6:1 Praebuerat dictis Tritonia talibus aures 6:2 carminaque Aonidum iustamque probaverat iram; 6:3 tum secum: 'laudare parum est, laudemur et ipsae 6:4 numina nec sperni sine poena nostra sinamus.' 6:5 Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes, 6:6 quam sibi lanificae non cedere laudibus artis 6:7 audierat. non illa loco nec origine gentis 6:8 clara, sed arte fuit: pater huic Colophonius Idmon 6:9 Phocaico bibulas tinguebat murice lanas; 6:10 occiderat mater, sed et haec de plebe suoque 6:11 aequa viro fuerat; Lydas tamen illa per urbes 6:12 quaesierat studio nomen memorabile, quamvis 6:13 orta domo parva parvis habitabat Hypaepis. 6:14 huius ut adspicerent opus admirabile, saepe 6:15 deseruere sui nymphlae vineta Timoli, 6:16 deseruere suas nymphae Pactolides undas. 6:17 nec factas solum vestes, spectare iuvabat 6:18 tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti, 6:19 sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, 6:20 seu digitis subigebat opus repetitaque longo 6:21 vellera mollibat nebulas aequantia tractu, 6:22 sive levi teretem versabat pollice fusum, 6:23 seu pingebat acu; scires a Pallade doctam. 6:24 quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra 6:25 'certet' ait 'mecum: nihil est, quod victa recusem!' 6:26 Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos 6:27 addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus. 6:28 tum sic orsa loqui 'non omnia grandior aetas, 6:29 quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis. 6:30 consilium ne sperne meum: tibi fama petatur 6:31 inter mortales faciendae maxima lanae; 6:32 cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis 6:33 supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.' 6:34 adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit 6:35 vixque manum retinens confessaque vultibus iram 6:36 talibus obscuram resecuta est Pallada dictis: 6:37 'mentis inops longaque venis confecta senecta, 6:38 et nimium vixisse diu nocet. audiat istas, 6:39 si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces; 6:40 consilii satis est in me mihi, neve monendo 6:41 profecisse putes, eadem est sententia nobis. 6:42 cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?' 6:43 tum dea 'venit!' ait formamque removit anilem 6:44 Palladaque exhibuit: venerantur numina nymphae 6:45 Mygdonidesque nurus; sola est non territa virgo, 6:46 sed tamen erubuit, subitusque invita notavit 6:47 ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer 6:48 purpureus fieri, cum primum Aurora movetur, 6:49 et breve post tempus candescere solis ab ortu. 6:50 perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae 6:51 in sua fata ruit; neque enim Iove nata recusat 6:52 nec monet ulterius nec iam certamina differt. 6:53 haud mora, constituunt diversis partibus ambae 6:54 et gracili geminas intendunt stamine telas: 6:55 tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, 6:56 inseritur medium radiis subtemen acutis, 6:57 quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum 6:58 percusso paviunt insecti pectine dentes. 6:59 utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes 6:60 bracchia docta movent, studio fallente laborem. 6:61 illic et Tyrium quae purpura sensit aenum 6:62 texitur et tenues parvi discriminis umbrae; 6:63 qualis ab imbre solent percussis solibus arcus 6:64 inficere ingenti longum curvamine caelum; 6:65 in quo diversi niteant cum mille colores, 6:66 transitus ipse tamen spectantia lumina fallit: 6:67 usque adeo, quod tangit, idem est; tamen ultima distant. 6:68 illic et lentum filis inmittitur aurum 6:69 et vetus in tela deducitur argumentum. 6:70 Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce 6:71 pingit et antiquam de terrae nomine litem. 6:72 bis sex caelestes medio Iove sedibus altis 6:73 augusta gravitate sedent; sua quemque deorum 6:74 inscribit facies: Iovis est regalis imago; 6:75 stare deum pelagi longoque ferire tridente 6:76 aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi 6:77 exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem; 6:78 at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam, 6:79 dat galeam capiti, defenditur aegide pectus, 6:80 percussamque sua simulat de cuspide terram 6:81 edere cum bacis fetum canentis olivae; 6:82 mirarique deos: operis Victoria finis. 