Metamorphoses (Ovidius)/Liber I

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber I
◄   Liber II  ►



1 In nova fert animus mutatas dicere formas
2 corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas)
3 adspirate meis primaque ab origine mundi
4 ad mea perpetuum deducite tempora carmen!
5 Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum
6 unus erat toto naturae vultus in orbe,
7 quem dixere chaos: rudis indigestaque moles
8 nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem
9 non bene iunctarum discordia semina rerum.
10 nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,
11 nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,
12 nec circumfuso pendebat in aere tellus
13 ponderibus librata suis, nec bracchia longo
14 margine terrarum porrexerat Amphitrite;
15 utque erat et tellus illic et pontus et aer,
16 sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
17 lucis egens aer; nulli sua forma manebat,
18 obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno
19 frigida pugnabant calidis, umentia siccis,
20 mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus.

21 Hanc deus et melior litem natura diremit.
22 nam caelo terras et terris abscidit undas
23 et liquidum spisso secrevit ab aere caelum.
24 quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,
25 dissociata locis concordi pace ligavit:
26 ignea convexi vis et sine pondere caeli
27 emicuit summaque locum sibi fecit in arce;
28 proximus est aer illi levitate locoque;
29 densior his tellus elementaque grandia traxit
30 et pressa est gravitate sua; circumfluus umor
31 ultima possedit solidumque coercuit orbem.

32 Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum
33 congeriem secuit sectamque in membra coegit,
34 principio terram, ne non aequalis ab omni
35 parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.
36 tum freta diffundi rapidisque tumescere ventis
37 iussit et ambitae circumdare litora terrae;
38 addidit et fontes et stagna inmensa lacusque
39 fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,
40 quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa,
41 in mare perveniunt partim campoque recepta
42 liberioris aquae pro ripis litora pulsant.
43 iussit et extendi campos, subsidere valles,
44 fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes,
45 utque duae dextra caelum totidemque sinistra
46 parte secant zonae, quinta est ardentior illis,
47 sic onus inclusum numero distinxit eodem
48 cura dei, totidemque plagae tellure premuntur.
49 quarum quae media est, non est habitabilis aestu;
50 nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit
51 temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.

52 Inminet his aer, qui, quanto est pondere terrae
53 pondus aquae levius, tanto est onerosior igni.
54 illic et nebulas, illic consistere nubes
55 iussit et humanas motura tonitrua mentes
56 et cum fulminibus facientes fulgura ventos.

57 His quoque non passim mundi fabricator habendum
58 aera permisit; vix nunc obsistitur illis,
59 cum sua quisque regat diverso flamina tractu,
60 quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum.
61 Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit
62 Persidaque et radiis iuga subdita matutinis;
63 vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,
64 proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque triones
65 horrifer invasit Boreas; contraria tellus
66 nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro.
67 haec super inposuit liquidum et gravitate carentem
68 aethera nec quicquam terrenae faecis habentem.

69 Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis,
70 cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca,
71 sidera coeperunt toto effervescere caelo;
72 neu regio foret ulla suis animalibus orba,
73 astra tenent caeleste solum formaeque deorum,
74 cesserunt nitidis habitandae piscibus undae,
75 terra feras cepit, volucres agitabilis aer.

76 Sanctius his animal mentisque capacius altae
77 deerat adhuc et quod dominari in cetera posset:
78 natus homo est, sive hunc divino semine fecit
79 ille opifex rerum, mundi melioris origo,
80 sive recens tellus seductaque nuper ab alto
81 aethere cognati retinebat semina caeli.
82 quam satus Iapeto, mixtam pluvialibus undis,
83 finxit in effigiem moderantum cuncta deorum,
84 pronaque cum spectent animalia cetera terram,
85 os homini sublime dedit caelumque videre
86 iussit et erectos ad sidera tollere vultus:
87 sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus
88 induit ignotas hominum conversa figuras.

