Momus sive de principe

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Momus sive de principe
Saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

Prooemium[recensere]

Principem opificemque rerum, optimum et maximum Deum, cum pleraque omnia admiratione dignissima ita distribuisset rebus a se procreatis ut singulis nota aliqua praestantissimarum divinarumque laudum obveniret, illud praesertim sibi servasse palam et in promptu est, ut voluerit unicus admodum solusque plena et integra esse divinitate accumulatissimus. Nam cum vim astris, nitorem caelo, orbi terrarum pulchritudinem, rationem vero atque immortalitatem animis et huiusmodi mirifica omnia rebus singulis quasi viritim impertiens adegisset, voluit ipse esse unus tota et integra confertus counitusque virtute, cui penitus parem non invenias. Quae res quidem omnium esse prima in divinitate, ni fallimur, censenda est, ut sit unice unus, unice solus.

Hinc fit ut rara omnia, quae a ceterorum similitudine segregentur, quasi divina esse vetere hominum opinione existimentur. Namque et monstra, portenta, ostentave et huiusmodi, quod rara evenerint, deorum religioni apud veteres adiudicabantur. Tum et natura rerum maxima et invisa quaeque ita cum raritate coniunxisse a vetere hominum memoria in hanc usque diem observatum est, ut elegans grandeque nihil effingere, nisi id quoque sit rarum, novisse videatur. Hinc fortassis illud est quod si quos praestare ingenio et prae ceteris eo a multitudine deflectere animadvertimus, ut sint illi quidem suo in laudis genere singulares ac perinde rari, hos divinos nuncupemus proximeque ad deos admiratione et honoribus prosequamur natura edocti. Qua nimirum intelligimus rara eo sapere omnia divinitatem, quo illuc tendant, ut unica atque egregie sola a ceterorumque caetu et numero segregata habeantur.

Possem et multa repetere nullam ob gratiam habita in pretio, nisi quod unica sint; quod, ut cetera omittam, quam multa sint apud veteres scriptores quae probentur, si esse vulgata et trita videantur? Aut quid erit illud quod non maxima cum voluptate admirationeque legatur, si erit eiusmodi ut a ceteris non dico neglectum et explosum, sed parum praevisum parumque perceptum intelligatur, ut scriptoris officium deputem nihil sibi ad scribendum desumere quod ipsum non sit iis qui legerint incognitum atque incogitatum?

Quae cum ita sint, non me tamen fugit quam difficillimum ac prope impossibile sit aliquid adducere in medium quod ipsum non a plerisque ex tam infinito scriptorum numero tractatum deprehensumque exstiterit. Vetus proverbium: nihil dictum quin prius dictum. Quare sic statuo, fore ut ex raro hominum genere putandus sit, quisquis ille fuerit, qui res novas, inauditas et praeter omnium opinionem et spem in medium attulerit. Proximus huic erit is, qui cognitas et communes fortassis res novo quodam et insperato scribendi genere tractarit. Itaque sic deputo, nam si dabitur quispiam olim qui cum legentes ad frugem vitae melioris instruat atque instituat dictorum gravitate rerumque dignitate varia et eleganti, idemque una risu illectet, iocis delectet, voluptate detineat (quod apud Latinos qui adhuc fecerint nondum satis exstitere) hunc profecto inter plebeios minime censendum esse.

Cuperem in me tantum esset ingenii, quantum in hac una re procul dubio difficili assequenda adhibui studii et diligentiae. Nam fortassis essem assecutus ut apertius intelligerem versari me in quodam philosophandi genere minime aspernando; et didici quidem ipsa ex re quantum industriae debeatur ubi te studeas esse quovis pacto dissimilem ceteris dignitate et gravitate servata. Sin vero a te susceperis ita scribere, ut in rebus gravissimis tractandis nusquam a risu iocoque discedas, cum insueto tum et digno et liberali profecto, illic plus laboris et difficultatis invenies quam inexperti opinantur. Etenim sunt qui dum huic uni, de qua loquimur, raritati intendunt, etsi ea dicant quae admodum vulgata et plebeia sunt, eadem tamen quadam severitatis sumpta persona ita proferunt, ut dignissimi laude habeantur.

Nos contra elaboravimus ut qui nos legant rideant, aliaque ex parte sentiant se versari in rerum pervestigatione atque explicatione utili et minime aspernanda. Id quantum assecuti simus tuum erit iudicium ubi nos legeris. Quod si senseris nostra hac scribendi comitate et festivitate maximam rerum severitatem quasi condimento aliquo redditam esse lepidiorem et suaviorem, leges, ni fallor, maiore cum voluptate.

Sed non erit ab re instituti nostri eo rationem explicare, quo cum operis comprehensio fiat clarior, tum me purgem cur deos introduxerim et quasi poetarum licentia in scribenda historia abusus sim. Nam veteres quidem scriptores ita philosophari solitos animadverti, ut deorum nominibus eas animi vires intelligi voluerint, quibus in hanc aut in alteram institutorum partem agamur. Ea de re Plutonem, Venerem, Martem et caecum Cupidinem et contra Palladem, Iovem, Herculem huiusmodique deos introduxere: quorum hi cupiditatum voluptatumque illecebras atque labem, concitatosque impetus ac furores, hi vero mentis robur consiliique vim significant, quibus animi aut virtute imbuuntur rationeque moderantur, aut interea de se male merentur, prava inconsiderataque agendo et meditando. Itaque cum sit in hominum animis perassidua difficilisque istorum concertatio, nimirum sunt dii quales esse et Homerus et Pindarus et Sophocles et optimi poetarum introduxere in scaenam. Sed de his alius erit tractandi locus, si quando de sacris et diis conscribemus.

Nos igitur, poetas imitati, cum de principe, qui veluti mens et animus universum reipublicae corpus moderatur, scribere adoriremur, deos suscepimus, quibus et cupidos et iracundos et voluptuosos, indoctos, leves suspiciososque, contra item graves, maturos, constantes, agentes, solertes, studiosos ac frugi notarem, quasi per ironiam, quales futuri sint in vitae cursu et rerum successu, dum aut hanc aut alteram vitam inierint; quid laudis aut vituperii, quid gloriae aut ignominiae, quid firmitatis in republica aut eversionis fortunae, dignitatis maiestatisque subsequatur; ut his quatuor libris, ni me laboris mei amor decipit, cum nonnulla comperias quae ad optimum principem formandum spectent, tum etiam non paucissima sese offerant quae ad dinoscendos mores pertinent eorum qui principem sectantur: ni forte illud desit, quod assentatorem, quo principum aulae refertae sunt, praetermiserim consulto. Nam illud quidem veteres poetae, praesertim comici, abunde explicarunt. Tum et a me tantum abest ut possim quae assentatoris sunt, ut interdum me redarguendum praebeam, qui emeritas et locis debitas dignissimorum laudes omittam, ne mihi ipse videar id genus hominum voluisse ulla ex parte imitari, quos penitus oderim: qui error nunc mihi habetur tecum. Nam quis est qui in prooemiis scribendis non blandiatur, non applaudere gestiat his ad quos scribat, ut fictis etiam collaudationibus vetere et praescripta prooemiorum lege rem ornare ad decus ducat? Ego nudum prooemium attuli, tuisque tantis tanquam maximis ex virtutibus nullam recensui, et feci quod qui te meque norunt non vituperabunt. Nam et tu ex te id agis ut tua sese virtus, fama et celebritate, per omnium aures et ora mirifice efferat posteritatisque fructum accumulatissime consequatur: ergo aliorum ope in ea re non indiges. Ego vero (quoad in me sit) tua et dicta et facta observans et colligens malo te totis voluminibus amplecti atque cupidis litterarum commendare, ut habeant quem egregie imitentur, quam levi (ut ita loquar) congratulatione permulcere.

Sed de his hactenus. Ceterum cum nos per otium legeris et tibi inter legendum res ex desiderio meo, tua pro expectatione, successerit, totiens congratulabimur quotiens incideris ut rideas. Et utinam tam saepe eveniat ut sales et inventorum formas admireris, quam non interraro dabitur ut rideas iocos et comitatem quibus haec historia refertissima est. Ergo lege vel maxime ut ipsum te recrees, proxime ut faveas et studiis et lucubrationibus nostris volens ac lubens. Sis felix.


Liber primus[recensere]

Mirabar si quando apud nos humiles mortales in vita degenda pugnantem aliquam et inconstantem rationum iudiciorumque vigere opinionem intelligebam: sed cum superos ipsos maximos, quibus omnis sapientiae laus attributa est, caepi animo accuratius repetere, destiti hominum ineptias admirari. Nam apud eos repperi varia et prope incredibilia esse ingenia et mores: alios enim sese habere graves et severos, alios contra exstare leves et ridiculos, aliosque deinceps ita esse a ceteris dissimiles, ut vix esse ex caelicolarum numero possis credere. Qui tamen cum ita sint, cum longe moribus inter se dissideant, neminem tamen seu apud homines seu apud superos reperias ita singulari et perversa imbutum natura, cui non alium quempiam multa ex parte comperias similem praeter unum deorum, cui nomen Momo. Hunc enim ferunt ingenio esse praeditum praepostero, mirum in modum contumaci, naturaque esse obversatorem infestum, acrem, molestum, et didicisse quosque etiam familiares lacessere atque irritare dictisque factisque, et consuesse omne studium consumere ut ab se discedat nemo fronte non tristi et animo non penitus pleno indignatione. Denique omnium unus est Momus qui cum singulos odisse, tum et nullis non esse odio mirum in modum gaudeat. Hunc memoriae proditum est ob eius immodestam linguae procacitatem ab vetere deorum superum caetu et concilio omnium conspiratione et consensu deiectum exclusumque fuisse, sed inaudita pravitate ingenii et pessimis artibus tantum valuisse, ut potuerit superos omnes deos omneque caelum et universam denique orbis machinam in ultimum discrimen adducere. Hanc nos historiam, quod ad vitam cum ratione degendam faciat, litteris mandare instituimus. Id ut commodius fiat, repetenda prius est quaenam causa et modus extrudendi in exilium Momi fuerit; post id reliquam historiam omnium variam et non minus rerum dignarum maiestate quam iocorum venustate refertissimam subsequemur. Nam cum Iuppiter optimus maximus suum hoc mirificum opus, mundum, coaedificasset, et eum quidem esse quam ornatissimum omni ex parte cuperet, diis edixerat ut sua pro virili quisque in eam ipsam rem aliquid elegans dignumque conferret. Iovis dicto certatim paruere superi: idcirco alii alias res, alii hominem, alii bovem, alii domum, singulique praeter Momum aliquid muneris Iovi non ingratum in medium produxere. Solus Momus, innata contumacia insolescens, nihil ab se fore editum gloriabatur, et in tanto aliorum tanquam communi producendarum rerum studio sua in pervicacia summa cum voluptate perseverabat. Tandem cum plurimi maximopere ex eo expostulassent ut Iovis gratiam et auctoritatem modestius consultiusque coleret, non quod illorum suasionibus aut monitis moveretur, sed quod assiduas monitiones, hortationes precesque multorum nequiret sine stomacho diutius ferre, aspero, ut semper, supercilio, "Vincite" inquit "molesti: abunde quidem vobis satisfaciam". Inde igitur rem se dignam excogitavit. Universum enim terrarum orbem cimice, tinea, fuconibus, crabronibus, statanionibus et eiusmodi obscenis et sui similibus bestiolis refertissimum reddidit. Ea res primum apud caelicolas ridiculo haberi, ioco ludoque accipi. Ille indigne ferre quod non exsecrarentur, verum gloriari suo secum facto et passim aliorum munera improbare, munerum auctores vituperare: denique universorum odia dictis factisque in dies magis ac magis subire. Erat inter ceteros celebres opifices deos magna in admiratione suorum a se conditorum munerum Pallas quod bovem, Minerva quod domum, Prometheus quod hominem effecissent; proxime ad hos accedebat ut belle dea Fraus fecisse videretur quod muliebres mortalium adiecisset delitias, artesque fingendi risumque lacrimasque. Etenim hos praesertim cum ceteri dii laudibus extollerent, solus Momus vituperabat: aiebat enim utilem quidem esse bovem et ad fortitudinem aeque atque ad laborem satis comparatum, sed non suo decentique loco fronti fore oculos adactos, quo fiat ut cum pronis cornibus oppeteret, oculis ad terram destitutis, non destinato et praefinito loco liceat ferire hostem, et ineptam procul dubio fuisse artificem, quae non summa ad cornua vel unum saltem oculum imposuisset. Domum itidem asserebat nequicquam esse tantopere approbandam uti ab imperitis diis approbabatur, quandoquidem nullos currus subegisset, quo malo a vicino in pacatius solum posset trahi. At hominem quidem affirmabat quippiam esse prope divinum; sed, si qua in eo spectaretur formae dignitas, id non auctoris inventum, sed ab deorum esse ductum facie. In eoque opere illud tamen stulta videri commissum ratione, quod intra pectus mediisque in praecordiis homini mentem abdidisset, quam unam suprema ad supercilia propatulaque in sede vultus locasse oportuit. Ceterum apud se nullius probari aeque atque Fraudis deae ingenium: eam enim adinvenisse quo pacto, pulchra Iunone abdicata, sese pellicem deorum regi subigat; amatorem esse Iovem et facile delicatam ornatamque virginem appetiturum; futurum hinc ut irata ob eam iniuriam coniuge et thoros iugales dedignante, doli artifex dea mulierosi principis gratiam aucupetur; quod si sapiat Iuno, si suos amores integros perennesque velit, ex deorum caetu deam Fraudem sibi ducat exterminandam. Haec Momus dicere adversus Fraudem usurpabat, tametsi deam ipsam amabat perdite: sed quod suspicionibus amoris per id tempus dissidebat, criminose iracundeque magis iactabat quam esset par, ut iam tum hinc acerba istiusmodi lacessita iniuria dea suas omnes decreverit curas et cogitationes ad sui vindictam prosequendam exercere. Itaque, ut pulcherrime ingrato amanti pro meritis referret, suis freta artibus, in gratiam volens ac lubens cum Momo rediisse simulat: frequens ideo una esse, crebros cum illo trahere sermones, dicenti ultro omnia assentiri, petenti obsequi. Subinde credulo amanti futilia quaedam commentitiaque secreta aperire consiliumque suis in agendis rebus ficta fide poscere, ac modo veris modo falsis verbis unis atque item alteris diis inflexo diductoque sermone obtrectare ut procacem ad obloquendum illiceret; postremo nihil praetermittere quo illi esse in tempore nocua egregio aliquo malo posset. His artibus multa ab inconsulto et incaute confabulanti extorserat, quae quidem ad eos ipsos quos id gravate ferre arbitrabatur detulerat, ea spe ut, multorum in unum Momum invidia odiisque citatis, ad hostem obruendum impetu et manu firmiori attemperate irrumperet. Dederat praeterea operam Fraus dea ut per varios interpretes crebre in dies multorum adversus Momum querimoniae exporgerentur Iovi, et quo omnem ab se istius malivolentiae suspicionem amoveret, si quando de Momi nequitia se coram sermo habebatur, quasi pro amoris officio patrocinium praestare se assimulabat, et pluribus verbis, sed frigidula oratione Momum omnibus accusantibus et omnium sententiis damnatum defendebat, inquiens Momum quidem esse mente alioquin non pessima, sed animo fortassis immoderate libero: eaque re videri lingua esse dicaciori et intemperatiori quam sit. Interea totis oculis et auribus evigilanti deae accommodissima laedendi occasio oblata est. Nam aegre ferentibus diis novum alterum deorum genus, homines, procreatum esse, et eos quidem aura, fontibus, domo, floribus, vino, bove et huiusmodi delitiis multo ferme quam superos esse beatiores, Iuppiter optimus maximus, quod caelicolarum benivolentia suum sibi regnum vellet communire, quae suae fuere partes, huic se rei probe provisurum pollicitus est, et daturum se operam asseruit ut superum nullus posthac sit, quin se deum malit esse quam hominem. Ergo in hominum animos curas metumque iniecit, morbosque et mortem atque dolorem adegit. Quibus aerumnis cum iam adeo essent homines longe deteriori in sorte quam bruta animantia constituti, non modo deorum erga se invidiam extinsere, verum et sui misericordiam excitavere. Accessit ut gratificandi studio Iuppiter caelum ornare latissime aggressus sit: caeli enim domicilia constituit eaque multis variisque signis, auro ac gemmis, omnique denique copia delitiarum pulcherrime distinxit. Demum haec diis Phoebo, Marti, Saturno patri, Mercurio, Veneri, Dianaeque ultro elargitus est, et quo laetam dehinc et omnibus caelicolis gratam acceptissimamque suam tyrannidem curis vacuus ageret, munia, magistratus imperiaque in quos visum est impertitus distribuit. Et inprimis Fato deo, ad res curandas agendasque omnium solertissimo, semper agenti, nunquam otioso, nihil per ignaviam, per inertiam praetereunti, nihil precibus aut praemiis a vetere more, a legitimisque institutis deflectenti, volvendorum orbium curam summamque ignium potestatem legavit, concione habita, qua in concione illud iterum atque iterum affirmavit, sese otii esse cupidissimum, ac rerum quidem regni aliud nihil sibi esse relictum velle, quam ut una cum reliquis diis integra voluptate ex animi libidine frueretur. Suorum vero erga deos meritorum hoc satis sibi videri praemium, si per eorum mansuetudinem dabitur ut possit vitam degere curis vacuam atque liberam.