6:83 ut tamen exemplis intellegat aemula laudis, 6:84 quod pretium speret pro tam furialibus ausis 6:85 quattuor in partes certamina quattuor addit, 6:86 clara colore suo, brevibus distincta sigillis: 6:87 Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum, 6:88 nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam, 6:89 nomina summorum sibi qui tribuere deorum; 6:90 altera Pygmaeae fatum miserabile matris 6:91 pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit 6:92 esse gruem populisque suis indicere bellum; 6:93 pinxit et Antigonen, ausam contendere quondam 6:94 cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno 6:95 in volucrem vertit, nec profuit Ilion illi 6:96 Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis 6:97 ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro; 6:98 qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum; 6:99 isque gradus templi, natarum membra suarum, 6:100 amplectens saxoque iacens lacrimare videtur. 6:101 circuit extremas oleis pacalibus oras 6:102 (is modus est) operisque sua facit arbore finem. 6:103 Maeonis elusam designat imagine tauri 6:104 Europam: verum taurum, freta vera putares; 6:105 ipsa videbatur terras spectare relictas 6:106 et comites clamare suas tactumque vereri 6:107 adsilientis aquae timidasque reducere plantas. 6:108 fecit et Asterien aquila luctante teneri, 6:109 fecit olorinis Ledam recubare sub alis; 6:110 addidit, ut satyri celatus imagine pulchram 6:111 Iuppiter inplerit gemino Nycteida fetu, 6:112 Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit, 6:113 aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis, 6:114 Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens. 6:115 te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco 6:116 virgine in Aeolia posuit; tu visus Enipeus 6:117 gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis, 6:118 et te flava comas frugum mitissima mater 6:119 sensit equum, sensit volucrem crinita colubris 6:120 mater equi volucris, sensit delphina Melantho: 6:121 omnibus his faciemque suam faciemque locorum 6:122 reddidit. est illic agrestis imagine Phoebus, 6:123 utque modo accipitris pennas, modo terga leonis 6:124 gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen, 6:125 Liber ut Erigonen falsa deceperit uva, 6:126 ut Saturnus equo geminum Chirona crearit. 6:127 ultima pars telae, tenui circumdata limbo, 6:128 nexilibus flores hederis habet intertextos. 6:129 Non illud Pallas, non illud carpere Livor 6:130 possit opus: doluit successu flava virago 6:131 et rupit pictas, caelestia crimina, vestes, 6:132 utque Cytoriaco radium de monte tenebat, 6:133 ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes. 6:134 non tulit infelix laqueoque animosa ligavit 6:135 guttura: pendentem Pallas miserata levavit 6:136 atque ita 'vive quidem, pende tamen, inproba' dixit, 6:137 'lexque eadem poenae, ne sis secura futuri, 6:138 dicta tuo generi serisque nepotibus esto!' 6:139 post ea discedens sucis Hecateidos herbae 6:140 sparsit: et extemplo tristi medicamine tactae 6:141 defluxere comae, cum quis et naris et aures, 6:142 fitque caput minimum; toto quoque corpore parva est: 6:143 in latere exiles digiti pro cruribus haerent, 6:144 cetera venter habet, de quo tamen illa remittit 6:145 stamen et antiquas exercet aranea telas. 6:146 Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti 6:147 rumor it et magnum sermonibus occupat orbem. 6:148 ante suos Niobe thalamos cognoverat illam, 6:149 tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat; 6:150 nec tamen admonita est poena popularis Arachnes, 6:151 cedere caelitibus verbisque minoribus uti. 6:152 multa dabant animos; sed enim nec coniugis artes 6:153 nec genus amborum magnique potentia regni 6:154 sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent, 6:155 ut sua progenies; et felicissima matrum 6:156 dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset. 6:157 nam sata Tiresia venturi praescia Manto 6:158 per medias fuerat divino concita motu 6:159 vaticinata vias: 'Ismenides, ite frequentes 6:160 et date Latonae Latonigenisque duobus 6:161 cum prece tura pia lauroque innectite crinem: 6:162 ore meo Latona iubet.' paretur, et omnes 6:163 Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant 6:164 turaque dant sanctis et verba precantia flammis. 6:165 Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba 6:166 vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro 6:167 et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro 6:168 cum capite inmissos umerum per utrumque capillos 6:169 constitit, utque oculos circumtulit alta superbos, 6:170 'quis furor auditos' inquit 'praeponere visis 6:171 caelestes? aut cur colitur Latona per aras, 6:172 numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor, 6:173 cui licuit soli superorum tangere mensas; 6:174 Pleiadum soror est genetrix mea; maximus Atlas 6:175 est avus, aetherium qui fert cervicibus axem; 6:176 Iuppiter alter avus; socero quoque glorior illo. 6:177 me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi 6:178 sub domina est, fidibusque mei commissa mariti 6:179 moenia cum populis a meque viroque reguntur. 6:180 in quamcumque domus adverti lumina partem, 6:181 inmensae spectantur opes; accedit eodem 6:182 digna dea facies; huc natas adice septem 6:183 et totidem iuvenes et mox generosque nurusque! 