89 Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,
90 sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
91 poena metusque aberant, nec verba minantia fixo
92 aere legebantur, nec supplex turba timebat
93 iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.
94 nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,
95 montibus in liquidas pinus descenderat undas,
96 nullaque mortales praeter sua litora norant;
97 nondum praecipites cingebant oppida fossae;
98 non tuba derecti, non aeris cornua flexi,
99 non galeae, non ensis erat: sine militis usu
100 mollia securae peragebant otia gentes.
101 ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis
102 saucia vomeribus per se dabat omnia tellus,
103 contentique cibis nullo cogente creatis
104 arbuteos fetus montanaque fraga legebant
105 cornaque et in duris haerentia mora rubetis
106 et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
107 ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
108 mulcebant zephyri natos sine semine flores;
109 mox etiam fruges tellus inarata ferebat,
110 nec renovatus ager gravidis canebat aristis;
111 flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,
112 flavaque de viridi stillabant ilice mella.

113 Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso
114 sub Iove mundus erat, subiit argentea proles,
115 auro deterior, fulvo pretiosior aere.
116 Iuppiter antiqui contraxit tempora veris
117 perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos
118 et breve ver spatiis exegit quattuor annum.
119 tum primum siccis aer fervoribus ustus
120 canduit, et ventis glacies adstricta pependit;
121 tum primum subiere domos; domus antra fuerunt
122 et densi frutices et vinctae cortice virgae.
123 semina tum primum longis Cerealia sulcis
124 obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.

125 Tertia post illam successit aenea proles,
126 saevior ingeniis et ad horrida promptior arma,
127 non scelerata tamen; de duro est ultima ferro.
128 protinus inrupit venae peioris in aevum
129 omne nefas: fugere pudor verumque fidesque;
130 in quorum subiere locum fraudesque dolusque
131 insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.
132 vela dabant ventis nec adhuc bene noverat illos
133 navita, quaeque prius steterant in montibus altis,
134 fluctibus ignotis insultavere carinae,
135 communemque prius ceu lumina solis et auras
136 cautus humum longo signavit limite mensor.
137 nec tantum segetes alimentaque debita dives
138 poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae,
139 quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris,
140 effodiuntur opes, inritamenta malorum.
141 iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum
142 prodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque,
143 sanguineaque manu crepitantia concutit arma.
144 vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,
145 non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est;
146 inminet exitio vir coniugis, illa mariti,
147 lurida terribiles miscent aconita novercae,
148 filius ante diem patrios inquirit in annos:
149 victa iacet pietas, et virgo caede madentis
150 ultima caelestum terras Astraea reliquit.

151 Neve foret terris securior arduus aether,
152 adfectasse ferunt regnum caeleste gigantas
153 altaque congestos struxisse ad sidera montis.
154 tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
155 fulmine et excussit subiecto Pelion Ossae.
156 obruta mole sua cum corpora dira iacerent,
157 perfusam multo natorum sanguine Terram
158 immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem
159 et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent,
160 in faciem vertisse hominum; sed et illa propago
161 contemptrix superum saevaeque avidissima caedis
162 et violenta fuit: scires e sanguine natos.

163 Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,
164 ingemit et facto nondum vulgata recenti
165 foeda Lycaoniae referens convivia mensae
166 ingentes animo et dignas Iove concipit iras
167 conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos.

168 Est via sublimis, caelo manifesta sereno;
169 lactea nomen habet, candore notabilis ipso.
170 hac iter est superis ad magni tecta Tonantis
171 regalemque domum: dextra laevaque deorum
172 atria nobilium valvis celebrantur apertis.
173 plebs habitat diversa locis: hac parte potentes
174 caelicolae clarique suos posuere penates;
175 hic locus est, quem, si verbis audacia detur,
176 haud timeam magni dixisse Palatia caeli.

177 Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,
178 celsior ipse loco sceptroque innixus eburno
179 terrificam capitis concussit terque quaterque
180 caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.
181 talibus inde modis ora indignantia solvit:
182 'non ego pro mundi regno magis anxius illa
183 tempestate fui, qua centum quisque parabat
184 inicere anguipedum captivo bracchia caelo.
185 nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno
186 corpore et ex una pendebat origine bellum;
187 nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem,
188 perdendum est mortale genus: per flumina iuro
189 infera sub terras Stygio labentia luco!
190 cuncta prius temptanda, sed inmedicabile curae
191 ense recidendum, ne pars sincera trahatur.
192 sunt mihi semidei, sunt, rustica numina, nymphae
193 faunique satyrique et monticolae silvani;
194 quos quoniam caeli nondum dignamur honore,
195 quas dedimus, certe terras habitare sinamus.
196 an satis, o superi, tutos fore creditis illos,
197 cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,
198 struxerit insidias notus feritate Lycaon?'