Hic locus admonet ut quando summam ignium potestatem Fato datam diximus, quinam ipsi ignes et quaenam sit ea potestas referam. Est apud superos sacer aeterno ab aevo ductus focus, cui quidem cum cetera, tum illud insit admirabile, ut nulla substituta materia nulloque liquore subfuso sese confovens perpetuis lucescat flammis: quin et huiusmodi est, ut quibus adhaeserit rebus, eas quoad una constiterit immortales incorruptibilesque reddat. Sed si ex eo foco sumptas flammas crassis liquentibusque rebus terrenis adegeris, sponte sua diffluent ad pristinamque sedem, ni assiduis flatibus celerique motu exagitentur, dilabentur. Accedit quod solis in villis mapparum quas dea Virtus contexuit sacer ipse ignis vigeat. Isthoc sacro ex foco hausta flammula ad summum frontis verticem quibusque deorum illucet, atque ea quidem in diis hanc habet vim, ut ea conspicui in quas velint rerum formas sese queant ex arbitrio vertere, quod ipsum plerique maximorum deorum effecere, alii in aureum imbrem cygnumve, alii aliud in animans sese, prout sua tulit libido, convertentes. Hoc ex foco cum Prometheus radium subripuisset, ob perpetratum sacrilegium ad Caucasum montem fixum relegarunt. Quae cum ita res sese haberet, cum is focus ad tantas res agendas esset commodus, cavere superi, magistratu ignium creato, ne huiusmodi furta posthac ullius audacia temeritateve possent perpetrari.

Haec de ignibus hactenus dicta sint, ad rem redeo. Itaque tantis ab Iove exhibitis donis caelicolae, pro insigni suscepta munificentia, ordinibus confluebant iamque universa immortalium multitudo incredibilem prae se alacritatem ferens ad regiam convenerat habitura gratias Iovi. Eoque loci quisque certatim maximis laudibus rem prosequi aggrediebatur: recte enim pieque optimum principem Iovem pro sua prudentia caelicolarum ordini providisse uno ore affirmabant. Solus Momus, vultu tristi, gestu moroso alteroque sublato supercilio, hunc atque hunc ad congratulandum properantem torvo obliquoque lumine despectabat. Sensit illico perfida dea, unicum erga inimicum intenta, Momum esse animo in Iovem subinfenso. Idcirco suas ad artes conversa quae opus facto sint parat: Temporis enim dei filiam Verinam, Iovisque pellicem Profluam, quam eandem nympharum esse alumnam praedicant, proximam post ad convivalem aram, ad quam fortassis adhaerebat Momus, collocat iubetque uti assideant humo et aliud inter se dissimulantes latitent. Iovis enim causa parari quae sic parentur: proinde rem sedulo exequantur et tacite quae illic dicentur auscultent atque adnotent. Compositis insidiis, dea vultu hilari ad amantem propius accedit; salutant mutuo sese; post id, cum paululum Fraus obticuisset, mox contracto supercilio "Et quidnam" inquit "mi Mome? Num et tu, ut videor videre, de Iovis in superos merito secus atque vulgus hoc imperitum sentis? Ne vero eadem una mecum de hisce rebus statues? Non ausim ea cuiquam profiteri quae sentio, ni forte uni tibi, quem aeque atque hosce oculos meos diligo. Verum quid me celem apud te, a quo me intelligam in amore ita accipi prope ut merita sum mea simplicitate et fide? Hei nos infelices, qui quidem huic... Sed de his alias. At pulchra esse opera Iovis non inficior, tametsi meminisse deceat quaeque princeps maximorum deorum aggrediatur ea esse omnia oportere ita, ut nihil supra et nihil aeque. Rectius pro tua prudentia tu quae dixisse velim intelligis, quam a me explicentur". Haec dea. Tum Momus "Profecto" inquit "sentis uti res est. Sed nondum satis apud me constat stultine sint ea principis opera magis an ambitiosi". Hic dea subridens: "Et quid tum" inquit "utrumque, illi forte si adsit non vitium, inquam, sed consilium?". Tum Momus "Consiliumne" inquit "tu id quod meram sapiat stultitiam nuncupas? En bene constitutam rerum agendarum rationem! Loquar quae me decere arbitrer. O quam commodius cum deorum republica ageretur, si maturius consilia pensitarentur! Neque enim sat est principem praesenti libidini prospexisse, ni et quae futura sint ita utramque in partem perpenderit atque adduxerit, ut non aliena posthac, sed sua praesertim sibi vivendum sit (ut aiunt) quadra. Vel quid hoc dementiae deorum regi incessit? Scilicet tum primum maiorem in modum gaudebat Iuppiter optimus maximus homines factos esse, ut haberet quos nobis superis, seu iure seu iniuria succensus, aemulos ad invidiam obiectaret; post, ubi antiquius duxit veteribus incolis quam adventitiae mortalium deorum multitudini superas patere sedes, illic homines habere sibi voluit, in quos suos irarum aestus ex animo profunderet, in quos ut immani saevitia grassaretur. Hinc fulgura, hinc tonitrua, hinc pestes et quod durius intolerabiliusque est miseris hominum animis, curas metusque et quaecumque excogitari fingique possint mala, ingessit atque in unum accumulavit. Alia ex parte, si certare adversus mala pigeat, miseris reliquit, quo se ex crudeli hoste munitissima tutissimaque recipiant in castra, mortem; sin vero certare iuvat, o inconsulte Iuppiter, qua te et iratum et armatum deorum principem superent, homunculis non ademisti patientiam! De orbium igniumque provincia quid est quod sine commiseratione iam iam nostrorum impendentium malorum referam? Quis tam vecors, tam obtusi exstat ingenii quin istuc mentem adhibens intelligat non defuturum ut nullis magis quam te auctore, o Iuppiter, tuique ipsius proditore pereas? Tune Fato tantam vim et potestatem agendarum rerum tanta cum volubilitate coniunctam dedisti? Quod si semper, ut caepere, novas res cupere et posse astrorum orbiumque ductores non desistent, quis hoc non perspicit futurum, ut olim quempiam alium superis daturi sint regem?". "Hen" inquit hic Fraus "regemne?". "Quidni?" inquit Momus "An tu Iovem alium esse quam deum reris, quod deorum sit rex?". "Mihi quod autumas" inquit Fraus "fit non iniuria verisimile. Verum et quisnam tanto imperio dignum se, etiam iubentibus fatis, deputet?". "O te ridiculam!" inquit Momus "Tamne esse deos omnes animis modicos et pusillos censes, ut non aliquem invenire credas, qui imperandi oblatam sortem non recuset?". "Te quidem" inquit Fraus "etsi maxima quaeque mereri deputem, tamen est aliquid tanta in re, quo te quoque posse commoveri arbitrer. Sed quidnam tum? Nos vero quanti voles esse apud te, si forte dabitur ut imperes?". "Mihi tu" inquit Momus "altera eris Iuno". Hic Fraus caepit collacrimari: "Atqui nimirum" inquit "cui prae libidine quae velit liceant, huic nihil diutius cordi est. Aliam tibi reperies amatam, Mome: tibi Fraus, quae te misere amet, erit fastidio". His et plerisque huiusmodi ultro citroque dictis, coegit Fraus iurare amantem, ipsa in ara, sese cum factus forte deorum fuerit rex Fraudem Iunonis loco habiturum. Post haec ad dearum caetum victrix rediens Verinam et Profluam arbitras bene et docte subornat quibus verbis, quo gestu, qua hora ad Iovem quicquid ad aram ex insidiis audissent referant.

Fiunt omnia ex sententia: atroci ergo ad se delata amittendi regni suspicione commotus Iuppiter, quod iam pridem aliorum causa esset, erga Momum occulte factus iratior. Nunc suis rationibus quantum coniectura prospiceret paratum adversarium intuens, sese acerbum iniuriarum vindicem exhibuit. Irato Iove omnia atque omnia contremuere: obstupuere superi. Cogitur frequens deorum senatus: iubentur Proflua dea, nympharum alumna, et Verina, Temporis filia, testificari quae a Momo dicta nuper ad aram subaudissent. Instituebat deum pater et hominum rex Iuppiter solemni more diem reo dici, constitutisque iudicibus audiri causam, legitimoque iudicio litem percenseri. Sed tum totis ab subselliis una omnium eademque repente oborta vox publicum odium Momum maiestatis teneri acclamavit: io, prehendendum sceleris obnoxium! Io, et Promethei loco vinciendum! Tanta inimicorum conspiratione tantisque in se unum insurgentibus irarum procellis Momus animis prostratus et trepidans fuga sibi consulendum statuit. Eridanum caeli fluvium citato gradu fugiens petebat, quo inde sumpto navigio secundis aquis ad nostras hominum regiones applicaret. Sed, dum ab insequentium strepitu sibi cavisse properat, in voraginem multo hiatu praeruptam, quae quidem caeli puteus dicitur, incautus corruit: illinc, amisso flamine deorum insigni, in solum etruscum quasi alter Tages irrupit. Eam gentem religioni maiorem in modum deditam offendit: suas idcirco primas suscepit partes idque sibi unum indixit fore negotium, vindictae gratia Etruriam ab deorum cultu ad se observandum imitandumque abducere. Itaque nullum erat uspiam deorum commissum flagitium in eam diem, cuius Momus diligentissimus exquisitor non meminisset codicibusque adnotasset. Ergo obscenas quasque superum fabulas, desumpta poetarum persona, seriove iocove ad multitudinem decantabat. Iovis audiebantur in scholis, in theatris, in triviis adulteria, stupra turpiaque amoris furta; tum et Phoebi et Martis et horum et item horum superum nefanda facinora vulgo asseverabantur. Denique veris falsa miscebantur et vulgatorum in dies scelerum numerus et fama multo excrescebat, ut iam deorum dearumque caput nullum non incestum flagitiisque perditum haberetur. Post id, philosophantis persona sumpta, ut erat barba promissa, torvo aspectu, hispido supercilio, truci nutu et gestu, ut ita loquar, fastuoso, per gymnasia non sine multorum corona concionabundus disceptabat deorum vim aliud nequicquam esse quam irritum et penitus frivolum superstitiosarum mentium commentum; nullos inveniri deos, praesertim qui hominum res curasse velint, vel tandem unum esse omnium animantium communem deum, Naturam, cuius quidem sint opus et opera non homines modo regere, verum et iumenta et alites et pisces et eiusmodi animantia, quae quidem consimili quadam et communi facta ratione ad motum, ad sensum, ad seseque tuendum atque curandum consimili oporteat via et modo regere atque gubernare; neque tam malum comperiri Naturae opus, cui non sit in tanto productarum rerum cumulo ad reliquorum usum et utilitatem accommodatissimus locus: fungi idcirco quaecumque a Natura procreata sint certo praescriptoque officio, seu bona illa quidem, seu mala pensentur ab hominibus, quandoquidem invita repugnanteque Natura eadem ipsa per se nihil possint. Multa pensari peccata opinione, quae peccata non sint; ludum esse Naturae hominum vitam. Itaque his dicendi rationibus plerosque mortalium moverat Momus ut iam intermitti sacrificia et solemnes antiquari cerimoniae deorumque cultus passim apud mortales deseri occiperent. Id ubi a superis cognitum est, fit ad Iovis regiam concursus. Actum de rebus suis queruntur, opem auxiliumque mutuo (ut fit in perditis rebus) alter ab altero exposcunt, iamque se prospicere affirmant, sublata apud homines opinione deorum et metu, nequicquam esse quod se amplius deos deputent. Interea Momus vindictas acrius prosequi, et omnium philosophantium scholas disputando incessere non desistebat. Disputanti deo iam tum seu invidia seu garriendi cupiditate catervae occurrebant philosophorum; etenim cominus eminusque circum astabant, interpellabant, vexabant. Momus vero acer, durus, omnium impetum magis pervicacia quam iustis viribus solus sustinebat. Alii praesidem moderatoremque rerum unum esse aliquem arguebant; alii paria paribus, et inmortalium numerum mortalium numero respondere suadebant; alii mentem quandam omni terrae crassitudine, omni corruptibilium mortaliumque rerum contagione et commercio vacuam liberamque, divinarum et humanarum esse rerum alumnam principemque demonstrabant; alii vim quandam infusam rebus, qua universa moveantur, cuiusve quasi radii quidam sint hominum animi, Deum putandum asserebant; neque magis inter se varietate sententiarum philosophi ipsi discrepabant, quam uno instituto omnes una adversus Momum sese infestos variis modis obiiciebant. Ille, ut erat in omni suscepta controversia pervicax, suam durius tueri sententiam, negare deos, ac demum falli homines, qui quidem ob istum, quem caelo spectent, conversionum ambitum moti, praesides deos ullos praeter Naturam putent. Naturam quidem ultro ac sponte suesse erga genus hominum innato et suo uti officio, eamque haud usquam egere nostris rebus, sed ne eam quidem nostris moveri precibus; ac demum frustra eos metui deos qui aut nulli sint, aut si sint nimirum suapte natura benefici sunt.