6:184 quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam, 6:185 nescio quoque audete satam Titanida Coeo 6:186 Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam 6:187 exiguam sedem pariturae terra negavit! 6:188 nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est: 6:189 exsul erat mundi, donec miserata vagantem 6:190 "hospita tu terris erras, ego" dixit "in undis" 6:191 instabilemque locum Delos dedit. illa duorum 6:192 facta parens: uteri pars haec est septima nostri. 6:193 sum felix (quis enim neget hoc?) felixque manebo 6:194 (hoc quoque quis dubitet?): tutam me copia fecit. 6:195 maior sum quam cui possit Fortuna nocere, 6:196 multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet. 6:197 excessere metum mea iam bona. fingite demi 6:198 huic aliquid populo natorum posse meorum: 6:199 non tamen ad numerum redigar spoliata duorum, 6:200 Latonae turbam, qua quantum distat ab orba? 6:201 ite -- lig;satis pro re sacri -- lig;laurumque capillis 6:202 ponite!' deponunt et sacra infecta relinquunt, 6:203 quodque licet, tacito venerantur murmure numen. 6:204 Indignata dea est summoque in vertice Cynthi 6:205 talibus est dictis gemina cum prole locuta: 6:206 'en ego vestra parens, vobis animosa creatis, 6:207 et nisi Iunoni nulli cessura dearum, 6:208 an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultis 6:209 arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris. 6:210 nec dolor hic solus; diro convicia facto 6:211 Tantalis adiecit vosque est postponere natis 6:212 ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam 6:213 dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.' 6:214 adiectura preces erat his Latona relatis: 6:215 'desine!' Phoebus ait, 'poenae mora longa querella est!' 6:216 dixit idem Phoebe, celerique per aera lapsu 6:217 contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem. 6:218 Planus erat lateque patens prope moenia campus, 6:219 adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum 6:220 duraque mollierat subiectas ungula glaebas. 6:221 pars ibi de septem genitis Amphione fortes 6:222 conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco 6:223 terga premunt auroque graves moderantur habenas. 6:224 e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam 6:225 prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem 6:226 quadripedis cursus spumantiaque ora coercet, 6:227 'ei mihi!' conclamat medioque in pectore fixa 6:228 tela gerit frenisque manu moriente remissis 6:229 in latus a dextro paulatim defluit armo. 6:230 proximus audito sonitu per inane pharetrae 6:231 frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris 6:232 nube fugit visa pendentiaque undique rector 6:233 carbasa deducit, ne qua levis effluat aura: 6:234 frena tamen dantem non evitabile telum 6:235 consequitur, summaque tremens cervice sagitta 6:236 haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum; 6:237 ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque 6:238 volvitur et calido tellurem sanguine foedat. 6:239 Phaedimus infelix et aviti nominis heres 6:240 Tantalus, ut solito finem inposuere labori, 6:241 transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae; 6:242 et iam contulerant arto luctantia nexu 6:243 pectora pectoribus, cum tento concita nervo, 6:244 sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta. 6:245 ingemuere simul, simul incurvata dolore 6:246 membra solo posuere, simul suprema iacentes 6:247 lumina versarunt, animam simul exhalarunt. 6:248 adspicit Alphenor laniataque pectora plangens 6:249 advolat, ut gelidos conplexibus adlevet artus, 6:250 inque pio cadit officio; nam Delius illi 6:251 intima fatifero rupit praecordia ferro. 6:252 quod simul eductum est, pars et pulmonis in hamis 6:253 eruta cumque anima cruor est effusus in auras. 6:254 at non intonsum simplex Damasicthona vulnus 6:255 adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua 6:256 mollia nervosus facit internodia poples. 6:257 dumque manu temptat trahere exitiabile telum, 6:258 altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est. 6:259 expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum 6:260 emicat et longe terebrata prosilit aura. 6:261 ultimus Ilioneus non profectura precando 6:262 bracchia sustulerat 'di' que 'o communiter omnes,' 6:263 dixerat ignarus non omnes esse rogandos 6:264 'parcite!' motus erat, cum iam revocabile telum 6:265 non fuit, arcitenens; minimo tamen occidit ille 6:266 vulnere, non alte percusso corde sagitta. 6:267 Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum 6:268 tam subitae matrem certam fecere ruinae, 6:269 mirantem potuisse irascentemque, quod ausi 6:270 hoc essent superi, quod tantum iuris haberent; 6:271 nam pater Amphion ferro per pectus adacto 6:272 finierat moriens pariter cum luce dolorem. 