199 Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum
200 talia deposcunt: sic, cum manus inpia saevit
201 sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen,
202 attonitum tantae subito terrore ruinae
203 humanum genus est totusque perhorruit orbis;
204 nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum
205 quam fuit illa Iovi. qui postquam voce manuque
206 murmura conpressit, tenuere silentia cuncti.
207 substitit ut clamor pressus gravitate regentis,
208 Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:
209 'ille quidem poenas (curam hanc dimittite!) solvit;
210 quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo.
211 contigerat nostras infamia temporis aures;
212 quam cupiens falsam summo delabor Olympo
213 et deus humana lustro sub imagine terras.
214 longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum,
215 enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.
216 Maenala transieram latebris horrenda ferarum
217 et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:
218 Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni
219 ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.
220 signa dedi venisse deum, vulgusque precari
221 coeperat: inridet primo pia vota Lycaon,
222 mox ait "experiar deus hic discrimine aperto
223 an sit mortalis: nec erit dubitabile verum."
224 nocte gravem somno necopina perdere morte
225 comparat: haec illi placet experientia veri;
226 nec contentus eo, missi de gente Molossa
227 obsidis unius iugulum mucrone resolvit
228 atque ita semineces partim ferventibus artus
229 mollit aquis, partim subiecto torruit igni.
230 quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma
231 in domino dignos everti tecta penates;
232 territus ipse fugit nactusque silentia ruris
233 exululat frustraque loqui conatur: ab ipso
234 colligit os rabiem solitaeque cupidine caedis
235 vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet.
236 in villos abeunt vestes, in crura lacerti:
237 fit lupus et veteris servat vestigia formae;
238 canities eadem est, eadem violentia vultus,
239 idem oculi lucent, eadem feritatis imago est.
240 occidit una domus, sed non domus una perire
241 digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys.
242 in facinus iurasse putes! dent ocius omnes,
243 quas meruere pati, (sic stat sententia) poenas.'

244 Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi
245 adiciunt, alii partes adsensibus inplent.
246 est tamen humani generis iactura dolori
247 omnibus, et quae sit terrae mortalibus orbae
248 forma futura rogant, quis sit laturus in aras
249 tura, ferisne paret populandas tradere terras.
250 talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae)
251 rex superum trepidare vetat subolemque priori
252 dissimilem populo promittit origine mira.

253 Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras;
254 sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether
255 conciperet flammas longusque ardesceret axis:
256 esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,
257 quo mare, quo tellus correptaque regia caeli
258 ardeat et mundi moles obsessa laboret.
259 tela reponuntur manibus fabricata cyclopum;
260 poena placet diversa, genus mortale sub undis
261 perdere et ex omni nimbos demittere caelo.

262 Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris
263 et quaecumque fugant inductas flamina nubes
264 emittitque Notum. madidis Notus evolat alis,
265 terribilem picea tectus caligine vultum;
266 barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis;
267 fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque.
268 utque manu lata pendentia nubila pressit,
269 fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi;
270 nuntia Iunonis varios induta colores
271 concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert.
272 sternuntur segetes et deplorata coloni
273 vota iacent, longique perit labor inritus anni.

274 Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum
275 caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.
276 convocat hic amnes: qui postquam tecta tyranni
277 intravere sui, 'non est hortamine longo
278 nunc' ait 'utendum; vires effundite vestras:
279 sic opus est! aperite domos ac mole remota
280 fluminibus vestris totas inmittite habenas!'
281 iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxant
282 et defrenato volvuntur in aequora cursu.

283 Ipse tridente suo terram percussit, at illa
284 intremuit motuque vias patefecit aquarum.
285 exspatiata ruunt per apertos flumina campos
286 cumque satis arbusta simul pecudesque virosque
287 tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
288 si qua domus mansit potuitque resistere tanto
289 indeiecta malo, culmen tamen altior huius
290 unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.
291 iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:
292 omnia pontus erat, derant quoque litora ponto.