Disceptantium philosophorum tumultu perciti superi, unde a caelo exaudiri voces possent ad rem spectandam accursitarant suspensique animis disputationis eventum exspectabant, nunc Momi responsis tristes, nunc philosophorum vocibus laeti. Etenim philosophi adversus Momum concitati, natura ambitiosi, mente arrogantes, usu vehementes, uti erant, altercatores, pertinacius instabant, urgebant, neque interdum convitiis parcebant: hinc ad maledicta utrinque prorumpere. Postremo ardescente rixa pugnis, unguibus, dentibusve obstinatum garrientis Momi os obtundere lacerareque prosecuti sunt. Tumultum supervenientes nonnulli proceres sedavere. At Momus horum ipsorum fidem opemque implorans dimidia deperdita barba foedatos vultus ostentabat; eam enim, dum circum hostium manibus obvallatus oppressusque fugam meditaretur et cubito et umbone validus hunc atque hunc deturbasset, pusillus quidam cynicus trepidantis Momi ab collo pendens morsu barbam decerpserat. Proceres tantam barbato homini illatam iniuriam prae se moleste ferre, sceleris auctores quaeritare, sed circumstrepentium philosophorum vocibus Momum accusantium satis explicite exaudiri homo nemo narrans poterat. Tandem, tota intellecta historia, ubi pusillum eum cynicum demorsorem adductum reum conspicati sunt, et hominem accepto pugno commaceratis oculis obscenum et inter conandum loqui maximis screatibus demorsae vorataeque barbae pilos expuentem intuentur, mutuo risere atque re neglecta despectaque abiere.

Superis id ad maiestatem deorum conducere nequicquam visum est, ut discant homunculi in quemquam divorum tametsi consceleratissimum atque penitus incognitum inferre manus. Alia ex parte prospiciebant non defuturum quin propediem, Momo, ut caeperat, vindictam prosequente plebeque ignara et credula assentiente, prisci gentium ritus et iusta diis sacra labefactata obliterarentur. Coacto ea de re senatu deorum, duae proferebantur sententiae. Una erat, in quam quidem pedibus ibant cuncti, ut ad superum dignitatem auctoritatemque revocandam grati aliqui acceptique hominibus mitterentur, qui apud mortalium animos quovis argumento in integrum statas veteres cerimonias ac venerationem deorum restituerent atque refirmarent. Altera erat sententia, in qua variabatur, sed primarios habebat auctores, ut Momus, cuius iam tum mores caelicolis omnibus essent cogniti, revocaretur: plus enim detrimenti ex illius exilio divorum ordini redundaturum quam si garrulum blatteronem, cui nulli amplius credituri sint, domi continuerint; quod si Momi poena delectentur, esse quidem genus exilii deterrimum ita inter suos versari ut omnibus invisus atque infensus sit. Tandem ex Iovis senatusque decreto Virtus dea, quod et aspectus maiestate et apud mortales auctoritate plurimum valeret, ad terrarum incolas, veluti in provinciam, summa cum imperii potestate demittitur mandaturque ut provideat ne quid deorum respublica detrimenti patiatur. Dea proficiscente universi ordines comitandi gratia frequentes adfuere; tum et singuli senatores caelicolae, prout necessitudine aut familiaritate apud proficiscentem valebant, solliciti admonere, hortari rogareque ut quibus possit artibus communi in periculo publicam ad salutem advigilet detque operam ut cuius ope deorum flamines exstarent, eius cura et diligentia sacrosancta immortalium maiestas tueretur. Illa, optimam de se spem in tanto deorum discrimine pollicita, quantum ex tempore captari afflictis rebus consilii potuit, mature inivit. Quatuor deae Virtutis filii aderant adolescentes, formae venustate indolisque gratia et vultus proceritate morumque praestantia facile principes caelicolarum iuventutis; hos laute ornatos secum dea proficiscens ducit, per quos, sin aliter nequeat, deorum veteres hospites, proceres mortalium heroasque, quos esse pulchrorum amatores meminerat, moveat: tanti erat Momi conatus velle evertere! Eccam igitur deam quadrato reptantem agmine: hinc Triumphus, hinc Trophaeus duo Virtutis mares liberi praetextati praeibant; Virtus mater subinde media subsequitur; matrem deam binae item puellae filiae Laus atque Posteritas consequebantur. Deorum numerus ad septimum usque lapidem longo ordine confertim deam egredientem comitati sunt. At legati illic nubem candidissimam omnium conscenderunt, qua quidem per aethera proclive labentes ad terras delati devenerunt. Hac Virtutis profectione dii plurimum recreari toto caelo professi sunt: neque defuturum arguebant quin, tam praeclaris fulta coadiutoribus, dea violatam caelicolarum maiestatem ab impuri facinorosissimique Momi iniuriis esset vendicatura. Dea ut primum appulit ad terras, mirabile dictu quantum universa terrarum facies plausu laetitiaque gestiret! Sino quid aurae, quid fontes, quid flumina, quid colles adventu deae exhilarati sint. Videbas flores vel ipso praeduro ex silice erumpere praetereuntique deae late arridere et venerando acclinare, omnesque suavitatum delitias, ut odoratissimum id iter redderent, expromere. Vidisses et canoras alites prope advolitantes circum applaudere pictis alis, motuque vocis deos hospites consalutare.

Quid multa? Omnium mortalium oculi divinos ipsos ad vultus contuendos intenti haerebant. Multi spretis officinis tantum adventantium specimen diutius contemplaturi iterum atque iterum sectabantur; nonnulli inter sectandum prae admiratione obstupescebant, quoad prope attoniti redditi haerebant. Undique confluebant ex vicis, ex angiportibus et matres et nurus et senes et omnis aetas, et quinam hospites et quid sibi velint inscii mutuo ab insciis sciscitando fatigabantur. At dea, composito gradu et vultu, multa prae se ferens admixtam cum dignitate facilitatem, lento motu laetoque supercilio salutatrix per militarem viam ad gymnasium, inde ad theatrum, postremo in aedes Publici Iuris hominum subingressa constitit.

Senserat Momus advenisse deas, sed partim odio deorum taedioque rerum suarum e conspectu diffugiebat, partim, quod procul visam Laudem Virtutis filiam, omnium pulcherrimam, ardere incepisset, seductus sectabatur. Atque, ut erat ingenio suspiciosissimo, sua fuisse deas causa demissas interpretabatur, et curis plenus varia intimo pectore consilia volvebat. Veniebat in mentem quid sibi esset cum iratis divis causae. Senserat apud quod divertisset mortales molto <magis> quidem quam possis credere truces et truculentos; deos alia ex parte meminerat solere flecti precibus. At deorum legatum congredi haud putabat fore utile exuli, ni forte id multa fiat cum significatione animi penitus deiecti atque demissi, et supplicem praebere se Momus omnino ab suo instituto esse alienum statuebat, neque inveniebat quo pacto sibi ipse imperaret ut acris, austeri semperque infesti improperatoris personam poneret, quam quidem dudum susceptam aeterna pervicacia servasset. Alia ex parte metuebat ne deam ipsam, alioquin facilem et mitem, sibi exasperatam redderet sua contumacia, et convenire suis rationibus intelligebat hanc ab se fore non alienam, a qua aliquid opis consiliique sua in causa esset impetraturus. Accedebat eo novissimus erga Laudem initus amor. Tandem in hoc irrupit consilii, ut deam sibi conveniendam duceret. Itaque sese dictis castigans "Ponendi nimirum" inquit "sunt miseris, o Mome, fastus, servandaque rebus felicioribus gravitas; satis pro decore fiet, Mome, ubi te, quoquo id queas pacto, ex infimo abiectoque loco in pristinam dignitatem vendices. Neque tu hoc putato dedecere, cum agas ut quae agas deceant. Nam est quidem sapientis parere tempori, quin et assentando supplicandove conferet ad res maiores capessendas aditum parasse Momo. Dices: esse nequeo non Momus; nequeo non esse qui semper fuerim, liber et constans. Esto sane: ipsum te intus in animo habeto quem voles, dum vultu, fronte verbisque eum te simules atque dissimules quem usus poscat. Et tuam, qui tam belle id possis, et illius, qui id non recuset, rideto ineptias".

Huiusmodi secum versans Momus, cum propius accessisset ad templum, tam repente tantam illuc accursitasse multitudinem tamque varios illic ludorum conari apparatus demiratur. Namque inter divas puellas ingenio erat Laus levissimo et oculorum flagrantia propemodum immodesta, iamque ut se appeterent illexerat complurimos, quorum catervis circum adventantibus divae pene obsidebantur. Etenim alii fidibus, cantu, saltuve, alii palaestra, alii opum divitiarumque ostentatione, denique quisque qua plurimum posset polleretque re placere Laudi puellae adoriebatur. Lasciva Laus omnibus, ac praesertim iis qui lauta praestarent veste, amoenam offerre se quantis poterat artibus, matre non recusante, elaborabat.

Tantos Momus offendisse rivales aegre ferebat. Sed, qua de re advenisset sollicitus, quendam ex proxima taberna emittit, qui Virtuti deae nuntiet esse aliquem suae gentis, Momum, qui se non invitas percupiat adire: metuebat enim ne, si non tentata et cognita deae in se gratia adivisset exclusus multitudini ludibrio haberetur. At Virtus dea "Utinam" inquit "satis meminisset is quidem nostra se habitum esse ex gente! Non profecto sibi tantas commisisset rerum perturbationes. Verum accedat ut lubet".

His verbis Momus nuntiatis quam in partem acciperet non tenebat: oculis, vultu animisque se in omnes partes versabat. Tandem curarum plenus ad templi vestibulum adstitit, quo loci vix unum aut alterum pro sui conscientia verbum poterat proferre: sed ab dea perbenigne susceptus, ipsum se colligens, plura est orsus dicere. Etenim veterem caepit familiaritatem, mutua officia, summam erga deam benivolentiam commemorare, suas calamitates deplorare, opem orare, seque modis omnibus commendatum facere. Dea ut fractum exulis animum recrearet, quae ad rem pertinere arbitrabatur, mature et graviter pro loci temporisque ratione respondit. Inter quae non defuit illud, ut admoneret commodius cum profligato agi si desineret olim non usque se omnibus praebere infensum atque invisum; obesse rebus agendis nimium properam et proclivem ad detractandum loquacitatem. Rogare ut poneret animos concitatos, temperaret iracundiae: abhorrere quidem a suis temporibus ut iniuriarum tam obstinate meminerit. Eo mentem intendat, ut spectet quam quaeque in superos astruat, facilius ea quidem in sui caput sint ruitura quam superos affectura. Repetat ipse secum quid assecutus sit suis artibus et vetere vivendi more: dolendum quidem ad id pene redactas esse Momi rationes, ut qui velit opitulari nequeat. Sed tamen pro vetere gratia non defuisse cum publice, tum private Momi causa curasse ut superi Momi salutem non negligant, curaturamque ut benemerenti accumulatissime referant, modo suas esse partes Momus sentiat ut in animis hominum suis verbis labefactatam et pene convulsam deorum opinionem religionemque restituat. Momus insperato gaudio excitus cuncta polliceri, nihil non spondere, omnia ab se deberi diis magnifice de se meritis deierando insistit.

Interea proceres primariaeque matronae, inter quos sunt qui opinentur affuisse Herculem, Liberumque patrem natum Semele, Medium Fidium, fratresque Tindaridas atque item Matutam Cadmi filiam, Carmentam, Cereremque et istiusmodi, hi, plebe abacta et una protruso Momo, in templum deam consalutatum ingressi sunt. Cumque caepissent poscere ut bona venia liceret nosse essentne, quales aspectu et corporis habitu viderentur, ortae ex deorum genere, cumque rogare obsecrarique perseverarent ut privatim apud se hospitio diverterent, Momus, admodum spe plenus et dearum praesentia fretus, sese elatius agitare caeperat quam esset par. Etenim imperitare, obversari detrectareque non cessabat: at multitudo, insolentissimi unius huius arrogantiam contumaciamque fastidita, e templo extrusere.

Insperata iniuria commotus Momus, mediam inter plebem sese ingerens, huiusmodi dictis excandescebat: "Ne vero tantis lacessiti iniuriis, o cives, istorum procerum dementiam aeternum perferemus? Sint illi quidem, malam suam in rem, malumque in cruciatum, opum affluentia et praedarum cumulis nobis humilioribus, quoad eorum fata velint, superiores, nosque innocentes, quod eorum flagitia non probemus, oderint; fulgeant auro et gemmis, stent unguentis illibuti, dum et omnium libidinum sordibus delibuti et immersi degant: nos trita veste, sudore obsiti, semperne pessundabimur istorum impudentia? Semper intolerabilem istorum insolentiam perferemus? Non ergo licebit fortibus viris, quod pauperes simus, nostrae gentis necessitudineque coniunctos hospites, istis ipsis invitis, congredi? O nefandam et perniciosam nostrae communis libertatis labem atque excidium! Arroganti imperio dispellunt, superbo impetu deturbant: nos vero nostram dignitatem, tam atroci iniuria lacessiti, virtute non tuebimur? Nos insignem paucorum audaciam tam multi uno consensu et conspiratione nunquam refellemus? Pudeat foedae servitutis! Hic cives liberos esse nos ostendite. Adeste viri fortes, tyrannos nequire diutius perferre ostendite. Ius vestrum tueri, libertatem defendere ac denique vitam servituti postponere olim posse ostendite. Adeste cives, vi temeritas coercenda: sequatur libertatis vindicem qui se civem libertateque dignum putat. Arma, arma, viri!".

Haec Momus. At cives qui aderant, ut est vulgi vitium et natura sponte quosque rerum novarum auctores sequi et praecipites in ostentatos seditionum fluctus ruere, iam tum irritatis animis fremebant et passim indignum facinus procerum accusantes undique ad tumultum insurgebant. Id cum animadvertisset dea, ad templi vestibulum se conferens, perturbationum auctore Momo accito, facile surgentem tumultum circumstrepentis plebis sedavit frontis et manus gestu, regia quadam cum maiestate innuens, et ad Momum conversa "Num tu hoc" inquit "pacto, Mome, quae modo apud me pollicebare incohabas? Siccine indomitam multitudinem ad immanem audaciam concitabas, ut me et hasce puellas medias inter pericula facium, ferrique, armorum constitueres, ut mutilatorum cadentiumque nostra inter gremia cruore aspersae divae ad superos rediremus? Saniore esse Momum posthac mente optamus". "Ego vero" inquit Momus "desperatus meis in rebus, tantis laesus incommodorum et horum istorum mortalium iniuriis, non possum ipsum me cohibere quin mea mala sentiens paululum cedam dolori. Tuum erit, Virtus, hoc providere: utrum iniuria nobis sempiterna magis quam beneficiis certandum est?". "Adsis" inquit dea "hoc velim de me tibi persuadeas, tuis me commodis curandis minime defuturam; et quo firmiori spe atque exspectatione quae tuae sint partes exequare, da manum, hoc tibi spondeo: tu quidem, si quid, uti mea de te fert opinio, bene de genere deorum apud mortales fueris promeritus, profecto efficiam ut nulla ex parte officii tui poeniteat. Atqui est quidem ut de te mihi omnia pollicear: novi ingenium tuum, Mome, et de te sic statuo, dum ita instituas aliquid et tibi salutare et diis gratum velle experiri, profecto ex sententia perficies. Tu modo id para et te pristina deorum gratia dignum praesta: maiora longe a nobis rependentur quam promiserimus".