6:273 heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa, 6:274 quae modo Latois populum submoverat aris 6:275 et mediam tulerat gressus resupina per urbem 6:276 invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti! 6:277 corporibus gelidis incumbit et ordine nullo 6:278 oscula dispensat natos suprema per omnes; 6:279 a quibus ad caelum liventia bracchia tollens 6:280 'pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore, 6:281 pascere' ait 'satiaque meo tua pectora luctu! 6:282 [corque ferum satia!' dixit. 'per funera septem] 6:283 efferor: exsulta victrixque inimica triumpha! 6:284 cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt, 6:285 quam tibi felici; post tot quoque funera vinco!' 6:286 Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu; 6:287 qui praeter Nioben unam conterruit omnes: 6:288 illa malo est audax. stabant cum vestibus atris 6:289 ante toros fratrum demisso crine sorores; 6:290 e quibus una trahens haerentia viscere tela 6:291 inposito fratri moribunda relanguit ore; 6:292 altera solari miseram conata parentem 6:293 conticuit subito duplicataque vulnere caeco est. 6:294 [oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat] 6:295 haec frustra fugiens collabitur, illa sorori 6:296 inmoritur; latet haec, illam trepidare videres. 6:297 sexque datis leto diversaque vulnera passis 6:298 ultima restabat; quam toto corpore mater, 6:299 tota veste tegens 'unam minimamque relinque! 6:300 de multis minimam posco' clamavit 'et unam.' 6:301 dumque rogat, pro qua rogat, occidit: orba resedit 6:302 exanimes inter natos natasque virumque 6:303 deriguitque malis; nullos movet aura capillos, 6:304 in vultu color est sine sanguine, lumina maestis 6:305 stant inmota genis, nihil est in imagine vivum. 6:306 ipsa quoque interius cum duro lingua palato 6:307 congelat, et venae desistunt posse moveri; 6:308 nec flecti cervix nec bracchia reddere motus 6:309 nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est. 6:310 flet tamen et validi circumdata turbine venti 6:311 in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis 6:312 liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant. 6:313 Tum vero cuncti manifestam numinis iram 6:314 femina virque timent cultuque inpensius omnes 6:315 magna gemelliparae venerantur numina divae; 6:316 utque fit, a facto propiore priora renarrant. 6:317 e quibus unus ait: 'Lyciae quoque fertilis agris 6:318 non inpune deam veteres sprevere coloni. 6:319 res obscura quidem est ignobilitate virorum, 6:320 mira tamen: vidi praesens stagnumque locumque 6:321 prodigio notum. nam me iam grandior aevo 6:322 inpatiensque viae genitor deducere lectos 6:323 iusserat inde boves gentisque illius eunti 6:324 ipse ducem dederat, cum quo dum pascua lustro, 6:325 ecce lacu medio sacrorum nigra favilla 6:326 ara vetus stabat tremulis circumdata cannis. 6:327 restitit et pavido "faveas mihi!" murmure dixit 6:328 dux meus, et simili "faveas!" ego murmure dixi. 6:329 Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam 6:330 indigenaene, dei, cum talia rettulit hospes: 6:331 "non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est; 6:332 illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx 6:333 orbem interdixit, quam vix erratica Delos 6:334 orantem accepit tum, cum levis insula nabat; 6:335 illic incumbens cum Palladis arbore palmae 6:336 edidit invita geminos Latona noverca. 6:337 hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur 6:338 inque suo portasse sinu, duo numina, natos. 6:339 iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva, 6:340 finibus in Lyciae longo dea fessa labore 6:341 sidereo siccata sitim collegit ab aestu, 6:342 uberaque ebiberant avidi lactantia nati. 6:343 forte lacum mediocris aquae prospexit in imis 6:344 vallibus; agrestes illic fruticosa legebant 6:345 vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam; 6:346 accessit positoque genu Titania terram 6:347 pressit, ut hauriret gelidos potura liquores. 6:348 rustica turba vetat; dea sic adfata vetantis: 6:349 'quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est. 6:350 nec solem proprium natura nec aera fecit 6:351 nec tenues undas: ad publica munera veni; 6:352 quae tamen ut detis, supplex peto. non ego nostros 6:353 abluere hic artus lassataque membra parabam, 6:354 sed relevare sitim. caret os umore loquentis, 6:355 et fauces arent, vixque est via vocis in illis. 6:356 haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor 6:357 accepisse simul: vitam dederitis in unda. 6:358 hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt 6:359 parva sinu,' et casu tendebant bracchia nati. 6:360 quem non blanda deae potuissent verba movere? 