293 Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca
294 et ducit remos illic, ubi nuper arabat:
295 ille supra segetes aut mersae culmina villae
296 navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo.
297 figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato,
298 aut subiecta terunt curvae vineta carinae;
299 et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,
300 nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.
301 mirantur sub aqua lucos urbesque domosque
302 Nereides, silvasque tenent delphines et altis
303 incursant ramis agitataque robora pulsant.
304 nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones,
305 unda vehit tigres; nec vires fulminis apro,
306 crura nec ablato prosunt velocia cervo,
307 quaesitisque diu terris, ubi sistere possit,
308 in mare lassatis volucris vaga decidit alis.
309 obruerat tumulos inmensa licentia ponti,
310 pulsabantque novi montana cacumina fluctus.
311 maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit,
312 illos longa domant inopi ieiunia victu.

313 Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis,
314 terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo
315 pars maris et latus subitarum campus aquarum.
316 mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
317 nomine Parnasos, superantque cacumina nubes.
318 hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor)
319 cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,
320 Corycidas nymphas et numina montis adorant
321 fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat:
322 non illo melior quisquam nec amantior aequi
323 vir fuit aut illa metuentior ulla deorum.
324 Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem
325 et superesse virum de tot modo milibus unum,
326 et superesse vidit de tot modo milibus unam,
327 innocuos ambo, cultores numinis ambo,
328 nubila disiecit nimbisque aquilone remotis
329 et caelo terras ostendit et aethera terris.
330 nec maris ira manet, positoque tricuspide telo
331 mulcet aquas rector pelagi supraque profundum
332 exstantem atque umeros innato murice tectum
333 caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti
334 inspirare iubet fluctusque et flumina signo
335 iam revocare dato: cava bucina sumitur illi,
336 tortilis in latum quae turbine crescit ab imo,
337 bucina, quae medio concepit ubi aera ponto,
338 litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo;
339 tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba
340 contigit et cecinit iussos inflata receptus,
341 omnibus audita est telluris et aequoris undis,
342 et quibus est undis audita, coercuit omnes.
343 iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes,
344 flumina subsidunt collesque exire videntur;
345 surgit humus, crescunt sola decrescentibus undis,
346 postque diem longam nudata cacumina silvae
347 ostendunt limumque tenent in fronde relictum

348 Redditus orbis erat; quem postquam vidit inanem
349 et desolatas agere alta silentia terras,
350 Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis:
351 'o soror, o coniunx, o femina sola superstes,
352 quam commune mihi genus et patruelis origo,
353 deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt,
354 terrarum, quascumque vident occasus et ortus,
355 nos duo turba sumus; possedit cetera pontus.
356 haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae
357 certa satis; terrent etiamnum nubila mentem.
358 quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses,
359 nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem
360 ferre modo posses? quo consolante doleres!
361 namque ego (crede mihi), si te quoque pontus haberet,
362 te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet.
363 o utinam possim populos reparare paternis
364 artibus atque animas formatae infundere terrae!
365 nunc genus in nobis restat mortale duobus.
366 sic visum superis: hominumque exempla manemus.'
367 dixerat, et flebant: placuit caeleste precari
368 numen et auxilium per sacras quaerere sortes.
369 nulla mora est: adeunt pariter Cephesidas undas,
370 ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes.
371 inde ubi libatos inroravere liquores
372 vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae
373 ad delubra deae, quorum fastigia turpi
374 pallebant musco stabantque sine ignibus arae.
375 ut templi tetigere gradus, procumbit uterque
376 pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo
377 atque ita 'si precibus' dixerunt 'numina iustis
378 victa remollescunt, si flectitur ira deorum,
379 dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri
380 arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus!'

381 Mota dea est sortemque dedit: 'discedite templo
382 et velate caput cinctasque resolvite vestes
383 ossaque post tergum magnae iactate parentis!'
384 obstupuere diu: rumpitque silentia voce
385 Pyrrha prior iussisque deae parere recusat,
386 detque sibi veniam pavido rogat ore pavetque
387 laedere iactatis maternas ossibus umbras.
388 interea repetunt caecis obscura latebris
389 verba datae sortis secum inter seque volutant.
390 inde Promethides placidis Epimethida dictis
391 mulcet et 'aut fallax' ait 'est sollertia nobis,
392 aut (pia sunt nullumque nefas oracula suadent!)
393 magna parens terra est: lapides in corpore terrae
394 ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.'