Momus ad haec quid aut de se statueret, aut benigne admonenti referret praeter lacrimas non habebat. Illud commovit deam, quod vetula quaedam incurva cum senio, tum et metu praesentium rerum pene confecta, properans, tremitans, anhelitans, voce submissa "Hoe, homo, hoe" inquit "ne tu quantis in periculis versere non intelligis! Fuge hinc, miser, teque ab paratis adversum te insidiis eripe. Acinacem vidi servo ab latere procerem tradere, ac iubere uti quam primum te rerum omnium perturbatorem confoderet". Dea, ne quid coram immite huiusmodi et nefarium perpetraretur verita, velum quo esset accincta, instar apicis quod e caelo in puteum corruens amisisset, ad Momi caput advolvit. "At tu" inquit "quas voles varias in facies versus infestam in te insidiarum manum aufugies, quod si pro tuo officio quae ad deorum rem pertineant exequere, id mihi assumo de te, ut benemerito benefactum congratuleris". Post haec ad proceres conversa dea sese nisi in templo alibi pernoctare instituisse negat, sed postridie mane, si redierint, habere quippiam quod cum illis sit maximis de rebus actura. Demum, ubi salutatores missos fecit, e vestigio aeneas graves valvas obducit templo, quo ab impurissimorum audaciumque contumeliis sit obclusis foribus tutior.

Momus, postquam quae nequam et improbe tentasset tam praeter spem atque exspectationem bene vertere animadvertit, suis ab successibus animos atque spiritus pristinos resumens, omnes curas cogitationesque suas ut aliquod se dignum facinus aggrederetur intenderat. Ergo novam atque inauditam laedendi rationem adinvenit, qua ubi nefarie misceret omnia, illic pie et probe fecisse videretur, et pro malo invento ab iis qui iniuriam accepissent gratiae haberentur.

Puellarum enim una erat, Tersitis soror, inprimis ob egregiam deformitatem urbe tota cognita. Haec, quod regio langueret morbo, rus valitudinis gratia petierat. In hanc conversus Momus se ceteras inter puellas, quae tunc forte in triviis atque angiportibus congruerant, immiscet vultusque suos non ut antea pallentes et squalidos, sed novo quasi miraculo factos roseos et miro venustatis splendore amoenos ostentans, manuque sibi insuetos aureos capillos demulcens, bellissime inflectebat. Invidentibus puellis atque poscentibus unde una haec Tersitea omnium incuriosissima puella tam repente connituerit, Momus, composito ad delitias vultu, "Eo dum" inquit "adeste meae cupidines, meae puellae, animoque, si id vacat, advertite quae vobis utilissima et gratissima dictura sum. Discetis enim a me quo pacto etiam vos huiusmodi vultu ornatissimo prodeatis. Atqui eritis quidem tanto quam ipsa sim ornatiores, quanto prae me vestrarum quaeque ex se est longe formosior atque decentior. Quod ni ita ut facerem tam mirifici doni largitores dii imperassent (meum apud vos sit fas profiteri peccatum) fortassis poteram tacendo meo cum animo mecum hoc nostro solo potiri gaudio, proprioque hoc inter puellas triumpho gloriari: sed superis diis sponte ac lubens pareo. Tu Venus, tu Bacche, tuque aurea Aurora adeste faveteque, dum sancto pioque vestro pro imperio tanti tamque divini muneris meas hasce amantissimas carissimasque puellas participes facio".

His Momi dictis puellae facile non dici potest quam sese audiendi discendique avidas praestiterint. Tum Momus commentitiam fabulam ordiri grandi verborum apparatu caepit in hanc ferme sententiam. Nocturna se quidem vigilia fessam curisque animi fractam atque defatigatam ruri mane diluculo obdormivisse et in somnis visam sibi curas easdem sua cum defuncta nutrice repetere. Id erat suam se vehementer sortem accusare quod alioquin non omnino repudiandam ob ingenii dotes puellam videret se nullis fore non ingratam atque una praesertim re, coloris obscenitate, haberi a cunctis mortalibus spretam atque reiectam. At vetulam nutricem visam dicere: "Desine, anime mi, te hisce fletibus commacerare, dabo quo pacto fias formosissima. Ito, voveto superis et Veneri et Baccho atque Aurorae diis te coronas tua manu illibatis floribus consertas ad aram illorum simulacris admoturam, modo aliquid dent ad te honestandam opis. Namque obsequii memores et gratissimi dii quaeque petieris praestabunt". Hac nutricis oratione recitata, Momus iam tum animos puellarum spe atque cupiditate maiorem in modum oppleverat. Quas cum ita affectas intueretur, unam atque alteram spectans, perquam bellulo gestu caeptos sermones prosecuta, "Haec mea" inquit "dixerat nutrix. At ego experrecta pronis manibus quanta dabatur animi fide ex insomnio vovi. Credin? Illico me bona spe factam firmiorem sensi. Quid multa? Iterato consopitam me Aurora dea per somnium qua arte resina cerusaque pingerem et pumice fingerem et croco nitroque crinem tingerem edocuit. Qua ex re nos puellas bis felices arbitror et quod divinos Aurorae vultus his artibus, quoad lubeat, liceat imitari, et quod nostris in curis et laboribus patefactam ad superos deos immortales consulendos placandosque viam habeamus. Hac pacem opemque poscere superum, hac, diis volentibus et annuentibus, quasi quodam rerum agendarum commercio iungi superis facili levique negotio possumus. Ite ea de re posthac puellae, atque a diis audete votis quaeque collibuerint petere".

His fabulis recitatis, Momus puellam unam atque alteram bellissime adornavit atque sese qua pingerent arte instructas plerasque omnes reddidit. Verum petiit in abdito facere id consuescerent, ne viri quoque sibi una tantas delitias usurparent, neve domi morosae et causatrices novercae resciscerent. Haec Momus, atque abiit ita acta sua secum reputans, ut prae laetitia prope insaniret. "Etenim" aiebat "profecto, uti aiunt, rerum omnium vicissitudo est. Quis tantam tamque variam temporum meorum commutationem conversionemque factam uspiam potuisset suspicari? Nuper exul, miseriis obrutus, diis atque hominibus odio et ludibrio qui fueram, nunc repente ex afflictis perditisque rebus in tanta haec mea tractus gaudia nimirum exulto laetitia. Sed nondum apud me constat inprimis ne congratuler quod ab exilio restitutus pristinam dignitatem recuperaturus sim, an quod haec mihi vindicandi mei ratio in mentem inciderit, qua inveniri nulla possit festivior: et profecto hic apud homines versari oportet, si quid ad dolum et fraudem velis astu perfidiaque callere. Hui quale bipedum genus homines! Appage! Atqui hoc mihi ex acerbo exilio obtigisse voluptati est, quod vafre et gnaviter versipellem atque tergiversatorem praebere me simulando ac dissimulando perdoctus peritissimusque evaserim. Quas profecto artes commodas et usui pernecessarias in illo apud superos otio et luxuriae illecebris constitutus nunquam fuissem assecutus. Nunc his meis vexatus exagitatusque casibus, quid est quod te, Fraus, verear? O me felicem, si illa pristina in rerum affluentia quid possent in dies nova incommoda tenuissem: non me, fedifraga Fraus, tuis proditoriis artibus exterminasses! Quod si ad superos rediero... Sed de his alias. Hoc scio, Momum fallet nemo, quandoquidem omnes fore improbos perdidicit Momus. Ad rem redeo. Sic se res habet: hic apud homines ferendo tolerandoque dura et adversa ad grandes praeclarasque res prospere agendas ratio et modus comparatur. Vel quis meum hoc, uti par est, satis laudarit vindicandi commentum? Ne vero non me architectum elegantem omnis malitiae praebui? Hoc nimirum meo facto id venturum sentio: superos discet mortalis voto incessere, novi eius petulantiam, novi procacitatem, arrogantiam, temeritatem. Nihil sibi rerum optimarum atque divinarum non deberi deputat. Quid erit quod votis non aggrediatur? Stulte appetet, temere affectabit, proterve exposcet, nihil sibi negandum, nihil non ultro conferendum ducet. Denique quivis unus humunculorum cunctos deos sua insolentia expostulando defatigabit. Illi vero delitiosi, qui quidem lauta inter caeli domicilia omne aevum per otium et incuriam ducere instituere, si quid has res votorum curarint, conferant ad res agendas manum animumque oportet, ac desinant quidem suo cum Ganimede, sua cum Venere et Cupidine desipiscere voluptatibus. Adde quod, si de mortalibus bene mereri occeperint, in dies excrescet desidiosis inertibusque labor. Sin haec negligent desidia et fastidio, actum est, nulli sunt: tolle qui pareant, frustra imperes. Non habeant dii qui ad sui numinis venerationem animos subigant, quanti tu putes esse te superum? Accedit huc, quod sunt quidem dii ipsi plus satis ambitiosi et popularis submissionis assentationisque maiorem in modum avidi; sunt alia ex parte supini, ignavi, desides, quo fiet ut, nectare atque ambrosia immersi et obruti, nova et insperata huiusmodi re quasi a somno exciti, quid quisque privatim sibi consiliorum captet non habeat et communi in re quid statuisse conferat non inveniat. Disputabunt altercationibus magis quam sententiis. Illic nostrae aderit operae pretium non mediocre. Nam, me ni eorum mores et consuetudo fallit, futurum profecto video, ut in contentionis studiis aliquid irarum et odii inter eos excitetur. Neque dubito quin in me multa ex parte illarum perturbationum aestus redundet, sed quo me purgem atque ab inita invidia revocem illud semper patebit, ut dicam me bona fide illorum maiestati consuluisse quantum ingenio et simplici prudentia valui; et bene mihi quidem, quod in me fuit merito, insperatum rei eventum ad culpam esse non detorquendum. Postremo et quid illud? Num qui incultas agrestesque potuit puellas deperisse Iuppiter, factas per me venustiores non ardebit? Vale, Iuno!".

Dum haec secum commentaretur Momus, incidit in mentem ut tetrum aliud adoriretur facinus, diis superis et diis inferis et hominum generi invisum, infestum et detestabile. Digna res memoratu levi re, si id ita licet dicere, tam exitiosum execrabileque malum esse exortum. Tum et ipsum flagitium ob inventi novitatem habet in se quippiam quod quidem legentibus voluptatem afferat.

Momum diximus Laudem, unam Virtutis filiam, caepisse adamare. Laude igitur ut potiretur animo destinarat nihil rerum omnium praetermittere. Ea de re ad obclusum templum circum astabat, lustrans omnes aditus, undique repetens omnia atque pertentans; sed cum omnes eius haberi fustra conatus obiectis firmatisque templi portis intelligeret, pedem animumque inde quasi iam tum caeptam obsidionem dissolvens averterat. Sed cum inter discedendum iterato ad templum versus constitisset et suspirans rursus huc atque illuc suspexisset, forte neglectam posticam fenestram animadvertit: per ipsam hanc, seu furtim seu vi, suos sibi fore petendos amores instituit. Scalas eo admovere loco et publico et hominum frequentia circunsepto cum difficile atque arduum, tum et pro re agenda erat haudquaquam tutissimum. Ergo isthinc oculis ab fenestra ipsa pendens, hinc vero animum in omnes partes concitans plura deliberabat, multa audebat, cuncta metuebat, furoreque libidinis agitatus inter spem atque metum aestuabat. At cum sese collegisset et memoria repetisset quid velo ab dea Virtute suscepto posset, illico sese hortatus ad murum templi vetustate asperum adhaerescere et brachia multo sursum versus tendere, unguesque barbamque inter lapidum iuncturas infigere totis manibus totisque contendit pedibus, quoad in hederam versus ipsam per fenestram arduus irrepsit. Illinc ubi aspexit solam fortassis Laudem, matre fratribusque consopitis, in suis concinnandis capillis ad tersum templi lapidem quasi ad speculum advigilare, prae amoris furore male sui compos et animo in omnem audaciam percitus, quo se vertat, quid captet consilii non invenit praeter id, ut pronus tacitusque amatorii furti occasionem praestoletur. Idcirco muro sensim diffluens intensis brachiis animo suspensus dependebat; quo in statu atque exspectatione positus difficile dictu est quam et morae et sui esset impatiens. Ad puellam enim factus propior acrius flagrabat amoris facibus, alia ex parte, multa veritus, refrigescebat atque contremiscebat. Rursus omnia poterat aggredi, rursus item sese levissima quavis oborta suspicione revocabat atque continebat; iterato ad temeritatem excitabatur, iterato inter audendum haesitabat ac ad omnes animi intento facinore concitatos metus nequiebat totis frondibus non titubare.

Puella dea, commotarum frondium levi tum primum allecta sonitu, oculos eo defixerat. Mox ubi pendentis ramos hederae et quasi plausu gestientes frondes conspicata paululum a crinibus innodandis destitisset, suae non oblita levitatis viridanti sibi ex palmite coronam facere aggrediebatur. Quid hic Momi audaciam referam? Etenim sese attrectantem puellam totis lacertis complexus oppressit, atque omnem in partem, ne diis a somno excitatis male quod tentasset verteret, oculos atque aures intentas atque arrectas porrigens pervicit. Mox se in fenestrae limitem retraxit et illic paululum suos inde amores victor securusque spectans constitit.

Sed vide quid faciat improbitas. Plebei aliqui vilissimi scurrae, quod nullos neque deos neque homines vereri, id demum in vita optimum commodissimumque deputent, per hederam istam ipsam conscendebant stuprandi profanandique templi gratia, prehensisque hinc atque illinc ramusculis multa vi innixi in fenestram evadere elaborabant. Qua ex re effectum est ut Momus, non secus ac per capillos distractus, cum parte putrentis vetustate muri corruere coactus sit. Eam iniuriam Momus aegre tulit: idcirco in torrentem versus impudentes ipsos scurras foetidam per cloacam traxit atque submersit.

At Virtus dea, primo reluctantis filiae strepitu excita, ut erat ingenio acutissimo et consilio praesenti, optimum opportunissimumque ex tempore consilium inivit, quod quidem doctissimi prudentissimique rerum agendarum in hanc usque diem cuncti comprobavere. Quam enim rem ne facta esset poterat ope nulla consequi, eam noluit ad praesentem suam suorumque notam et ignominiam promulgare atque committere fortassis clamitando, ut ad unius filiae acceptam contumeliam novae etiam inimicitiae in suos redundaturae accumularentur. Itaque praesentis pro temporis iniquitate commodius ducit quasi per somnum dissimulando et obaudiendo, quoad tempus ferat rei atrocitatem levare. Ergo prona despectat, tacitaque exspectat qualem sibi res ipsa exitum adducat. Puella vero, insperato Momi scelere exterrita, vixdum animos crinesque collegerat, cum se factam compressu gravidam et partui maturam sentit, eodemque ferme temporis momento (mirum dictu) sponte sua foetum erupisse animadvertit; post id, quod ex se natum esset colligens monstrum horrendum teterrimumque demirans stupuit atque vehementer indoluit. Monstro praeter cetera foeda et obscena illud aderat longe incredibile, quod totidem oculis, totidem auribus, totidem micabat linguis quot et ipse parens hederae consertus fuerat foliis. Accedebat quod prae se eam ipsam animi ferebat sollicitudinem et curiositatem circumspectandi omnesque motus excipiendi qua inter vitiandum parens agitabatur, illudque vehementius perturbabat, quod mira et nimium intempestiva esset loquacitate praeditum: namque vel nascendo quidem conari verba caeperat. Tantum ex se natum malum puella non odisse non poterat: ea de re id opprimere omnibus aggressa est modis, sed frustra. Deo enim deaque progenitum animans, morti nequicquam obnoxium, vigebat, sed hinc, huc, illac e matris manibus resultitare, suffugitare, rursus repere per sinus per vestesque interlabi non cessabat: quin et plagis ictibusque collisum voce, corpore ac viribus excrescebat. Aderat illic prope ex leuconicis plumis pulvinar, quo sollicita puella volutabile inquietissimumque id monstrum suppressans opprimere innitebatur. At monstrum miris modis reluctans unguibus dentibusque ita pulvinar collaceravit ut medias inter plumas inserperet. Etenim tum istic puella intrudere monstrum iterum atque iterum innitebatur, quo saltem, si minus posset necare, a suorum oculis obderet atque exponeret. In eo exequendo opere iam tum animis viribusque defecerat.