6:361 hi tamen orantem perstant prohibere minasque, 6:362 ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt. 6:363 nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque 6:364 turbavere lacus imoque e gurgite mollem 6:365 huc illuc limum saltu movere maligno. 6:366 distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei 6:367 supplicat indignis nec dicere sustinet ultra 6:368 verba minora dea tollensque ad sidera palmas 6:369 'aeternum stagno' dixit 'vivatis in isto!' 6:370 eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis 6:371 et modo tota cava submergere membra palude, 6:372 nunc proferre caput, summo modo gurgite nare, 6:373 saepe super ripam stagni consistere, saepe 6:374 in gelidos resilire lacus, sed nunc quoque turpes 6:375 litibus exercent linguas pulsoque pudore, 6:376 quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant. 6:377 vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt, 6:378 ipsaque dilatant patulos convicia rictus; 6:379 terga caput tangunt, colla intercepta videntur, 6:380 spina viret, venter, pars maxima corporis, albet, 6:381 limosoque novae saliunt in gurgite ranae."' 6:382 Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum 6:383 rettulit exitium, satyri reminiscitur alter, 6:384 quem Tritoniaca Latous harundine victum 6:385 adfecit poena. 'quid me mihi detrahis?' inquit; 6:386 'a! piget, a! non est' clamabat 'tibia tanti.' 6:387 clamanti cutis est summos direpta per artus, 6:388 nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique manat, 6:389 detectique patent nervi, trepidaeque sine ulla 6:390 pelle micant venae; salientia viscera possis 6:391 et perlucentes numerare in pectore fibras. 6:392 illum ruricolae, silvarum numina, fauni 6:393 et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus 6:394 et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis 6:395 lanigerosque greges armentaque bucera pavit. 6:396 fertilis inmaduit madefactaque terra caducas 6:397 concepit lacrimas ac venis perbibit imis; 6:398 quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras. 6:399 inde petens rapidus ripis declivibus aequor 6:400 Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis. 6:401 Talibus extemplo redit ad praesentia dictis 6:402 vulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget; 6:403 mater in invidia est: hanc tunc quoque dicitur unus 6:404 flesse Pelops umeroque, suas a pectore postquam 6:405 deduxit vestes, ebur ostendisse sinistro. 6:406 concolor hic umerus nascendi tempore dextro 6:407 corporeusque fuit; manibus mox caesa paternis 6:408 membra ferunt iunxisse deos, aliisque repertis, 6:409 qui locus est iuguli medius summique lacerti, 6:410 defuit: inpositum est non conparentis in usum 6:411 partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo. 6:412 Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae 6:413 oravere suos ire ad solacia reges, 6:414 Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae 6:415 et nondum torvae Calydon invisa Dianae 6:416 Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus 6:417 Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae 6:418 et Nelea Pylos neque adhuc Pittheia Troezen, 6:419 quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo 6:420 exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo; 6:421 credere quis posset? solae cessastis Athenae. 6:422 obstitit officio bellum, subvectaque ponto 6:423 barbara Mopsopios terrebant agmina muros. 6:424 Threicius Tereus haec auxiliaribus armis 6:425 fuderat et clarum vincendo nomen habebat; 6:426 quem sibi Pandion opibusque virisque potentem 6:427 et genus a magno ducentem forte Gradivo 6:428 conubio Procnes iunxit; non pronuba Iuno, 6:429 non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto: 6:430 Eumenides tenuere faces de funere raptas, 6:431 Eumenides stravere torum, tectoque profanus 6:432 incubuit bubo thalamique in culmine sedit. 6:433 hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes 6:434 hac ave sunt facti; gratata est scilicet illis 6:435 Thracia, disque ipsi grates egere; diemque, 6:436 quaque data est claro Pandione nata tyranno 6:437 quaque erat ortus Itys, festum iussere vocari: 6:438 usque adeo latet utilitas. 6:439 Iam tempora Titan 6:440 quinque per autumnos repetiti duxerat anni, 6:441 cum blandita viro Procne 'si gratia' dixit 6:442 'ulla mea est, vel me visendae mitte sorori, 6:443 vel soror huc veniat: redituram tempore parvo 6:444 promittes socero; magni mihi muneris instar 6:445 germanam vidisse dabis.' iubet ille carinas 6:446 in freta deduci veloque et remige portus 6:447 Cecropios intrat Piraeaque litora tangit. 6:448 ut primum soceri data copia, dextera dextrae 6:449 iungitur, et fausto committitur omine sermo. 