395 Coniugis augurio quamquam Titania mota est,
396 spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo
397 diffidunt monitis; sed quid temptare nocebit?
398 descendunt: velantque caput tunicasque recingunt
399 et iussos lapides sua post vestigia mittunt.
400 saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?)
401 ponere duritiem coepere suumque rigorem
402 mollirique mora mollitaque ducere formam.
403 mox ubi creverunt naturaque mitior illis
404 contigit, ut quaedam, sic non manifesta videri
405 forma potest hominis, sed uti de marmore coepta
406 non exacta satis rudibusque simillima signis,
407 quae tamen ex illis aliquo pars umida suco
408 et terrena fuit, versa est in corporis usum;
409 quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa,
410 quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit,
411 inque brevi spatio superorum numine saxa
412 missa viri manibus faciem traxere virorum
413 et de femineo reparata est femina iactu.
414 inde genus durum sumus experiensque laborum
415 et documenta damus qua simus origine nati.

416 Cetera diversis tellus animalia formis
417 sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne
418 percaluit solis, caenumque udaeque paludes
419 intumuere aestu, fecundaque semina rerum
420 vivaci nutrita solo ceu matris in alvo
421 creverunt faciemque aliquam cepere morando.
422 sic ubi deseruit madidos septemfluus agros
423 Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo
424 aetherioque recens exarsit sidere limus,
425 plurima cultores versis animalia glaebis
426 inveniunt et in his quaedam modo coepta per ipsum
427 nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque
428 trunca vident numeris, et eodem in corpore saepe
429 altera pars vivit, rudis est pars altera tellus.
430 quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque,
431 concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus,
432 cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes
433 res creat, et discors concordia fetibus apta est.
434 ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti
435 solibus aetheriis altoque recanduit aestu,
436 edidit innumeras species; partimque figuras
437 rettulit antiquas, partim nova monstra creavit.

438 Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,
439 tum genuit, populisque novis, incognita serpens,
440 terror eras: tantum spatii de monte tenebas.
441 hunc deus arcitenens, numquam letalibus armis
442 ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus,
443 mille gravem telis exhausta paene pharetra
444 perdidit effuso per vulnera nigra veneno.
445 neve operis famam posset delere vetustas,
446 instituit sacros celebri certamine ludos,
447 Pythia de domitae serpentis nomine dictos.
448 hic iuvenum quicumque manu pedibusve rotave
449 vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem.
450 nondum laurus erat, longoque decentia crine
451 tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.

452 Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non
453 fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira,
454 Delius hunc nuper, victa serpente superbus,
455 viderat adducto flectentem cornua nervo
456 'quid' que 'tibi, lascive puer, cum fortibus armis?'
457 dixerat: 'ista decent umeros gestamina nostros,
458 qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti,
459 qui modo pestifero tot iugera ventre prementem
460 stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis.
461 tu face nescio quos esto contentus amores
462 inritare tua, nec laudes adsere nostras!'
463 filius huic Veneris 'figat tuus omnia, Phoebe,
464 te meus arcus' ait; 'quantoque animalia cedunt
465 cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra.'
466 dixit et eliso percussis aere pennis
467 inpiger umbrosa Parnasi constitit arce
468 eque sagittifera prompsit duo tela pharetra
469 diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem;
470 quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta,
471 quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.
472 hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo
473 laesit Apollineas traiecta per ossa medullas;
474 protinus alter amat, fugit altera nomen amantis
475 silvarum latebris captivarumque ferarum
476 exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes:
477 vitta coercebat positos sine lege capillos.
478 multi illam petiere, illa aversata petentes
479 inpatiens expersque viri nemora avia lustrat
480 nec, quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat.
481 saepe pater dixit: 'generum mihi, filia, debes,'
482 saepe pater dixit: 'debes mihi, nata, nepotes';
483 illa velut crimen taedas exosa iugales
484 pulchra verecundo suffuderat ora rubore
485 inque patris blandis haerens cervice lacertis
486 'da mihi perpetua, genitor carissime,' dixit
487 'virginitate frui! dedit hoc pater ante Dianae.'
488 ille quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas
489 esse vetat, votoque tuo tua forma repugnat:
490 Phoebus amat visaeque cupit conubia Daphnes,
491 quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt,
492 utque leves stipulae demptis adolentur aristis,
493 ut facibus saepes ardent, quas forte viator
494 vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit,
495 sic deus in flammas abiit, sic pectore toto
496 uritur et sterilem sperando nutrit amorem.
497 spectat inornatos collo pendere capillos
498 et 'quid, si comantur?' ait. videt igne micantes
499 sideribus similes oculos, videt oscula, quae non
500 est vidisse satis; laudat digitosque manusque
501 bracchiaque et nudos media plus parte lacertos;
502 si qua latent, meliora putat. fugit ocior aura
503 illa levi neque ad haec revocantis verba resistit:
504 'nympha, precor, Penei, mane! non insequor hostis;
505 nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem,
506 sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae,
507 hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi!
508 me miserum! ne prona cadas indignave laedi
509 crura notent sentes et sim tibi causa doloris!
510 aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro,
511 curre fugamque inhibe, moderatius insequar ipse.
512 cui placeas, inquire tamen: non incola montis,
513 non ego sum pastor, non hic armenta gregesque
514 horridus observo. nescis, temeraria, nescis,
515 quem fugias, ideoque fugis: mihi Delphica tellus
516 et Claros et Tenedos Patareaque regia servit;
517 Iuppiter est genitor; per me, quod eritque fuitque
518 estque, patet; per me concordant carmina nervis.
519 certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta
520 certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit!
521 inventum medicina meum est, opiferque per orbem
522 dicor, et herbarum subiecta potentia nobis.
523 ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis
524 nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!'