Tantis igitur casibus confectam puellam dea mater dudum conspicata ingemuit. Ergo ut puellae tanto in discrimine opem afferret, quasi tum primum a somno expergefacta adstitit, ac "Desine" inquit "ipsa expediam", graduque citato properans dextro pede volutantis monstri colla compressit. Monstrum vero, etsi quasi irretitum nequicquam hisceret, verborum tamen petulantia insolescebat quaeque enim illic conspicarentur decantare minime intermittebat, quin et quae audisset vidissetque, nonnunquam vera falsis miscens, referebat. Triumphum enim Trophaeumque non Virtute natos, sed Casus Fortunaeque filios, et eorum alterum esse stolidum, alterum dementem adiurabat, hosque irridens "Io Throphee, io Triumphe!" vociferabat "tuque heus, Trophaee, quidni, uti assoles, in triviis ad pueros fessosque vectores tete ostentans signis, mutorum more ganniens, restitas?" Addebat et Laudem oculo esse indecenter lippam, tum et Posteritatem pedibus retroversis aegre pergere affirmabat. Et ad Virtutem deam versum "Cum tibi" inquit "Laus capillum pectit ad frontem, pectus gremiumque tuum multa conspergitur sordium foeditate".

Monstri istiusmodi commota procacitate Virtus dea animo repetebat quam ferme omnium dicacissimorum sit natura et ingenium ut facile queant vetera negligere, modo nova ad obloquendum suppeditent, et eosdem meminerat recentibus in horas undevis captis rumoribus gaudere, spretisque vulgatis historiis semper aliquid recentis fabulae captare. Quae cum ita essent, bene consulta dea "Abi tu" inquit "malam in rem, Fama, quandoquidem fari non desinis, aliasque tibi quas recites fabulas alibi comperito", atque haec dicens, per quam fecisset Momus fenestram furtum, per hanc monstrum eiecit. Fama idcirco, quo primum solutis membris licuit, eo repente lacertos intentans se agitare ac perinde sublimi pendere aere volitando institit, quoad e vestigio didicit evolare tanta pernicitate ut non radius et umbra, non oculi acies, non animi ulla vis ulla ex parte ad unius istius celeritatem possit comparari. Ferunt hanc unico temporis momento campos Marathonios Leutricosque et Salaminas et Thermopylas et Cannas et Trasimenum et Furculas et Scylleos scopulos et cyclopea saxa Idaliasque silvas et Herculeas Gades et Byrsen et Thalas et Atlantis axem et ubi niveos Aurora Phoebo frenat equos et ubi glaciali stridet oceano immersus Sol, omnia, inquam, haec et pleraque omnia quaevis alia istiusmodi momento lustrasse Famam. Accessit quod visendi, auscultandi referendique aviditate ac studio flagrans, nihil uspiam tam seclusum, abditum obinvolutumque latitabat, quod ipsum Fama dea non continuo scrutari, renoscitare, vulgoque propalare summa industria, incredibili vigilantia, intolerabilique labore inniteretur.

Tam exsecrabile ex se progenitum malum intuens Momus primum caeperat suspicari fore ut pessime secum a diis ageretur. Redibat in mentem quale ab se foret in templo, praeter deum hominumque ius fasque, commissum facinus. Illud etiam perturbabat, quod suorum apud divos commodorum interpretem deam alienasset ab se audaci temerarioque libidinis scelere, et verebatur ne maximo istius unius Famae praeconio magnorum deorum apud homines ius et maiestas innotesceret, atque inde et metuere et venerari deos credulum vulgus molto assuesceret. Sed alia ex parte erat ut se recrearet quod intelligebat Famam non quae approbes modo, verum etiam et inprimis quae improbes aliorum gaudere facta recensere, et adnotarat mortalium mores, qui quidem non tam recte pieque cuiusquam factis moveantur quam ut ex iis quae pro officio minus facta appareant graviter offendantur, esseque hominum ingenium huiusmodi meminerat, ut graves etiam laudatores atque maturos habeat suspectos, levissimis vero obtrectatoribus ultro credat, et optimorum egregie facta minori cum voluptate audiat quam perditissimorum calumnias, calumniasque ipsas pro cognitis exploratissimisque referat, veris vero laudibus aliquid semper detrahat atque imminuat. Adde his quod totam hominis mirificam divinamque animi, ingenii, morumque pulchritudinem et laudis decus unico suspecto vitii naevo despiciunt atque fastidiunt. Quae cum ita essent, de re ipsa sic statuebat Momus fore ut, quo superum ferme invenias neminem cui non insint domesticae aliquae insignes illustresque maculae turpitudinis, eo non defuturum quin Famae rumoribus apud mortales deorum opinioni vehementer officiatur. Ceterum, pro vitiata ab se in templo puella, non difficilem habere se apud Iovem causam rebatur, eum qui, amore captum, se non neget quippiam fecisse, in quo patris hominum deorumque regis facta imitatus videatur.

Haec tum secum Momus.

At alia ex parte dea Fortuna, Virtuti ob eam rem infensa, quod iam pridem constituendarum rerum apud mortales provinciam affectasset quodve in ea re sibi deam Virtutem praelatum iri dedignaretur, totam se ad aemulam deturbandam apparabat. Ea de re, dum quaeque apud mortales agerentur observat, sensit quale interea esset terris obortum immane monstrum, cumque visendis monstris maiorem in modum delectaretur, et instituisset suas esse partes Virtutis deae caepta, quoad in se esset, dirimere, laeta ad terras applicuit conveniendi Famam cupiditate captandaeque ad laedendum occasionis gratia. Sed illico in rem sibi gratissimam incidit: namque Herculem quidem, acrem assiduumque adversus monstra perduellionem, clavam manu librantem totoque innixu Famam petentem offendit. Ea de re substitit, secum ipsa quidnam consilii caperet pensitans. Multa offerebantur quae sese perturbarent, inter quae illud inprimis animo versabatur, quod audiebat coram bacchantem Famam et deorum facta consiliaque toto aethere explicantem. Quas inter fabulas illud erat, adventasse Fortunam deam ut Virtutis deae caepta interturbaret et Virtutem instituisse in ara apud mortales focum succendere divorum flamma, quo mortalibus in astra pateret via. Huiusmodi vocibus tametsi commoveretur, Fortuna dea tamen quod totis terrarum montibus atque convallibus festivissime resonaret delectabatur; accedebatque ad voluptatem monstri ipsius species informis, omnique corporis facie longe praeter exspectationem opinionemque ostentuosa, ex quo fiebat ut cum monstri futilitatem odisset, tum et cuperet salvum esse atque illaesum. At vero ubi perpendit ipsum Herculem nonnulla ex parte monstri esse persimilem non se continuit quin hominem accursitans amplecteretur. "Et quidnam hoc rei est" inquit "quod denso gravique roboris trunco fretus, tete fatigans, dura et difficilia praemeditaris in deorum genus? Num tu adeo ignarum te rerum aestimatorem habes, ut quam oratione rationeque pollentem levi pendere aere sentias non eandem ex deorum progenitam genere intelligas? Hoc moneo, facilius quidem efficies ut quod ipsum mortale sit immortalitatem assequatur, quam ut quod immortale siet a mortali quoquam opprimatur. Tu proinde quae tuam in rem futura sint dum et tua et mea causa refero, auscultato ipsa: quo argumento te in deorum ordinem facile irrepas edocebo, neque erit ut foco quem posuit in ara dea Virtus tibi opus deputes. Hoc age: clavae istius corticem delibrato, quo levigato sis onere expeditior, teque inter molles istas herbas obdito in umbra, illinc corticem agitans ostentato et insibilato et immugito, vocesque crepitusque varios personato. Dea, ut est rerum omnium noscendarum curiosa, confestim ad te properabit: illam tu saltu prehendito atque rapito; ego, ne semel ea facta manceps te discusso diffugiat, aureum hunc crinem tuum ad capillum innecto: hic robur nervis et pectori firmitatem adhibebit. Unum cave manu corticem mittas, ne te fortassis foedato, expetita cum praeda advolet dea".

Etenim successit Herculi res ex sententia. At complicitum ad monstri collum toto amplexu haerentem Momus efferri in altum Herculem ut vidit, non facile dici potest quantis utramque in partem commotus animi perturbationibus exstiterit. Principio, non posse hominem ratus tam immane pondus clavae suique una corporis molem diutius substinere, caepit hortari filiam deam ut hostem audacem et temerarium quam alte sublimem tolleret, quo collapsus casu gravius confringeretur. Sublatum vero ut vidit, iterum atque iterum caepit efflagitare ut ab se discuteret atque dimitteret. Ut demum perpendit Herculem ipsum ad Martis usque regiam advectum in caelum atque illic in area Martis seu fessitudine seu consulte elapsum restitisse, caepit prae dolore capillum vellere, genas unguibus lacerare pectusque contundere et magno cum eiulatu sese miserum vociferare, "Actum est, Mome" inquiens "de te; actum est! Ne vero non mihi erat apud superos inimicorum satis, ni et is ex numero eorum qui quidem servo acinacem ut me confoderet praebuerant, in caelum me auctore asportaretur! At videre quidem iam videor hunc artibus istis, quibus apud mortales assuevere assentando, blandiendo et sese iactando, apud minime malum illum principem Iovem triduo assecuturum ut qui hic mulierculae servierit illic regnum inter deorum principes ineat. Vel ego, omnium stultissimus, quid insanivi? Quid alienas iniurias ad me recepi? Quid mei capitis periculo, nullis munitus copiis, exul, invisus, male acceptus, sponte graves aliorum inimicitias subivi? Quid mea intererat? Num tacitus poteram mortalem Herculem immortali cum filia Fama luctantem spectare? Tu, Mome, tu mortalibus in caelum patefecisti viam tua irarum impatientia, tu hostem in caelum substulisti. Et profecto in vita ita convenit, sapientem nullum habere stomachum. Vorandae quidem sunt hominum iniuriae, sed nostra intolerantia fit ut quae fortassis levia ferendo essent, ea gravem molestamque in aerumnam crescant male ferentibus. Itaque nunc sapis, Mome, nunc gratis philosophabere. En mortales caelum petunt, tu exulas, Mome, tu eiectus, exclusus exulas. Et quanti est me esse non mortalem, cui novis in dies molestiis congemiscendum sit? O dulcem laborum requiem, mortalibus dono a diis deditam, mortem! Sed quid? Ego itane sum demens? Non perpendo quam pulchre quae putabam incommoda ea sint meam futura in rem? Est ergo uti aiunt, sub metu voluptas latitat. Quid igitur? Tene fugiunt hominum mores, Mome, quam sint illi quidem ambitiosi, procaces, audaces? Quotus erit quisque istorum heroum, qui non et se quoque caelo dignum deputet? Hinc fiet ut tanto ex numero non paucissimi qua valebunt quidem fraude, quo poterunt dolo, quo licere sibi omnia putabunt, ex novis excogitatis insidiarum artibus Herculem imitati consequantur. Da forte ut sint illi quidem, vel duo, in eas recepti regiones caelicolarum: proh, quantos discordiarum turbines conflabunt! Videre videor plenos caelicolarum caetus seditione malis istorum et delatorum et calumniatorum artibus. Hic demum apud mortales quantas clades, quantas urbium eversiones, quanta gentium excidia futura intueor! Dum Herculem imitari inter se studiis contentionis inflammati ardescent, dum hi per ambitionem Famam occupasse, hi contra per invidiam occupantes interpellasse, ferro, igni, vitaque certabunt. Nunc me iuvat esse immortalem, nunc non est ut pigeat exilii, quandoquidem unam hanc ob rem refertum cadaveribus mare, cruentatas provincias, foedata astra flagrantium urbium fuligine visurus sum. Gaude, Mome!".

Itaque haec Momus, atque ut horum inter homines malorum quasi seminaria iniiceret, in Herculis speciem versus ad proceres, qui de summis rebus consulturi convenerant, composita oratione tum multa quae ad rem faciant, tum et qua sit ratione et via factus deus refert seque ut imitentur persuadet. Mox ut eos ad rem exequendam animis iam et armis accinctos vidit, in auram conversus evanuit, filiaeque edixit ut hunc sibi ludum usurparet, mutuo sese his atque his proceribus ostentando.

Interea Fortuna dea, quod usui futurum arbitrabatur ne quis vacuas Iovis aures ad invidiam sui ob Herculis factum praeoccuparet, docta quam in animum cuiusque primas inscripsisse formas intersit, confestim ad Iovem institit, suadens hunc Herculis insperatum eventum optimam fore in partem accipiendum. Non enim alio illustriori potuisse argumento deorum maiestas ad venerationem et metum deorum mortalibus monstrari, quam ut discerent olim se fieri posse deos.

Dum haec aguntur Fama dea, ab Hercule excedens, studio visendi propinquas Iovis sedes petierat. Huius tetro truculentoque aspectu territi dii toto caelo tumultuavere, et qui modo Herculem ad se delatum aegre tulerant, hi non modo percommode hospitem appulisse, verum et ab inferis arcessendum ni adesset arbitrabantur, at permaximi quidem interesse asserebant quo duce contra insueta et immania monstra dimicarent. Datur idcirco Herculi ferrea Iovis clava, Vulcani arte facta, qua monstrum Famam penetralia omnia deorum lustrantem abigat. Hac fretus Hercules duellum adversus congreditur. Fama, armatum acerrimumque perduellionem nequicquam sibi exspectandum statuens, caelo a summo se praecipitem dedit, atque inter veniendum magno cum eiulatu vociferabat: "Nos, diis genitae, prius reiectae caelo quam conspectae ad infimas mortalium terras insontes pellimur; facinorosissimi mortalium armis deorum ornantur, et pro tantis iniuriis illud rependitur, ut qui nos laeserint in deorum numerum ascribantur!".