6:450 coeperat, adventus causam, mandata referre 6:451 coniugis et celeres missae spondere recursus: 6:452 ecce venit magno dives Philomela paratu, 6:453 divitior forma; quales audire solemus 6:454 naidas et dryadas mediis incedere silvis, 6:455 si modo des illis cultus similesque paratus. 6:456 non secus exarsit conspecta virgine Tereus, 6:457 quam si quis canis ignem supponat aristis 6:458 aut frondem positasque cremet faenilibus herbas. 6:459 digna quidem facies; sed et hunc innata libido 6:460 exstimulat, pronumque genus regionibus illis 6:461 in Venerem est: flagrat vitio gentisque suoque. 6:462 impetus est illi comitum corrumpere curam 6:463 nutricisque fidem nec non ingentibus ipsam 6:464 sollicitare datis totumque inpendere regnum 6:465 aut rapere et saevo raptam defendere bello; 6:466 et nihil est, quod non effreno captus amore 6:467 ausit, nec capiunt inclusas pectora flammas. 6:468 iamque moras male fert cupidoque revertitur ore 6:469 ad mandata Procnes et agit sua vota sub illa. 6:470 facundum faciebat amor, quotiensque rogabat 6:471 ulterius iusto, Procnen ita velle ferebat. 6:472 addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas. 6:473 pro superi, quantum mortalia pectora caecae 6:474 noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus 6:475 creditur esse pius laudemque a crimine sumit. 6:476 quid, quod idem Philomela cupit, patriosque lacertis 6:477 blanda tenens umeros, ut eat visura sororem, 6:478 perque suam contraque suam petit ipsa salutem. 6:479 spectat eam Tereus praecontrectatque videndo 6:480 osculaque et collo circumdata bracchia cernens 6:481 omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris 6:482 accipit, et quotiens amplectitur illa parentem, 6:483 esse parens vellet: neque enim minus inpius esset. 6:484 vincitur ambarum genitor prece: gaudet agitque 6:485 illa patri grates et successisse duabus 6:486 id putat infelix, quod erit lugubre duabus. 6:487 Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique 6:488 pulsabant pedibus spatium declivis Olympi: 6:489 regales epulae mensis et Bacchus in auro 6:490 ponitur; hinc placido dant turgida corpora somno. 6:491 at rex Odrysius, quamvis secessit, in illa 6:492 aestuat et repetens faciem motusque manusque 6:493 qualia vult fingit quae nondum vidit et ignes 6:494 ipse suos nutrit cura removente soporem. 6:495 lux erat, et generi dextram conplexus euntis 6:496 Pandion comitem lacrimis commendat obortis: 6:497 'hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit, 6:498 et voluere ambae (voluisti tu quoque, Tereu) 6:499 do tibi perque fidem cognataque pectora supplex, 6:500 per superos oro, patrio ut tuearis amore 6:501 et mihi sollicitae lenimen dulce senectae 6:502 quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas; 6:503 tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem), 6:504 si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito!' 6:505 mandabat pariterque suae dabat oscula natae, 6:506 et lacrimae mites inter mandata cadebant; 6:507 utque fide pignus dextras utriusque poposcit 6:508 inter seque datas iunxit natamque nepotemque 6:509 absentes pro se memori rogat ore salutent; 6:510 supremumque vale pleno singultibus ore 6:511 vix dixit timuitque suae praesagia mentis. 6:512 Ut semel inposita est pictae Philomela carinae, 6:513 admotumque fretum remis tellusque repulsa est, 6:514 'vicimus!' exclamat, 'mecum mea vota feruntur!' 6:515 exsultatque et vix animo sua gaudia differt 6:516 barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa, 6:517 non aliter quam cum pedibus praedator obuncis 6:518 deposuit nido leporem Iovis ales in alto; 6:519 nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor. 6:520 Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis 6:521 puppibus exierant, cum rex Pandione natam 6:522 in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis, 6:523 atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem 6:524 et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem 6:525 includit fassusque nefas et virginem et unam 6:526 vi superat frustra clamato saepe parente, 6:527 saepe sorore sua, magnis super omnia divis. 6:528 illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani 6:529 ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur, 6:530 utque columba suo madefactis sanguine plumis 6:531 horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues. 6:532 mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, 6:533 lugenti similis caesis plangore lacertis 6:534 intendens palmas 'o diris barbare factis, 6:535 o crudelis' ait, 'nec te mandata parentis 6:536 cum lacrimis movere piis nec cura sororis 6:537 nec mea virginitas nec coniugialia iura? 6:538 omnia turbasti; paelex ego facta sororis, 6:539 tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne! 6:540 quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet, 6:541 eripis? atque utinam fecisses ante nefandos 6:542 concubitus: vacuas habuissem criminis umbras. 