525 Plura locuturum timido Peneia cursu
526 fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit,
527 tum quoque visa decens; nudabant corpora venti,
528 obviaque adversas vibrabant flamina vestes,
529 et levis inpulsos retro dabat aura capillos,
530 auctaque forma fuga est. sed enim non sustinet ultra
531 perdere blanditias iuvenis deus, utque monebat
532 ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu.
533 ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo
534 vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem;
535 alter inhaesuro similis iam iamque tenere
536 sperat et extento stringit vestigia rostro,
537 alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis
538 morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:
539 sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.
540 qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris,
541 ocior est requiemque negat tergoque fugacis
542 inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.
543 viribus absumptis expalluit illa citaeque
544 victa labore fugae spectans Peneidas undas
545 'fer, pater,' inquit 'opem! si flumina numen habetis,
546 qua nimium placui, mutando perde figuram!'
547 [quae facit ut laedar mutando perde figuram.]
548 vix prece finita torpor gravis occupat artus,
549 mollia cinguntur tenui praecordia libro,
550 in frondem crines, in ramos bracchia crescunt,
551 pes modo tam velox pigris radicibus haeret,
552 ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa.

553 Hanc quoque Phoebus amat positaque in stipite dextra
554 sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus
555 conplexusque suis ramos ut membra lacertis
556 oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum.
557 cui deus 'at, quoniam coniunx mea non potes esse,
558 arbor eris certe' dixit 'mea! semper habebunt
559 te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae;
560 tu ducibus Latiis aderis, cum laeta Triumphum
561 vox canet et visent longas Capitolia pompas;
562 postibus Augustis eadem fidissima custos
563 ante fores stabis mediamque tuebere quercum,
564 utque meum intonsis caput est iuvenale capillis,
565 tu quoque perpetuos semper gere frondis honores!'
566 finierat Paean: factis modo laurea ramis
567 adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.

568 Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit
569 silva: vocant Tempe; per quae Peneos ab imo
570 effusus Pindo spumosis volvitur undis
571 deiectuque gravi tenues agitantia fumos
572 nubila conducit summisque adspergine silvis
573 inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat:
574 haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni
575 amnis, in his residens facto de cautibus antro,
576 undis iura dabat nymphisque colentibus undas.
577 conveniunt illuc popularia flumina primum,
578 nescia, gratentur consolenturne parentem,
579 populifer Sperchios et inrequietus Enipeus
580 Apidanosque senex lenisque Amphrysos et Aeas,
581 moxque amnes alii, qui, qua tulit inpetus illos,
582 in mare deducunt fessas erroribus undas.
583 Inachus unus abest imoque reconditus antro
584 fletibus auget aquas natamque miserrimus Io
585 luget ut amissam: nescit, vitane fruatur
586 an sit apud manes; sed quam non invenit usquam,
587 esse putat nusquam atque animo peiora veretur.