Haec dicendo Fama pervolans nova nefandaque mortalium caepta offendit; ea de re ad matrem, ceteris omissis rebus, quasi temulenta, ingenti alarum stridore advolat, magna voce referens quod viderat ac vociferans: "Fugite hinc, deae, heu fugite, namque proci amatoresque mortales, vim inferre parati, ad templum adventant, adsunt armati ut vi de caeli possessionibus paciscantur!". His concussae vocibus deae, armatorumque strepitu subaudito furentium, istiusmodi motibus insuetae, quo se vertant non reperiunt: itaque intus trepidatur, at foris circum ad templi portas tumultuatur; ipsa dea Fama fremitu virum attunditur. Etenim fit hinc refractis vectibus armatorum irruptio in templum, hinc perterritorum deorum adolescentulorum ad matris gremium eiulatus. Mater Virtus ne se ita vestibus comprehensam detentent admonet, seque una inde quam ocissime in quippiam rerum versi proripiant sollicitat. Illi cum hebetes tardique natura, tum armatorum aspectu animis consternati haesitabant. Dea vero Virtus, et mortalium audacia et suorum ignavia irritata, maximo deorum voto imprecata est ne desidibus posthac in caelum uspiam aditus pateat, atque ignavis diis nisi unam liceat in formam verti. His peractis exsecrationibus, in fulgur versa emicans evolavit. Laus Virtutis filia, pallio amisso, levem in fumum versa hos atque hos sui prehensatores occaecatos reliquit.

Momus, nefastum tetrumque mortalium scelus conspicatus, nequivit non facere quin, suorum temporum similitudine commotus, trium relictorum in templo deorum vicem ingemisceret. Ergo, ut erat in auram versus, in templum ad divos confestim pervadit, rogatque se vertant in quampiam rem, quo se in libertatem vendicent. Consulentibus divis in hominemne, quo, raptis insultantium armis, strage et occidione infestos occiderent, "Et sic opto" inquit Momus "ut quo acinace ipsum me petierint eodem cadant! Vos tamen quidvis fieri velim quam homines, namque in terris nihil est homine quod vivat durius. Quin et animantis cuiusquam personam ne induatis admoneo: namque mortale qui iniverit corpus cum multa offendet incommoda, tum illud grave atque iniquum urgebit, quod sui ferre carcerem oportebit".

Haec Momus. At negavit Triumphus admodum se absque corporis commercio, quo voluptatibus perfrueretur, velle degere. Idcirco in papilionem se vertens attrectantium admirantiumque e manibus lubricis alis delapsus evolavit. Trophaeus vero, ut erat corpore vasto, immane in saxum versus aliquot eorum qui manum ad se attulissent suppressit. Puella dea Posteritas pro dignitate et temporis necessitate rectius consuluit: in eam enim se vertit deam, quam quidem Echo nuncuparunt. Quae cum ita essent, frustrati mortales non sine rixa ereptum Laudi pallium horsum istorsumque carpendo collacerarunt et minutissimas in particulas, ut casus tulit, conscissum diripuerunt.


Liber secundus[recensere]

Quas perturbationes Momi exilium apud mortales excitaverit hactenus recensuimus; nunc dicendum qua ratione ab exilio in Iovis gratiam restitutus fuerit et quam novis inauditisque perturbandarum rerum artibus pene ultimum in discrimen deos et homines et universam orbis machinam adduxerit. Atqui erit quidem operae pretium legisse quam varia incertaque consilia, quam insperati inauditique rerum eventus quamque frequentes et digni memoratu sint casus subsecuti, ut nesciam ipsa ne me rerum dignitas et magnitudo et copia plus ab scribendo, dum ingenio diffidimus, absterreat, quam historiae amoenitas ad scribendum voluptate illectet atque invitet. Dices de Momo quicquid hucusque legeris fore nulla ex parte comparandum cum iis quae deinceps consequentur. Nam cum auctore Momo caepissent puellae ab superis diis levia primum et pusilla poscere, quod solent amantissimi patres blaesis puerulis et delicatis filiolis poma et similia poscentibus tradere cum voluptate et risu, ita et diis iucunda erant puellarum vota illa ridicula, dum aliae quod pingulentae essent, aliae quod nimia macritudine non placerent, aliae quod aliud quippiam ad speciem liberalis formae desiderarent, id simplici quadam animi puritate deprecarentur, et quo erat facile obsequi, eo et dii benigne conferebant, hinc desumentes quod huic alterae puellae contribuerent; ac manavit quidem res, pari deorum facilitate, usque dum patres maioresque natu facere et ipsi vota accessere, sed primo iusta atque ea quidem eiusmodi, ut facere palam medio in foro amicis (ut aiunt) inimicisque probantibus deceret: ergo ab diis sponte ac volentibus audiebantur. Accessit item ut reges ditissimaeque respublicae votis deos poscere assuescerent.

Principio hominum haec adversus deos et veneratio et cultus adeo fuit accepta superis, inventi novitatem mirifice probantibus, ut nulla in re libentius versarentur quam in votis mortalium benigne suscipiendis. Perquisitoque idcirco atque cognito huius tam gratae rei auctore, cunctorum animi ab eo quo erant erga Momum praediti odio ad misericordiam fuere atque ad benivolentiam conversi. Hinc summo omnium consensu et sententiis fit amplissimis verbis de revocando Momo lex, constituunturque legati Pallas dea atque altera Minerva, quae quidem optime de deorum genere promeritum Momum quam honorificentissime suas in pristinas sedes ad caelicolarum ordinem reducant atque restituant, et datur inclusus gemma sacer ignis deorum, quo divinitatis insigne apicem inflamment ad verticemque adigant reduci. Recusarat Pallas velle ad mortales accedere, nam eos quidem armis posse et animis valere audierat: tandem, imperio Iovis et amicorum suasionibus victa, sumptis thorace et armis, parere instituit. Vixdum rogata erat apud superos lex: eccam Famam alis stridentibus properantem ad Momum anxiam atqui, uti est eius natura veris falsa immiscere et omnia tametsi pusilla dicendo reddere grandiora, parenti nuntiat tumultuari apud superos, parari maximos motus, iam caepisse delabi caelo armatos deos. Quam rem audiens Momus, flagitiorum suorum conscientia exagitatus atque aestuans, procidit. Vexabat animum quod violatos ab se fore optimi et maximi deorum immortalium regis legatos meminisset, quo suo detestabili scelere omne caelum in se infestum iraque incensum arbitrabatur, et tantos irarum impetus perferre diffidebat; ea de re maximis precibus agit apud filiam uti, quoad in se sit, deos ipsos adventantes interpellet atque frustretur, quo sibi et captandi consilii interea et delitescendi locus detur, si forte liceat fallere subterfugiis. Fama ut parenti obtemperet advolat. Momus vero difficile dictu est quam omnes in animi pertubationes iactarit se atque agitarit. Multa incohabat consilia, cuncta displicebant; omnia temptabat, nihil non aggrediebatur quod ad opem atque salutem suam facere suspicaretur; alia ex parte singulis diffidebat locisque rebusque, quicquid inierat consiliorum repudiabat; nihil fuit formae, in quod vertere se non affectarit.

Tantis curis confectum Momum Fama rediens recreavit, nam "Bonis commodisque usurum te diis, Mome, annuntio" inquit "et, quod minime reris, pacem gratiamque afferunt, et una sacrum deorum igniculum ad te dono deferunt". Id cum intellexisset, etsi veteris cum dea Fraude inimicitiae memor verebatur ne quid doli ad se intercipiendum importaretur, tamen, quod abscondendi sui nullus aut locus aut facultas dabatur diis superis omnia spectantibus, quodve taedium sui ferre diutius dedignaretur, in quoscumque sibi essent parati casus praecipitem obiicere se admodum festinabat. Ergo ultro progredi animumque alioquin labefactatum atque prostratum erecto vultu fictaque hilaritate integre et de seipso quid sentiat habere alta reconditum dissimulatione instituit. Factus inde obviam, cum se mutuo salutassent atque ex legatorum vultu verbisque plane atque aperte intellexisset praeter spem se ex omnium rerum difficultate ad superum delitias evocari exque diuturnis tenebris miseriarum suarum in summum illustremque pristinae dignitatis gradum assumi, amens factus repentino gaudio, quibus verbis pro animi libidine congratularetur non habebat, sed prae laetitia prope delirans multa dicebat inconsiderate, inter quae illud ex ore inconsultum excidit, ut diceret: "Siccine, Mome, quod apud mortales aiunt, omnes ab exilio ad imperium veniunt?".

Quod Momi dictum Pallas (ut sunt mulieres ad suspicandum pronae, ad perversa interpretandum faciles, ad nocendum paratae et proclives) altiori discursu pensitavit quam ut id ulla vultus frontisve significatione indicaret, sed tacita profundo pectore Momi naturam atque improbitatem versans statuebat neque Iovis neque superum rationibus convenire ut huic nequissimo veteris iniuriae procul dubio memori et innata consuetudine improbitatis ad omne genus audaciae promptissimo id conferatur, quod magnas gravesque res agendi potestatem et facultatem praestet. Repetebat item cum ceteras, tum has rationes Pallas, ut suo cum animo diceret: "Nos quidem debilitatum exilio et fractum aerumnis hunc monstrorum procreatorem aegre sustinuimus. Quid tum, verum ac superum donis confirmatum et integrum nullo cum periculo sustinebimus? Quid illud, aut quanti intererit, divini muneris spe et exspectatione Momum a furore cohibere, an porrigere quod promptum et in flagitium accinctum excitatumque impellat? Vel quis erit iniuriis atque inprimis exilio lacessitus, qui non vindicandi sui praestari occasionem cupiat? Et quis erit vindicandi sui cupidus, qui non perficiendi facinoris proposita spe et facultate omnia aggrediatur?".

His rationibus mota Pallas ut commodius rem totam cum collega definiret edicit Momo ut sese interea ad fontem Helicona comparet atque ornet, quo posito squalore honestior ad consalutandum superos redeat. Misso Momo, cum satis deliberassent inter se, decernunt deae fore id Iovis consilium ut mature videat quam e republica deorum deputet Momum versari insignem inter caelicolas atque munitum sacro deorum igniculo, ni prius perversi indomitique animi rationes perspectas et cognitas habeat.

Momus ubi solus lavat haec secum animo caepit deputare: "Olim quod tristem personam gererem illam et severam, tetrico incessu, truculento et terribili aspectu, vestitu aspero, barba et capillo subhorrido atque inculto, quod superstitiosa quadam severitate multo supercilio multaque frontis contractione gestiebam, quod me contumaci quadam taciturnitate aut odiosa obiurgandi mordendique acrimonia publicum terrorem omnibus offerebam, merito nullis eram non invisus atque infensus. Nunc vero aliam nostris temporibus accommodatiorem personam imbuendam sentio. Et quaenam ea persona erit, Mome? Nempe ut comem, lenem affabilemque me exhibeam. Item oportet discam praesto esse omnibus, benigne obsequi, per hilaritatem excipere, grate detinere, laetos mittere. Ne tu haec, Mome, ab tua natura penitus aliena poteris? Potero quidem, dum velim. Et erit ut velis? Quidni? Spe illectus, necessitate actus propositisque praemiis, ipsum me potero fingere atque accommodare his quae usui futura sint. Sequere, Mome, namque abs te quicquid voles impetrabis et quae tute tibi non negabis, ea tu quidem omnia perquam pulcherrime poteris. Quid tum? Igiturne vero nos insitum et penitus innatum lacessendi morem obliviscemur? Minime; verum id quidem moderabimur taciturnitate, pristinumque erga inimicos studium nova quadam captandi laedendique via et ratione servabimus. Demum sic statuo oportere his quibus intra multitudinem atque in negotio vivendum sit, ut ex intimis praecordiis nunquam susceptae iniuriae memoriam obliterent, offensae vero livorem nusquam propalent, sed inserviant temporibus, simulando atque dissimulando; in eo tamen opere sibi nequicquam desint, sed quasi in speculis pervigilent, captantes quid quisque sentiat, quibus moveatur studiis, quid cogitet, quid tentet, quid aggrediatur, quid quemque expediat, quid necesse sit, quos quisque diligat, quos oderit, quae cuiusque causa et voluntas, quae cuique in agendis rebus facultas et ratio sit. Alia ex parte sua ipsi studia et cupiditates callida semper confingendi arte integant; vigilantes, solertes, accincti paratique occasionem praestolentur vindicandi sui praestitam ne deserant; sempiterne sui sint memores; nunquam adversariis parcant nisi cum velint gravius laedere, arietum more, qui quidem abscedendo impetum concitant, quo vehementius impetant; mulctandoque inimico re quam verbis, facto quam ostentatione insistant; fronte, familiaritate et blanditiis iram animi operiant; omnium sermones aeque esse insidiosos deputent; credant nemini, sed credere omnibus ostendant; nullos vereantur, sed coram quibusque applaudere atque assentari omnibus assuescant. Qui se sic instructum paratumque exhibuerit vulgo habebitur frugi, servabitur apud doctos, metuent omnes, obsecundabunt, idque praesertim cum te viderint quasi ex commentariis omnem eorum vitam ad unguem tenere; alioquin si ipsum te neglexeris, si cesseris petulantibus, si pertuleris irritantes, fiet ut immodesti in te in dies insolentiores reddantur tua patientia, fiet item ut procaces temulentique quodammodo ad te unum vexandum illectentur. Sed quid plura? Omnino illud unum iterum atque iterum iuvabit meminisse, bene et gnaviter fucare omnia adumbratis quibusdam signis probitatis et innocentiae: quam quidem rem pulchre assequemur si verba vultusque nostros et omnem corporis faciem assuefaciemus ita fingere atque conformare, ut illis esse persimiles videamur qui boni ac mites putentur, tametsi ab illis penitus discrepemus. O rem optimam nosse erudito artificio fucatae fallacisque simulationis suos operire atque obnubere sensus!".

Haec Momus. At Pallas et Minerva interea constituerant Iovis arbitrio relinquere ut provideret turbulentone et concitato ad omne facinus Momo deorum sacrum insigne commodetur. Verum interea exulem perquam benigne conveniunt, multa spe confirmatum hortantur ut malit summi deorum regis quam legatorum manu divinitatis insigne suscipere. Nullam recusat Momus conditionem, modo ab terrarum incolis diffugiat, et quam quidem ipse sibi personam gerere imperarat, impraesentiarum apud legatas belle ac sedulo initam agit: quadam enim simulata simplicitate et bonitate caepit collacrimari, et acclinato vultu inquit se quidem non ignorare quam intersit maximi optimique deum regis manu ornari se atque restitui, fateri quidem tantorum se putare munerum esse immeritum, daturum tamen operam ut Iovi ceterisque diis, quoad in se sit, perspectum et cognitum reddat se neque immemorem esse neque ingratum accepti beneficii; idque sperare se assecuturum, quandoquidem agendo recte omnem exspectationem bonorum de se longe superare instituerit, et fracturum invidorum inimicorumque erga se conatus et impetum patientia atque rebus his omnibus quibus ad gratiam et benivolentiam flectantur: se quidem longa perdomitum calamitate atque aerumnis confectum didicisse perpeti adversa et facile moderateque ferre si quid forte suam praeter sententiam et voluntatem exciderit; quibus rebus fiat ut possit non invitus illatas iniurias ad se non recipere et susceptas funditus oblivisci; demum cupere et ad felicitatem putare id, sibi ut detur locus quo melioribus et bene consulentibus pareat atque obtemperet.