6:543 si tamen haec superi cernunt, si numina divum 6:544 sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum, 6:545 quandocumque mihi poenas dabis! ipsa pudore 6:546 proiecto tua facta loquar: si copia detur, 6:547 in populos veniam; si silvis clausa tenebor, 6:548 inplebo silvas et conscia saxa movebo; 6:549 audiet haec aether et si deus ullus in illo est!' 6:550 Talibus ira feri postquam commota tyranni 6:551 nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque, 6:552 quo fuit accinctus, vagina liberat ensem 6:553 arreptamque coma fixis post terga lacertis 6:554 vincla pati cogit; iugulum Philomela parabat 6:555 spemque suae mortis viso conceperat ense: 6:556 ille indignantem et nomen patris usque vocantem 6:557 luctantemque loqui conprensam forcipe linguam 6:558 abstulit ense fero. radix micat ultima linguae, 6:559 ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae, 6:560 utque salire solet mutilatae cauda colubrae, 6:561 palpitat et moriens dominae vestigia quaerit. 6:562 hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur 6:563 saepe sua lacerum repetisse libidine corpus. 6:564 Sustinet ad Procnen post talia facta reverti; 6:565 coniuge quae viso germanam quaerit, at ille 6:566 dat gemitus fictos commentaque funera narrat, 6:567 et lacrimae fecere fidem. velamina Procne 6:568 deripit ex umeris auro fulgentia lato 6:569 induiturque atras vestes et inane sepulcrum 6:570 constituit falsisque piacula manibus infert 6:571 et luget non sic lugendae fata sororis. 6:572 Signa deus bis sex acto lustraverat anno; 6:573 quid faciat Philomela? fugam custodia claudit, 6:574 structa rigent solido stabulorum moenia saxo, 6:575 os mutum facti caret indice. grande doloris 6:576 ingenium est, miserisque venit sollertia rebus: 6:577 stamina barbarica suspendit callida tela 6:578 purpureasque notas filis intexuit albis, 6:579 indicium sceleris; perfectaque tradidit uni, 6:580 utque ferat dominae, gestu rogat; illa rogata 6:581 pertulit ad Procnen nec scit, quid tradat in illis. 6:582 evolvit vestes saevi matrona tyranni 6:583 germanaeque suae fatum miserabile legit 6:584 et (mirum potuisse) silet: dolor ora repressit, 6:585 verbaque quaerenti satis indignantia linguae 6:586 defuerunt, nec flere vacat, sed fasque nefasque 6:587 confusura ruit poenaeque in imagine tota est. 6:588 Tempus erat, quo sacra solent trieterica Bacchi 6:589 Sithoniae celebrare nurus: (nox conscia sacris, 6:590 nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti) 6:591 nocte sua est egressa domo regina deique 6:592 ritibus instruitur furialiaque accipit arma; 6:593 vite caput tegitur, lateri cervina sinistro 6:594 vellera dependent, umero levis incubat hasta. 6:595 concita per silvas turba comitante suarum 6:596 terribilis Procne furiisque agitata doloris, 6:597 Bacche, tuas simulat: venit ad stabula avia tandem 6:598 exululatque euhoeque sonat portasque refringit 6:599 germanamque rapit raptaeque insignia Bacchi 6:600 induit et vultus hederarum frondibus abdit 6:601 attonitamque trahens intra sua moenia ducit. 6:602 Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam, 6:603 horruit infelix totoque expalluit ore; 6:604 nacta locum Procne sacrorum pignora demit 6:605 oraque develat miserae pudibunda sororis 6:606 amplexumque petit; sed non attollere contra 6:607 sustinet haec oculos paelex sibi visa sororis 6:608 deiectoque in humum vultu iurare volenti 6:609 testarique deos, per vim sibi dedecus illud 6:610 inlatum, pro voce manus fuit. ardet et iram 6:611 non capit ipsa suam Procne fletumque sororis 6:612 corripiens 'non est lacrimis hoc' inquit 'agendum, 6:613 sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum 6:614 possit. in omne nefas ego me, germana, paravi: 6:615 aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, 6:616 artificem mediis inmittam Terea flammis, 6:617 aut linguam atque oculos et quae tibi membra pudorem 6:618 abstulerunt ferro rapiam, aut per vulnera mille 6:619 sontem animam expellam! magnum quodcumque paravi; 6:620 quid sit, adhuc dubito.' 6:621 Peragit dum talia Procne, 6:622 ad matrem veniebat Itys; quid possit, ab illo 6:623 admonita est oculisque tuens inmitibus 'a! quam 6:624 es similis patri!' dixit nec plura locuta 6:625 triste parat facinus tacitaque exaestuat ira. 6:626 ut tamen accessit natus matrique salutem 6:627 attulit et parvis adduxit colla lacertis 6:628 mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit, 6:629 mota quidem est genetrix, infractaque constitit ira 6:630 invitique oculi lacrimis maduere coactis; 6:631 sed simul ex nimia mentem pietate labare 6:632 sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis 6:633 inque vicem spectans ambos 'cur admovet' inquit 6:634 'alter blanditias, rapta silet altera lingua? 