588 Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam
589 flumine et 'o virgo Iove digna tuoque beatum
590 nescio quem factura toro, pete' dixerat 'umbras
591 altorum nemorum' (et nemorum monstraverat umbras)
592 'dum calet, et medio sol est altissimus orbe!
593 quodsi sola times latebras intrare ferarum,
594 praeside tuta deo nemorum secreta subibis,
595 nec de plebe deo, sed qui caelestia magna
596 sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.
597 ne fuge me!' fugiebat enim. iam pascua Lernae
598 consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,
599 cum deus inducta latas caligine terras
600 occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.

601 Interea medios Iuno despexit in Argos
602 et noctis faciem nebulas fecisse volucres
603 sub nitido mirata die, non fluminis illas
604 esse, nec umenti sensit tellure remitti;
605 atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae
606 deprensi totiens iam nosset furta mariti.
607 quem postquam caelo non repperit, 'aut ego fallor
608 aut ego laedor' ait delapsaque ab aethere summo
609 constitit in terris nebulasque recedere iussit.
610 coniugis adventum praesenserat inque nitentem
611 Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam;
612 bos quoque formosa est. speciem Saturnia vaccae,
613 quamquam invita, probat nec non, et cuius et unde
614 quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.
615 Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor
616 desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus.
617 quid faciat? crudele suos addicere amores,
618 non dare suspectum est: Pudor est, qui suadeat illinc,
619 hinc dissuadet Amor. victus Pudor esset Amore,
620 sed leve si munus sociae generisque torique
621 vacca negaretur, poterat non vacca videri!

622 Paelice donata non protinus exuit omnem
623 diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,
624 donec Arestoridae servandam tradidit Argo.
625 centum luminibus cinctum caput Argus habebat
626 inde suis vicibus capiebant bina quietem,
627 cetera servabant atque in statione manebant.
628 constiterat quocumque modo, spectabat ad Io,
629 ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.
630 luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est,
631 claudit et indigno circumdat vincula collo.
632 frondibus arboreis et amara pascitur herba.
633 proque toro terrae non semper gramen habenti
634 incubat infelix limosaque flumina potat.
635 illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet
636 tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo,
637 conatoque queri mugitus edidit ore
638 pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.
639 venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,
640 Inachidas: rictus novaque ut conspexit in unda
641 cornua, pertimuit seque exsternata refugit.
642 naides ignorant, ignorat et Inachus ipse,
643 quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores
644 et patitur tangi seque admirantibus offert.
645 decerptas senior porrexerat Inachus herbas:
646 illa manus lambit patriisque dat oscula palmis
647 nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur,
648 oret opem nomenque suum casusque loquatur;
649 littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit,
650 corporis indicium mutati triste peregit.
651 'me miserum!' exclamat pater Inachus inque gementis
652 cornibus et nivea pendens cervice iuvencae
653 'me miserum!' ingeminat; 'tune es quaesita per omnes
654 nata mihi terras? tu non inventa reperta
655 luctus eras levior! retices nec mutua nostris
656 dicta refers, alto tantum suspiria ducis
657 pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis!
658 at tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam,
659 spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum.
660 de grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus.
661 nec finire licet tantos mihi morte dolores;
662 sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti
663 aeternum nostros luctus extendit in aevum.'
664 talia maerenti stellatus submovet Argus
665 ereptamque patri diversa in pascua natam
666 abstrahit. ipse procul montis sublime cacumen
667 occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.

668 Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra
669 ferre potest natumque vocat, quem lucida partu
670 Pleias enixa est letoque det imperat Argum.
671 parva mora est alas pedibus virgamque potenti
672 somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis.
673 haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce
674 desilit in terras; illic tegumenque removit
675 et posuit pennas, tantummodo virga retenta est:
676 hac agit, ut pastor, per devia rura capellas
677 dum venit abductas, et structis cantat avenis.
678 voce nova captus custos Iunonius 'at tu,
679 quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo'
680 Argus ait; 'neque enim pecori fecundior ullo
681 herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.'

682 Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo
683 detinuit sermone diem iunctisque canendo
684 vincere harundinibus servantia lumina temptat.
685 ille tamen pugnat molles evincere somnos
686 et, quamvis sopor est oculorum parte receptus,
687 parte tamen vigilat. quaerit quoque (namque reperta
688 fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.