Itaque haec Momus cum ornate copioseque disseruisset, qui caeperat esse veterator, ficto vultu suspirans "Et quid agimus?" inquit "Abite vos dignae caelo, deae, ac redite ad vestras delitias, sinite miserum et infelicissimum exulem versari in sordibus et squallore; sinite me in luctu, in solitudine degere et calamitatem qua oppressus obruptusque sum ferre, quandoquidem et tanta est ut ad miseriam addi nihil amplius possit". Hic deae quidem permotae misericordia multa ad consolandum prosecutae, medium inter se Momum excepere atque ad superos adduxere. Ad Iovem igitur cum appulisset Momus, pro suscepta assentatoris persona regis genua amplexatus veniamque et pacem compositis verbis deprecatus, non, uti concupisset, exceptus exstitit benigne ab Iove. Nam adversus Phoebum factus iratior Iuppiter intumuerat et ad redarguendi Phoebi quam ad salutandi Momi causam erat occupatior. At miser Momus, rerum istarum ignarus, suas rationes malo iniri apud superos exordio interpretatus, penitus concidit, et quo se verteret non inveniens, quasi indicta ad iudices die reum se accitum atque adductum putare et pro capite causam meditari quo dicendi genere culpam ab se suorum scelerum amoveret, quibusve deprecationis et commiserationis locis Iovem mitigaret secum ipse commentari occeperat. Interea qui ab Iove scrutatum missus fuerat, Mercurius, rediens refert Phoebum ipsum illico affuturum, neque, quod inimici calumniis insimularant, aut Aurorae illecebris et amoribus detineri aut suam per superbiam exequi officium dedignari, verum immani quadam votorum phalange obiecta interpellari quominus ad regiam Iovis arcem pro vetere more et consuetudine, ut assolent dii, singulis diebus regem consalutatum et veneratum ascenderet. Hic Iuppiter, remissa frontis severitate, in Momum versus "Nos" inquit "vota isthaec tua, Mome, ni modus adhibeatur, obruent", dictisque paululum conticuit. At Momo id Iovis dictum illico in animum induxit ut faceret coniecturam se aliquid turbarum suis votis concivisse, idque cupidissimo rerum novarum tam fuit voluptati ut non potuerit non oblivisci moeroris sui, conceptamque animo laetitiam nequivit non propalare. Secundo enim optatissimoque flagitiorum suorum successu gestiebat atque intra se "Peream" aiebat "ut lubet, modo, quod videre videor, hic aliquid laeserim".

Interea Iuppiter ad Minervam Pallademque versus inquit: "Quidni et Virtutem una vobiscum reduxistis? Quid ea? Quid rerum agit?". Hic deae se quidem, pro vetere legatorum more, curasse in sua profectione aliud nihil respondere praeter unum id, cuius gratia proficiscerentur, at satis quidem se superque habuisse negotii in uno Momo pervestigando, quando, ut miseri calamitosique faciunt, in solitudine et squallore abditus latitaret. Caepit ergo Iuppiter de Momo sciscitari Virtutemne apud mortales viderit. Hic Momus, dura suspicione perculsus ne quid ea interrogatio ad factum ab se vitium spectet, expalluerat et obmutuerat; sed brevi sese colligens, obducta ad speciem comiter fidentis fronte, subridens "Num tu, o dignissime deorum princeps, quae apud mortales in dies gerantur" inquit "ignoras?". "Mitte" inquit Iuppiter "quae norimus, dic quod rogare". Tum Momus iterato titubare et quo ea spectent verba dubius expavescere, sed iterato ab Iove admonitus ut responderet, sui memor, ad belle initas artes dissimulandi rediit atque inquit: "Mercurius, qui omnium solertissimus est, si quid eum novi, ubi ea consideat tenet, qui quidem non iniuria dearum pulcherrimam Virtutem unice amet; et dulces amores tuos, o Mercuri, quamdiu sines abs te abesse?". Hic Mercurius cum arrisisset asseveravit seque, Iovem deosque reliquos omnes adeo fuisse hac una votorum cura perpeditos, ut nullis rebus praeterquam votis vacare occupatissimis diis licuerit, et putare se quidem optime consultam deam a tantis rerum agendarum molestiis secessisse. Momus hac de re iterato recreari, iterato efferri incredibili gaudio, et cum Virtutem deam videret apud Iovem deosque desiderari, ut erat mirus admodum redditus veterator, eleganti vocis, vultus gestusque artificio totum se ad fingendum comparat, et superiorem illam quam recensuimus historiam refert de suis perpessis rebus, sed ita ut dum mortalium expromeret scelera, tum quidem maxime hominum causam tueri et erratis velle veniam impetrare diceres. Etenim aliis ex fabulis insinuatione adducta eo devenit ut quasi non ex proposito, sed ipsa ex re admonitus in id incideret, ut enarraret irrupisse proceres in templum, tumultu exterritos adolescentulos deos a matre restitisse variasque in formas versos sibi a consceleratorum temeritate et audacia cavisse. Subinde annectebat se quoque gravissimis iniuriis affectum, et media deperdita barba diffugisse. Itaque his admodum rationibus nihil praetermisit quod valeret ad odium adversus homines excitandum, in eoque omnem vim orationis exposuit, ut indignissime factum id dii statuerent. Confabulantem Momum Iuppiter audiens et ii qui aderant dii nimirum commovebantur cum ceteras ob res, tum ob iniquam indignamque Virtutis deae calamitatem; alia ex parte non poterant non facere quin in cachinnum irrumperent ridiculos Momi casus intelligentes. Quos cum ita vidisset affectos Momus "Quantum ista in re" inquit "quam dicturus sum valeam prudentia, vestrum erit iudicium: ego vero sic de me ipso testor, summa fide adduci ut haec referam. Tibi quidem o rerum conditor, Iuppiter, omnia probe et praeclare fore constituta sentio quae quidem ad imperii decus et ornamentum faciant, ni forte illud, quantum videre licet, desit, quod quae apud mortales agantur habes neminem qui ad te referat, et eam gentem, mihi crede, minime neglexisse oportet". Cum haec dixisset, Iuppiter, secum ipse suspensus, innuens affirmavit uni se huic rei cupere providisse, sed in tanto suorum numero aegre ferre quod haberet neminem, ex animi sui sententia, quem volentem et ad rem exequendam non ineptum possit mittere. "At habes quidem" inquit Momus "cui recte ac tuto eam demandes provinciam, ut promptiorem accommodatioremque dari si optes, nunquam alibi invenias. Habes enim ex me natam Famam, omnium pervigilem et, quod ad rem conferat, celerem pedibus et pernicibus alis ut nihil supra; tum est illa mei quidem cupidissima atque observantissima, ut hoc tibi spondeam pro accepto abs te beneficio: eam quaeque imperaris, mea praesertim causa, mature summa fide et summa diligentia executuram". Habuit Momo gratias eam ob commonefactionem et pollicitationem Iuppiter. Ergo Momus "Hoc pro beneficio," inquit "si beneficium potius quam officium id supplici et calamitoso Momo putandum est, peto a te, benignissime Iuppiter, ut si qua in illa procreanda forte videar amorum culpa obnoxius, eam ereptae barbae doloribus compenses". Risere atque re cognita indulsere.

Hunc risum intercepit iratae Iunonis adventus: nam dum apud Iovem sic confabularentur evenit ut Pallas Minervaque sese e corona subriperent Iunonique ut gratificarentur abscederent; quod Iunonem et in Momum esse infestam et veterem contumeliam meminissent, qua de causa sacrum deorum ignem inclusum gemma reddere Momo destitissent edocuere. Illis ea de re collaudatis, Iuno ad Iovem irrupit ardua, irarum impotens, torvo aspectu, atque illic habere quidem se inquit quippiam quod de rebus maximis cupiat conferre, amotisque arbitris sic orsa est: "Et quidnam esse causae dicam, mi coniunx, ut fieri te in dies etiam maioribus in rebus negligentem intuear? Pigetne te Iovem esse, pudetne te regem haberi et omnia licere ex arbitrio, qui tibi paratum imperii aemulum induxisti? Vel quidnam fuit causae ut quam tu rem fastidias, eius tu rei auctorem improbum et factiosum probes? Inimicos eosdemque abiectissimos ornabis, tuos vero, quoad in te sit, omnium esse indecentissime acceptos voles? Extorres, proscriptos, pessimeque de deorum genere meritos et invitos in caelum accerseri iubes, me vero quae te quae Iuno measque preces respuis. Tu aedes auro, tu fores, tecta, gradusque auro, aureas columnas, aurea epistylia, parietes auro gemmisque pictos ac redimitos quibus visum est condonasti, uxore praeterita atque neglecta. Lautissimas aedes illi incolunt, at et quinam? Mercurius deorum scurra et temulentus Mars et pellex Venus, infelix Iuno, despecta Iuno! O nos miseras, a nostri coniugis beneficentia excludimur! Adde quod et nostras sedes, quas hinc reiectae incolebamus, cum essent nulla re alia praeter puritatem et sordium vacuitatem honestae, tu amantissime, tu coniunx, replesti foedissimorum votorum obscenitate: me dignam profecto hac mea in te perenni fide et constantia, in quam istarum purgamenta reiicias! Sed liceat deorum regi ornare quos velit, ac velit quidem publicum odium, istum nefarium et consceleratissimum Momum, ad se recipere, regni consortem facere, sui et suorum oblitus, aulas uxoris ita foedari votorum illuvie patiatur ut vel iumenta Phoebi ea subisse respuant ac pro foetore horrescant. Sed non hic committam amplius ut frustra apud obstinatum aspernatorem graves meas iniurias deplorem; satis obtudi aures tuas, Iuppiter, satis frustrata sum. Et quid iuvat aeternum poscere quod semper negetur, ni forte studeas ut continuo aliquid curarum ad veterem dolorem accumules? Non rogabo, non profecto prosequar, ut qua in re tibi sum voluptati (dum nostram importunitatem flocci pendis et omnia negas deprecanti) in ea mihi sim gravis nimium rogando. Tu sequere negando et aspernando iam quae ultro erat officii tradere. Sed, si per te liceat, agedum: num illud oportuit, cum aliorum commodis etiam infimorum tam multa contulisses, hoc etiam animadvertere, ne indecentius uxor quam caelicolarum infima plebes habitaret? Et quanti erat elargiri uxori ab Iove optimo et maximo, non sine lacrimis precanti, quod indignissimis ultro erogasti? Quid si maiora expostulavissem? Nihilo enim plus rogabamus dari quam ut ad aedium nostrarum ornatum vota mortalium quae essent aurea commodares; idque tamdiu supplex orans, obtestans, coniunx, tandem abs te haud usquam potero exorare? Mi vir, semperne eris in Iunonem durus? Quod si te mea in causa nequeo flectere, at, mi vir, illud liceat admonuisse tua praesertim causa, ut videas quos ad te recipias, quibus credas, cui committas teque remque maiestatemque imperii tui; hunc tu Momum si satis noris, etiam atque etiam quae commonefeci pensitabis".

Haec Iuno, cumque unas et item alteras lacrimulas tenui velo abstersisset, quaeque de Momi animo erga Iovem vereretur subtexuit et omni dicendi qua poterat arte gravissimos infigere aculeos suspicionum elaboravit; subinde iterato ad vota expostulanda orationem deflexit. Cui Iuppiter "Esse et ego quid hoc dicam causae" inquit "o coniunx, quod nunquam te non iratam offendo? Dolet me tui et curarum tuarum, quas nimirum esse alioquin leves, sed ad te sollicitandam plus satis graves intueor. Et quid agis, Iuno? Semperne sic novas res aucupaberis et captabis, quo me vexes? Quid est quod me tibi purgem? Aurea dixisti velle habere vota ut coaedificares. An parum tibi apud nos suppeditat aedium ubi splendide lauteque habites, ni et novas tibi arces construas? Sed vince, coniunx, habe tibi vota aurea, cape ab obstinato frustratore quae imperas. Tu modo ne nobis istas leges imposuisse prosequare, ut quae facta velim tu reddere infecta cures. Pone tuas istas malo suspiciones dicere quam simultates, deque Iove posthac sperato meliora. Neque enim adeo me Iovem esse oblitus sum ut non prius quae facto opus sint mediter quam facta velim, tum et quae me deceant ita prospicio ut nusquam mei me poeniteat consilii. Negligentis potius esset atque inconsulti levium suspicionum occursu, quibus omnia referta sunt, ab instituto deici. Non tamen hinc est ut me admoneri abs te feram moleste, sed defatigari delationum ambagibus, utcumque id fiat, stomachor. Tu contra, Iuno, aeque admonentem Iovem ne despice; hoc est quod abs te impetrasse velim, quod item frustra aeternum petivi, ut cum parere didiceris, Iuno, tum eorum qui imperent consilia et gesta pensites atque corrigas. Interea quae tua fieri causa voles, et Iuno, et coniunx, Iove audiente volenteque assequere".

Itaque haec Iuppiter, et in ea re consulto commotior videri multo voluit quam esset id quidem cum ut coniugis vehementiam retunderet, tum ut Palladi pro non executo in legatione imperio honestius succenseret; ac fuit quidem ea de re in dicendo usus voce ita elata ut a corona deorum, qui tum semoti astabant, exaudiretur. Missa ab se Iunone, varia secum ipse de uxore repetens conticebat; ceteri dii velut attoniti ob regis iniucunditatem obmutuerant. Sed tulit casus ut Momi quodam facto insperato Iuppiter unaque dii omnes ad risum excitarentur. Namque Iunone apud Iovem quae recensuimus disputante, Momus de Mercurio interrogarat quidnam id ita esset, cur Phoebum ad Iovem salutandum proficiscentem vota interpellarint. Cui Mercurius in hunc modum responderat: "Mortalium quidem vota cum multis de causis, tum quod plena venirent ineptiarum, ut erant aspernanda ita aspernabantur. Ea de re Iuppiter diique omnes iusserant ab his caelicolarum sedibus expurgari atque excludi. Ut maiora omittam, in votorum numero erant quae nasum aduncum oculosque perturgidos strumamve informem emendari expostularent, eoque devenerat res ut, quod longe fastidias, acu aut fuso amisso votis deos poscere auderent. Sed haec erant levia: illud erat gravius, quod quo erant vota ipsa pleraque omnia referta odiis, metu, ira, dolore et huiusmodi putridis corruptisque pestibus quae hominum pectoribus immersae haerent, eo aulas omnes caeli obscena tetraque odoris foeditate et nausea complerant. Illudque inprimis superi abhorrebant atque exsecrabantur, quod inter vota comperiebantur quae parentum, quae fratrum quae liberorum virique inprimis necem atque interitum exposcebant. Quid et quod magis oderis? Vota audebant facere quibus urbium provinciarumque ultimum exitium atque excidium flagitarent. Sed anceps et diutina fuit deliberatio cunctane vota caelo exterminarent atque reiicerent; vicit tamen eorum sententia, qui aurea retinenda consulerent. Nunc hoc successit incommodi, exclusis votis, ut multa votis poscere mortales assueti, votis vota dum non audiuntur addere non cessent, quo fit ut incredibili votorum vi aethera occupent, votis Phoebo via interpelletur, votis Iunonis area consternatur, ipsi denique inter se dii votorum gratia grave inire certamen parati sint. Ergo tu, Mome, his tuis inventis omne caelum, omnes caelicolas exerces".