6:635 quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem? 6:636 cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito! 6:637 degeneras! scelus est pietas in coniuge Tereo.' 6:638 nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae 6:639 lactentem fetum per silvas tigris opacas, 6:640 utque domus altae partem tenuere remotam, 6:641 tendentemque manus et iam sua fata videntem 6:642 et 'mater! mater!' clamantem et colla petentem 6:643 ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret, 6:644 nec vultum vertit. satis illi ad fata vel unum 6:645 vulnus erat: iugulum ferro Philomela resolvit, 6:646 vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra 6:647 dilaniant. pars inde cavis exsultat aenis, 6:648 pars veribus stridunt; manant penetralia tabo. 6:649 His adhibet coniunx ignarum Terea mensis 6:650 et patrii moris sacrum mentita, quod uni 6:651 fas sit adire viro, comites famulosque removit. 6:652 ipse sedens solio Tereus sublimis avito 6:653 vescitur inque suam sua viscera congerit alvum, 6:654 tantaque nox animi est, 'Ityn huc accersite!' dixit. 6:655 dissimulare nequit crudelia gaudia Procne 6:656 iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis 6:657 'intus habes, quem poscis' ait: circumspicit ille 6:658 atque, ubi sit, quaerit; quaerenti iterumque vocanti, 6:659 sicut erat sparsis furiali caede capillis, 6:660 prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum 6:661 misit in ora patris nec tempore maluit ullo 6:662 posse loqui et meritis testari gaudia dictis. 6:663 Thracius ingenti mensas clamore repellit 6:664 vipereasque ciet Stygia de valle sorores 6:665 et modo, si posset, reserato pectore diras 6:666 egerere inde dapes semesaque viscera gestit, 6:667 flet modo seque vocat bustum miserabile nati, 6:668 nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro. 6:669 corpora Cecropidum pennis pendere putares: 6:670 pendebant pennis. quarum petit altera silvas, 6:671 altera tecta subit, neque adhuc de pectore caedis 6:672 excessere notae, signataque sanguine pluma est. 6:673 ille dolore suo poenaeque cupidine velox 6:674 vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae. 6:675 prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum; 6:676 nomen epops volucri, facies armata videtur. 6:677 Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae 6:678 tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras. 6:679 sceptra loci rerumque capit moderamen Erectheus, 6:680 iustitia dubium validisne potentior armis. 6:681 quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat 6:682 femineae sortis, sed erat par forma duarum. 6:683 e quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix, 6:684 Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant, 6:685 dilectaque diu caruit deus Orithyia, 6:686 dum rogat et precibus mavult quam viribus uti; 6:687 ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira, 6:688 quae solita est illi nimiumque domestica vento, 6:689 'et merito!' dixit; 'quid enim mea tela reliqui, 6:690 saevitiam et vires iramque animosque minaces, 6:691 admovique preces, quarum me dedecet usus? 6:692 apta mihi vis est: vi tristia nubila pello, 6:693 vi freta concutio nodosaque robora verto 6:694 induroque nives et terras grandine pulso; 6:695 idem ego, cum fratres caelo sum nactus aperto 6:696 (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor, 6:697 ut medius nostris concursibus insonet aether 6:698 exsiliantque cavis elisi nubibus ignes; 6:699 idem ego, cum subii convexa foramina terrae 6:700 supposuique ferox imis mea terga cavernis, 6:701 sollicito manes totumque tremoribus orbem. 6:702 hac ope debueram thalamos petiisse, socerque 6:703 non orandus erat mihi sed faciendus Erectheus.' 6:704 haec Boreas aut his non inferiora locutus 6:705 excussit pennas, quarum iactatibus omnis 6:706 adflata est tellus latumque perhorruit aequor, 6:707 pulvereamque trahens per summa cacumina pallam 6:708 verrit humum pavidamque metu caligine tectus 6:709 Orithyian amans fulvis amplectitur alis. 6:710 dum volat, arserunt agitati fortius ignes, 6:711 nec prius aerii cursus suppressit habenas, 6:712 quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor. 6:713 illic et gelidi coniunx Actaea tyranni 6:714 et genetrix facta est, partus enixa gemellos, 6:715 cetera qui matris, pennas genitoris haberent. 6:716 non tamen has una memorant cum corpore natas, 6:717 barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis, 6:718 inplumes Calaisque puer Zetesque fuerunt; 6:719 mox pariter pennae ritu coepere volucrum 6:720 cingere utrumque latus, pariter flavescere malae. 6:721 ergo ubi concessit tempus puerile iuventae, 6:722 vellera cum Minyis nitido radiantia villo 6:723 per mare non notum prima petiere carina.
Metamorphoses (Ovidius)/Liber VI
E Wikisource
