territa coniunx, 4:489 territus est Athamas, tectoque exire parabant: 4:490 obstitit infelix aditumque obsedit Erinys, 4:491 nexaque vipereis distendens bracchia nodis 4:492 caesariem excussit: motae sonuere colubrae, 4:493 parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae 4:494 sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant. 4:495 inde duos mediis abrumpit crinibus angues 4:496 pestiferaque manu raptos inmisit, at illi 4:497 Inoosque sinus Athamanteosque pererrant 4:498 inspirantque graves animas; nec vulnera membris 4:499 ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus. 4:500 attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, 4:501 oris Cerberei spumas et virus Echidnae 4:502 erroresque vagos caecaeque oblivia mentis 4:503 et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem, 4:504 omnia trita simul, quae sanguine mixta recenti 4:505 coxerat aere cavo viridi versata cicuta; 4:506 dumque pavent illi, vergit furiale venenum 4:507 pectus in amborum praecordiaque intima movit. 4:508 tum face iactata per eundem saepius orbem 4:509 consequitur motis velociter ignibus ignes. 4:510 sic victrix iussique potens ad inania magni 4:511 regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem. 4:512 Protinus Aeolides media furibundus in aula 4:513 clamat 'io, comites, his retia tendite silvis! 4:514 hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena' 4:515 utque ferae sequitur vestigia coniugis amens 4:516 deque sinu matris ridentem et parva Learchum 4:517 bracchia tendentem rapit et bis terque per auras 4:518 more rotat fundae rigidoque infantia saxo 4:519 discutit ora ferox; tum denique concita mater, 4:520 seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni, 4:521 exululat passisque fugit male sana capillis 4:522 teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis 4:523 'euhoe Bacche' sonat: Bacchi sub nomine Iuno 4:524 risit et 'hos usus praestet tibi' dixit 'alumnus!' 4:525 inminet aequoribus scopulus: pars ima cavatur 4:526 fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas, 4:527 summa riget frontemque in apertum porrigit aequor; 4:528 occupat hunc (vires insania fecerat) Ino 4:529 seque super pontum nullo tardata timore 4:530 mittit onusque suum; percussa recanduit unda. 4:531 At Venus, inmeritae neptis miserata labores, 4:532 sic patruo blandita suo est 'o numen aquarum, 4:533 proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas, 4:534 magna quidem posco, sed tu miserere meorum, 4:535 iactari quos cernis in Ionio inmenso, 4:536 et dis adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est, 4:537 si tamen in medio quondam concreta profundo 4:538 spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.' 4:539 adnuit oranti Neptunus et abstulit illis, 4:540 quod mortale fuit, maiestatemque verendam 4:541 inposuit nomenque simul faciemque novavit 4:542 Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit. 4:543 Sidoniae comites, quantum valuere secutae 4:544 signa pedum, primo videre novissima saxo; 4:545 nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis 4:546 deplanxere domum scissae cum veste capillos, 4:547 utque parum iustae nimiumque in paelice saevae 4:548 invidiam fecere deae. convicia Iuno 4:549 non tulit et 'faciam vos ipsas maxima' dixit 4:550 'saevitiae monimenta meae'; res dicta secuta est. 4:551 nam quae praecipue fuerat pia, 'persequar' inquit 4:552 'in freta reginam' saltumque datura moveri 4:553 haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit; 4:554 altera, dum solito temptat plangore ferire 4:555 pectora, temptatos sensit riguisse lacertos; 4:556 illa, manus ut forte tetenderat in maris undas; 4:557 saxea facta manus in easdem porrigit undas; 4:558 huius, ut arreptum laniabat vertice crinem, 4:559 duratos subito digitos in crine videres: 4:560 quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo. 4:561 pars volucres factae, quae nunc quoque gurgite in illo 4:562 aequora destringunt summis Ismenides alis. 4:563 Nescit Agenorides natam parvumque nepotem 4:564 aequoris esse deos; luctu serieque malorum 4:565 victus et ostentis, quae plurima viderat, exit 4:566 conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum, 4:567 non sua se premeret, longisque erroribus actus 4:568 contigit Illyricos profuga cum coniuge fines. 