689 Tum deus 'Arcadiae gelidis sub montibus' inquit
690 'inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas
691 naias una fuit: nymphae Syringa vocabant.
692 non semel et satyros eluserat illa sequentes
693 et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque
694 rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat
695 virginitate deam; ritu quoque cincta Dianae
696 falleret et posset credi Latonia, si non
697 corneus huic arcus, si non foret aureus illi;
698 sic quoque fallebat.

699 Redeuntem colle Lycaeo
700 Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta
701 talia verba refert -- restabat verba referre
702 et precibus spretis fugisse per avia nympham,
703 donec harenosi placidum Ladonis ad amnem
704 venerit; hic illam cursum inpedientibus undis
705 ut se mutarent liquidas orasse sorores,
706 Panaque cum prensam sibi iam Syringa putaret,
707 corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres,
708 dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos
709 effecisse sonum tenuem similemque querenti.
710 arte nova vocisque deum dulcedine captum
711 'hoc mihi colloquium tecum' dixisse 'manebit,'
712 atque ita disparibus calamis conpagine cerae
713 inter se iunctis nomen tenuisse puellae.
714 talia dicturus vidit Cyllenius omnes
715 subcubuisse oculos adopertaque lumina somno;
716 supprimit extemplo vocem firmatque soporem
717 languida permulcens medicata lumina virga.
718 nec mora, falcato nutantem vulnerat ense,
719 qua collo est confine caput, saxoque cruentum
720 deicit et maculat praeruptam sanguine rupem.
721 Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas,
722 exstinctum est, centumque oculos nox occupat una.

723 Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis
724 collocat et gemmis caudam stellantibus inplet.
725 protinus exarsit nec tempora distulit irae
726 horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn
727 paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos
728 condidit et profugam per totum exercuit orbem.
729 ultimus inmenso restabas, Nile, labori;
730 quem simulac tetigit, positisque in margine ripae
731 procubuit genibus resupinoque ardua collo,
732 quos potuit solos, tollens ad sidera vultus
733 et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu
734 cum Iove visa queri finemque orare malorum.
735 coniugis ille suae conplexus colla lacertis,
736 finiat ut poenas tandem, rogat 'in' que 'futurum
737 pone metus' inquit: 'numquam tibi causa doloris
738 haec erit,' et Stygias iubet hoc audire paludes.

739 Ut lenita dea est, vultus capit illa priores
740 fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae,
741 cornua decrescunt, fit luminis artior orbis,
742 contrahitur rictus, redeunt umerique manusque,
743 ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues:
744 de bove nil superest formae nisi candor in illa.
745 officioque pedum nymphe contenta duorum
746 erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae
747 mugiat, et timide verba intermissa retemptat.

748 Nunc dea linigera colitur celeberrima turba.
749 huic Epaphus magni genitus de semine tandem
750 creditur esse Iovis perque urbes iuncta parenti
751 templa tenet. fuit huic animis aequalis et annis
752 Sole satus Phaethon, quem quondam magna loquentem
753 nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum
754 non tulit Inachides 'matri' que ait 'omnia demens
755 credis et es tumidus genitoris imagine falsi.'
756 erubuit Phaethon iramque pudore repressit
757 et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem
758 'quo' que 'magis doleas, genetrix' ait, 'ille ego liber,
759 ille ferox tacui! pudet haec opprobria nobis
760 et dici potuisse et non potuisse refelli.
761 at tu, si modo sum caelesti stirpe creatus,
762 ede notam tanti generis meque adsere caelo!'
763 dixit et inplicuit materno bracchia collo
764 perque suum Meropisque caput taedasque sororum
765 traderet oravit veri sibi signa parentis.
766 ambiguum Clymene precibus Phaethontis an ira
767 mota magis dicti sibi criminis utraque caelo
768 bracchia porrexit spectansque ad lumina solis
769 'per iubar hoc' inquit 'radiis insigne coruscis,
770 nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque,
771 hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem,
772 Sole satum; si ficta loquor, neget ipse videndum
773 se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris!
774 nec longus labor est patrios tibi nosse penates.
775 unde oritur, domus est terrae contermina nostrae:
776 si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso!'
777 emicat extemplo laetus post talia matris
778 dicta suae Phaethon et concipit aethera mente
779 Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos
780 sidereis transit patriosque adit inpiger ortus.