4:569 iamque malis annisque graves dum prima retractant 4:570 fata domus releguntque suos sermone labores, 4:571 'num sacer ille mea traiectus cuspide serpens' 4:572 Cadmus ait 'fuerat, tum cum Sidone profectus 4:573 vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes? 4:574 quem si cura deum tam certa vindicat ira, 4:575 ipse precor serpens in longam porrigar alvum.' 4:576 dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum 4:577 durataeque cuti squamas increscere sentit 4:578 nigraque caeruleis variari corpora guttis 4:579 in pectusque cadit pronus, commissaque in unum 4:580 paulatim tereti tenuantur acumine crura. 4:581 bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit 4:582 et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora 4:583 'accede, o coniunx, accede, miserrima' dixit, 4:584 'dumque aliquid superest de me, me tange manumque 4:585 accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis.' 4:586 ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente 4:587 in partes est fissa duas, nec verba volenti 4:588 sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus, 4:589 sibilat: hanc illi vocem natura reliquit. 4:590 nuda manu feriens exclamat pectora coniunx: 4:591 'Cadme, mane teque, infelix, his exue monstris! 4:592 Cadme, quid hoc? ubi pes, ubi sunt umerique manusque 4:593 et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non 4:594 me quoque, caelestes, in eandem vertitis anguem?' 4:595 dixerat, ille suae lambebat coniugis ora 4:596 inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat 4:597 et dabat amplexus adsuetaque colla petebat. 4:598 quisquis adest (aderant comites), terretur; at illa 4:599 lubrica permulcet cristati colla draconis, 4:600 et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt, 4:601 donec in adpositi nemoris subiere latebras, 4:602 nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere laedunt 4:603 quidque prius fuerint, placidi meminere dracones. 4:604 Sed tamen ambobus versae solacia formae 4:605 magna nepos dederat, quem debellata colebat 4:606 India, quem positis celebrabat Achai+a templis; 4:607 solus Abantiades ab origine cretus eadem 4:608 Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis 4:609 Argolicae contraque deum ferat arma genusque 4:610 non putet esse Iovis: neque enim Iovis esse putabat 4:611 Persea, quem pluvio Danae conceperat auro. 4:612 mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri) 4:613 tam violasse deum quam non agnosse nepotem 4:614 paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter 4:615 viperei referens spolium memorabile monstri 4:616 aera carpebat tenerum stridentibus alis, 4:617 cumque super Libycas victor penderet harenas, 4:618 Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae; 4:619 quas humus exceptas varios animavit in angues, 4:620 unde frequens illa est infestaque terra colubris. 4:621 Inde per inmensum ventis discordibus actus 4:622 nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae 4:623 fertur et ex alto seductas aethere longe 4:624 despectat terras totumque supervolat orbem. 4:625 ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit, 4:626 saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus, 4:627 iamque cadente die, veritus se credere nocti, 4:628 constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe 4:629 exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes 4:630 evocet Aurorae, currus Aurora diurnos. 4:631 hic hominum cunctos ingenti corpore praestans 4:632 Iapetionides Atlas fuit: ultima tellus 4:633 rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis 4:634 aequora subdit equis et fessos excipit axes. 4:635 mille greges illi totidemque armenta per herbas 4:636 errabant, et humum vicinia nulla premebat; 4:637 arboreae frondes auro radiante nitentes 4:638 ex auro ramos, ex auro poma tegebant. 4:639 'hospes' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit 4:640 te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor; 4:641 sive es mirator rerum, mirabere nostras; 4:642 hospitium requiemque peto.' memor ille vetustae 4:643 sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem: 4:644 'tempus, Atlas, veniet, tua quo spoliabitur auro 4:645 arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.' 4:646 id metuens solidis pomaria clauserat Atlas 4:647 moenibus et vasto dederat servanda draconi 4:648 arcebatque suis externos finibus omnes. 4:649 huic quoque 'vade procul, ne longe gloria rerum, 4:650 quam mentiris' ait, 'longe tibi Iuppiter absit!' 4:651 vimque minis addit manibusque expellere temptat 4:652 cunctantem et placidis miscentem fortia dictis. 4:653 viribus inferior (quis enim par esset Atlantis 4:654 viribus?) 'at, quoniam parvi tibi gratia nostra est, 4:655 accipe munus!' ait laevaque a parte Medusae 4:656 ipse retro versus squalentia protulit ora. 4:657 quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque 4:658 in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque, 4:659 quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen, 4:660 ossa lapis fiunt; tum partes altus in omnes 4:661 crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne 4:662 cum tot sideribus caelum requievit in illo. 4:663 Clauserat Hippotades Aetnaeo carcere ventos, 4:664 admonitorque operum caelo clarissimus alto 4:665 Lucifer ortus erat: pennis ligat ille resumptis 4:666 parte ab utraque pedes teloque accingitur unco 4:667 et liquidum motis talaribus aera findit. 4:668 gentibus innumeris circumque infraque relictis 4:669 Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva. 4:670 illic inmeritam maternae pendere linguae 4:671 Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon; 4:672 quam simul ad duras religatam bracchia cautes 4:673 vidit Abantiades, nisi quod levis aura capillos 4:674 moverat et tepido manabant lumina fletu, 4:675 marmoreum ratus esset opus; trahit inscius ignes 4:676 et stupet et visae correptus imagine formae 4:677 paene suas quatere est oblitus in aere pennas. 4:678 ut stetit, 'o' dixit 'non istis digna catenis, 4:679 sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes, 4:680 pande requirenti nomen terraeque tuumque, 4:681 et cur vincla geras.' primo silet illa nec audet 4:682 adpellare virum virgo, manibusque modestos 4:683 celasset vultus, si non religata fuisset; 4:684 lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis. 4:685 saepius instanti, sua ne delicta fateri 4:686 nolle videretur, nomen terraeque suumque, 4:687 quantaque maternae fuerit fiducia formae, 4:688 indicat, et nondum memoratis omnibus unda 4:689 insonuit, veniensque inmenso belua ponto 4:690 inminet et latum sub pectore possidet aequor. 4:691 conclamat virgo: genitor lugubris et una 4:692 mater adest, ambo miseri, sed iustius illa, 4:693 nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus 4:694 plangoremque ferunt vinctoque in corpore adhaerent, 4:695 cum sic hospes ait 'lacrimarum longa manere 4:696 tempora vos poterunt, ad opem brevis hora ferendam est. 4:697 hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa, 4:698 quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro, 4:699 Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis 4:700 aerias ausus iactatis ire per auras, 4:701 praeferrer cunctis certe gener; addere tantis 4:702 dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto: 4:703 ut mea sit servata mea virtute, paciscor.' 4:704 accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant 4:705 promittuntque super regnum dotale parentes. 4:706 Ecce, velut navis praefixo concita rostro 4:707 sulcat aquas iuvenum sudantibus acta lacertis, 4:708 sic fera dimotis inpulsu pectoris undis; 4:709 tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto 4:710 funda potest plumbo medii transmittere caeli, 4:711 cum subito iuvenis pedibus tellure repulsa 4:712 arduus in nubes abiit: ut in aequore summo 4:713 umbra viri visa est, visam fera saevit in umbram, 4:714 utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo 4:715 praebentem Phoebo liventia terga draconem, 4:716 occupat aversum, neu saeva retorqueat ora, 4:717 squamigeris avidos figit cervicibus ungues, 4:718 sic celeri missus praeceps per inane volatu 4:719 terga ferae pressit dextroque frementis in armo 4:720 Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo. 4:721 vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras 4:722 attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis 4:723 versat apri, quem turba canum circumsona terret. 4:724 ille avidos morsus velocibus effugit alis 4:725 quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis, 4:726 nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda 4:727 desinit in piscem, falcato verberat ense; 4:728 belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus 4:729 ore vomit: maduere graves adspergine pennae. 4:730 nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus 4:731 credere conspexit scopulum, qui vertice summo 4:732 stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto. 4:733 nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra 4:734 ter quater exegit repetita per ilia ferrum. 4:735 litora cum plausu clamor superasque deorum 4:736 inplevere domos: gaudent generumque salutant 4:737 auxiliumque domus servatoremque fatentur 4:738 Cassiope Cepheusque pater; resoluta catenis 4:739 incedit virgo, pretiumque et causa laboris. 4:740 ipse manus hausta victrices abluit unda, 4:741 anguiferumque caput dura ne laedat harena, 4:742 mollit humum foliis natasque sub aequore virgas 4:743 sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae. 4:744 virga recens bibulaque etiamnum viva medulla 4:745 vim rapuit monstri tactuque induruit huius 4:746 percepitque novum ramis et fronde rigorem. 4:747 at pelagi nymphae factum mirabile temptant 4:748 pluribus in virgis et idem contingere gaudent 4:749 seminaque ex illis iterant iactata per undas: 4:750 nunc quoque curaliis eadem natura remansit, 4:751 duritiam tacto capiant ut ab aere quodque 4:752 vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum. 4:753 Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit, 4:754 laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo, 4:755 ara Iovis media est; mactatur vacca Minervae, 4:756 alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum. 4:757 protinus Andromedan et tanti praemia facti 4:758 indotata rapit; taedas Hymenaeus Amorque 4:759 praecutiunt; largis satiantur odoribus ignes, 4:760 sertaque dependent tectis et ubique lyraeque 4:761 tibiaque et cantus, animi felicia laeti 4:762 argumenta, sonant; reseratis aurea valvis 4:763 atria tota patent, pulchroque instructa paratu 4:764 Cepheni proceres ineunt convivia regis. 4:765 Postquam epulis functi generosi munere Bacchi 4:766 diffudere animos, cultusque genusque locorum 4:767 quaerit Lyncides moresque animumque virorum; 4:768 qui simul edocuit, 'nunc, o fortissime,' dixit 4:769 'fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque 4:770 artibus abstuleris crinita draconibus ora!' 4:771 narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem 4:772 esse locum solidae tutum munimine molis; 4:773 cuius in introitu geminas habitasse sorores 4:774 Phorcidas unius partitas luminis usum; 4:775 id se sollerti furtim, dum traditur, astu 4:776 supposita cepisse manu perque abdita longe 4:777 deviaque et silvis horrentia saxa fragosis 4:778 Gorgoneas tetigisse domos passimque per agros 4:779 perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque 4:780 in silicem ex ipsis visa conversa Medusa. 4:781 se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat, 4:782 aere repercusso formam adspexisse Medusae, 4:783 dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat, 4:784 eripuisse caput collo; pennisque fugacem 4:785 Pegason et fratrem matris de sanguine natos. 4:786 Addidit et longi non falsa pericula cursus, 4:787 quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto 4:788 et quae iactatis tetigisset sidera pennis; 4:789 ante exspectatum tacuit tamen. excipit unus 4:790 ex numero procerum quaerens, cur sola sororum 4:791 gesserit alternis inmixtos crinibus angues. 4:792 hospes ait: 'quoniam scitaris digna relatu, 4:793 accipe quaesiti causam. clarissima forma 4:794 multorumque fuit spes invidiosa procorum 4:795 illa, nec in tota conspectior ulla capillis 4:796 pars fuit: inveni, qui se vidisse referret. 4:797 hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae 4:798 dicitur: aversa est et castos aegide vultus 4:799 nata Iovis texit, neve hoc inpune fuisset, 4:800 Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros. 4:801 nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes, 4:802 pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.'