Hanc Mercurii orationem Momus audiens non potuit ipsum se continere quin prae animi laetitia in maximum cachinnum irrumperet ita ut omnium ora in se converteret. At rogatus quid ita inepte ridendo insaniret, illico versipellis, se recipiens, inquit: "Sane rideo, Mercuri, quod aiebas mortales votis poscere ut indecentes et male dolatos vultus suos reconcinnaretis. Etenim fabri sitis omnes dii oportet puellarum gratia, siquidem una sola in puella pro eius animi sententia construenda quicquid ubique est artis artificiique consumitur. Proh et quae ora et quos vultus domo afferunt!". Hinc exhilaratus Iuppiter non tam Momi salibus quam gestus insipiditate, qui dedita opera et studiose se ridiculum exposuerat, arrisit; perinde eos, qui tum illic aderant deos, inprimisque Momum, ridendi cupidus vocavit ut secum esset in coena. Ridebis atque admiraberis Iovemque Momumque, nam in coena non facile dici potest quam inter epulas praeter omnium opinionem iocosum se Momus exhibuerit, multa referens quae suum per exilium pertulerat cum ridicula, tum et digna memoratu. Inter quae illud fuit, ut referret omnes quidem se voluisse hominum vivendi rationes et artes experiri, quo reperta commodiore acquiesceret; in singulis quidem elaborasse ut studio et diligentia coniuncta exercitatione et usu evaderet in egregium artificem; nullam tamen ita didicisse ut sibi satis instructus videretur, tam comperisse omnes artes huiusmodi ut quo plura quae ad peritiam faciant usu et doctrina sis assecutus, eo plura discernas tibi deesse ad cognitionem. Sed eas omnes quae apud homines inter egregias habeantur vivendi artes reperisse eiusmodi esse, ut sint longe minus utiles minusque commodae ad bene et beate vivendum quam sapientis hominis cognita ratio postulet; atqui, ut a primariis et honoratissimis incipiat, militiam sibi inprimis visam percommodam, id quidem, cum alias ob res, tum quod per eam virorum principes reddantur, potentatus nanciscantur, posteritatisque fructum assequantur. Accedebat eo ut arma sibi potissimum eligenda duceret quod se ab armorum periculo immortalitate immunem meminisset, ac fuisse quidem militem se beneque rem gessisse manu et animi viribus, postremo ductitasse exercitum, instruxisse acies, exercuisse classem, suos vidisse titulos victoriarum quamplurimos excepisse frequentissimos civium plausus et congratulationes; sed brevi odisse castra, vexilla, arma, classica, omnemque virorum strepitum fremitumque: non id quidem satietate aut fastidio quodam iteratae gloriae, sed iusta rectaque, minime insolentis viri, ratione, quandoquidem in his omnibus rebus quae ad arma spectant nihil inveniri intelligeret quod saperet aequitatem, quod non esset alienum a iustitia, quando item in omni illa armatorum multitudine intueretur nihil quod quidem ad humanitatem aut pietatem spectaret, omnia cerneret ad utilitatem, ad animi libidinem, ad rerum temporumque suorum rationem et conditionem per vim nefasque referri, nulla fortibus certa aut merita referri praemia, omnia imperiti vulgi iudicio et opinione pensari, res consiliaque eventu putari, praemia non virtuti, sed audaciae et temeritati referri. Sinere se pericula et labores quos in sole et pulvere, noctuque sub imbre et divo obire oporteat; sed illud non praeterire, quod inter sanguinis vitaeque suae prodigos, alieni cupidos, impuros, impios, diritate immanitateque teterrimos, in fece et sentina perditissimorum et a suis patriis sedibus perpetratis flagitiis profligatorum, inter ruentium templorum stragem, fragorem, fumum cineremque versandum esset, ut tota illa in re bellica nihil se invenisse Momus deieraret quod satis delectaret praeter id, quod interdum, stulto et vesano furore conciti, turmae atque manipuli armatorum mutuum in ferrum praecipites ruerent. Operae quidem pretium esse coram intueri portenta illa impurissima et pestes hominum properantium in mortem, suique similium scelere et manibus contrucidari. Voluisse et regem fieri se, quod proxime ad deorum maiestatem regium imperium arbitraretur ac magni quidem duxisse olim vereri observarique se a multitudine, eamque praesto adesse, pendere ad obsequium, parere dictis; item magnifice habitare, honorificentissime progredi, laute ac splendide convivari et concelebrari. Principio quidem veritum ne id sibi foret arduum assequi atque difficile, quoniam multos videbat ea una in re nanciscenda frustra maximis laboribus et ultimo discrimine contendisse, perpaucos attigisse; sed animadvertisse duas ad principatum patere vias breves et haudquaquam difficiles: unam quidem, quae factionibus et conspirationibus muniatur, hanc teneri expilando, vexando, collabefactando, sternendoque quicquid tuis curriculis obiectum ad interpellandum offenderis, alteram vero ad imperium viam bonarum esse artium peritia, bonorumque morum cultu ac virtutum ornamentis deductam atque aptam, qua quidem te ita compares, ita exhibeas hominum generi oportet, ut te gratia et benivolentia dignum deputent, unum te in suis adversis rebus adire, tuis potissimum assuescere consiliis et stare sententiis condiscant. Neque enim ullum in terris vigere animans quod ipsum sit homine contra servitutem magis contumax; contra item homine ipso fingi posse nihil ad mansuetudinem tractabilitatemque propensius. Sed scire imperium agere artis esse minime vulgaris, quod si pecudes, brutaque et quae ad feritatem agrestem nata sunt usu domita reguntur et certa quadam disciplina continentur, quid hominem ad facilitatem frugalitatemque societatemque vitae natum non moderabimur arte et ratione, quandoquidem iusta et recta imperantibus, ut videre licet, sponte ultroque obtemperet? Sed imperium postquam adeptum partumve est rem esse procul dubio difficillimam imperantibus asserebat. Nam eo cum sis adductus loco ut tua negligere, aliena curasse oporteat, cum item tua unius cura et sollicitudine multorum otium et tranquillitatem tueri ac servare opus sit, quid potest in vita difficilius dari atque laboriosius? His addebat publica esse negotia omnia penitus ardua atque impeditissima, in quibus si tua unius utaris opera non sufficias, et aliorum si utaris opera casibus id atque periculis refertissimum sit; negligere vero quid sit officii cum ad dedecus et ignominiam, tum ad calamitatem exitiumque redundet. Denique, si rem satis spectaris quod isti imperium nuncupant, id profecto publicam et intolerabilem esse quandam fugiendarum rerum servitutem intelliges. Ceterum nummularias ceteras quaestuosasque artes et facultates ultro abdicatas ab se esse voluisse, quod vel satietatem ex copia, vel fastidium ex usu, vel taedium ex quaestu praebeant, vel si tandem cupiditate adducaris ut tibi plura esse velis quam oporteat, fore ut sordidam illiberalissimamque sollicitudinem afferant. Postremo nullum genus vitae se aiebat comperisse quod quidem omni ex parte eligibilius appetibiliusque sit quam eorum qui quidem vulgo mendicant, quos errones nuncupant. Hanc esse quidem omnium unam facilem artem, in promptu utilem, vacuam incommodis, plenam libertatis ac voluptatis, quam rem ita esse multa cum festivitate Momus cum plerisque aliis argumentis, tum his rationibus demonstrabat: "Etenim sic" inquit "dicunt quidem geometrae, quaeque versentur in arte sua aeque teneri a quovis rudi discipulo atque ab eruditissimo, modo semel ea percepta sint. Idem ferme ipsum in hac erronum arte evenit, ut uno temporis momento perspecta planeque cognita atque imbuta sit. Sed in hoc differunt, quod geometra instructore qui futurus est geometra indiget, erronum vero ars nullo adhibito magistro perdiscitur. Aliae artes et facultates habent edocendi tempora, ediscendi laborem, exercendi industriam, agendive quendam definitum descriptumque modum; item adminicula, instrumenta et pleraque istiusmodi exigunt atque desiderant, quae hac una in arte minime requiruntur. Una haec artium est incuria, negligentia inopiaque rerum omnium, quas aliis in rebus ducunt esse necessarias, satis fulta atque tuta. Hic non vehiculis, non navi tabernave opus est, hic non decoctoris perfidia, non raptoris iniuria, non temporum iniquitas metuenda est. Hic nullum congeras capital praeter egestatem rogandique impudentiam oportet, ac tua ut perdas, aliena ut roges nihil plus negotii est quam ut velis ita mereri de te. Adde quod aliorum sudore et vigiliis erro pascitur, suo quantum lubeat otio abutitur, rogat libere, negat impune, capit a quibusque, nam et miseri ultro offerunt et beati non denegant. Eorum vero quid referam libertatem atque solutam vivendi licentiam? Rides impune, arguis impune, obiurgas, garris tuo quodam iure impune. Quod illi ad dedecus ignominiamque deputant verbis cum errone contendere, quod illi statuunt flagitio manum impotenti inferre, id ad regni quasdam conditiones et leges facit. Posse quae velis et nullos habere dictorum factorumque censores, ea demum regnandi suffragia et praesidia sunt. Neque illud concedam regibus ut divitiarum usu magis quam errones fruantur: erronum theatra, erronum porticus, erronum quicquid ubique publici est. Alii in foro ne considere neve altercari quidem voce paulum elatiori audebunt, et censoria veriti patrum supercilia publico ita versantur ut nihil sine lege et more, nihil pro voluntate et arbitrio audeant. Tu, erro, tranverso foro prostratus iacebis, libere conclamitabis, faciesque ex animi libidine quaecumque collibuerint. Duris temporibus ceteri moesti mutique tabescent, tu saltabis, cantabis. Malo regnante principe alii diffugient errabuntque exilio, tu arcem tyranni concelebrabis. Hostis victor insolescet, tu solus tuorum intrepidus coram adstabis. Et quod quisque summo labore capitisque periculo sibi accumularit, tu illius quasi debitas tibi dari primitias expostulabis. Est et illud quod ad rem egregie faciat, ut cum nemo sic viventi invideat, tum et ipse nullis invideas, quandoquidem in aliis cernas nihil quod non facile possis assequi, dum velis. Adde his quod erronis conditio ita est ad quamvis artium aliarum accommodata, ut quoquo te contuleris recte ac digne fecisse videare, quod quidem ceteris mortalium haud aeque evenit: nam et levitatis putatur suam qui assueverit artem linquere et non sine dispendio ad alias transmigratur. Neque illos audiendos puto qui quidem hanc unam erronum sectam dicant plenam esse incommodorum. De me illud profiteor, ceteris omnibus in artibus unas et item alias plerasque res offendisse quae et durae et acerbae fuerint quaeve, cum eas noluerim, tum iisdem illis aegre carere non potuerim. Nam omni quidem in artificio multa sunt, insita natura et quasi innata, quae etsi gravia et molesta sint, ferenda tamen sunt iis qui in ea velint versari; at hac in sola una erraria (ut ita loquar) disciplina et arte nihil unquam offendi quod quidem ulla ex parte minus placuerit. Nudos vides errones sub divo atque duro in solo accubare: eos contemnis, despicis una cum vulgo atque fastidis. Vide ne teque vulgusque errones ipsi contemnant atque despiciant. Tu aliorum causa facies multa, erro nec tua, nec aliorum causa facit quippiam, sibi facit quicquid facit. Quid hic referam quam sint illa quidem inepti et stulti hominis quae vulgo admirantur, toga, purpura, aurum, mitra et huiusmodi? Aut quis non irrideat, cum videat te vestium gravi involucro et implicamento obligatum atque compeditum prodire, ut aliorum oculis placeas? Hoc non facit erro, ergo ridet. Tune sanus non cavebis tibi esse vestium pondere infensus, tune, ut lautior et cultior videare, non recusabis habere membra ad aliorum arbitrium occupata et obstricta? Veste utemur ut tegamur, non ut admiremur. Imbrem et frigora qui veste proteget, erit is quidem satis et ad usus commoditatem et ad naturae decus ornatus. At solo cubabit erro: et quid tum? Ne vero si somnus aderit apertioribus obdormies oculis nudo in pavimento quam inter peristromata? At cygnis dedit quidem natura plumas ut integerentur, non ut ad lectorum delitias conferrent: tibi si tantum dedisset somni quantum subiecit strati ubi dormiens accubas, procul dubio perquam maximum dormitares. Fitque is quem natura dedit ad requiescendum locus et sedes usu in dies mollior atque salubrior, quod, si quid ad delitias desit, pro pulvinari praesto erit fessis somnus.

Ceterum, conscendat in concionem erro, dicat eadem quae quivis stragula veste indutus orator dicit: cuinam maior confertiorque accurret audientium corona? Quem attentius audient? Quo perorante magis commovebuntur? Cui tota in causa vehementius assentientur? Magna est in rebus gravissimis horum disciplinae hominum auctoritas, ut nihil supra. An tu interraro videbis ebrii et deliri erronis dicta accipi pro vatum monitis eademque seriis in rebus referri ac si oraculi essent ore decantata? Sed de his alias, ad me redeo. Quid illud, et quanti erat arduis me et periculosissimis in rebus hominum aeque atque in levissimis versari animo aequabili, nullam in partem commoto? Quam quidem rem tu, o Iuppiter, deorum princeps, si sapis, optas atque maiorem in modum posse concupiscis. Et quidnam est quod ad fructum otii et specimen amplitudinis maiestatisque decus faciat magis quam ita sese habere paratum et compositum, ut nullis uspiam rerum motibus de statu decidas? Nuntiabantur gravia, quae ceteri omnes exterriti pavefactique horrescebant: novos invisosque liquores ex duro silice manasse, mediisque ex fontibus arsisse flammas, tum et montes inter se arietasse. Stabat attonitum vulgus, trepidabant patres, omnia erant in metu et sollicitudine rerum futurarum. Alii publicam salutem advigilabant, alii suis commodis servandis insanibant, spe agitati aut metu. At Momus, curis vacuus, in quodcumque velis latus dulce obdormiscens nihil sperabat, nihil metuebat, interque stertendum illud usurpabat dicere: 'Quid tum, Mome, et quid haec ad te, ad quem neque pauperiem afferent neque quippiam auferent?'. Narrabantur et rerum monstra: alios strata mari via obequitasse, alios per sylvas perque saltus traduxisse classem, alios subfossis montibus media per saxa intimaque per viscera terrae suos traxisse currus, alios immani strue caelum aggressos petere, alios flumina et lacus eripuisse mari atque extinxisse, mediumque intra aridum terrae solum acclusisse maria. Haec admirantibus ceteris atque stupentibus, Momus illud assuescebat dicere: 'Enimvero, Mome, et hoc nihil ad te'. Ferebant locupletissimos amplissimosque reges orbis innumerabili hominum manu impetum inter se facere, contegi caelum sagittis, flumina sisti cadaveribus, mare hominum cruore excrescere. His rebus cognitis ceteri, prout rerum suarum ratio et studia ferebant, aestuabant variis animorum motibus; solus Momus illud observabat dicere: 'Et istuc, Mome, nihil ad te'. Spectabantur agrorum incendia, vastitates, populationes, audiebantur cadentium virorum gemitus, ruentium tectorum fragor, calamitosorum eiulatus; haesitabatur, trepidabatur, discursitabatur; strepitus, crepitus, fremitus totis triviis, totis angiportibus; at Momus resupinus nudis feminibus oscitans allucinabatur, et quid sibi tanti tumultus vellent ne rogabat quidem nisi negligenter sane atque morose. Tum si quis coram tantos turbines et rerum tempestates deplorare aggrediebatur, Momus, perfricato crure, aiebat: 'Nequedum, Mome, quicquam est hic, quod quidem tibi recte cures: dormi'. Quid postremo? Quo hos atque illos animis affectos atque perturbatos mihi ludos facerem, cum eos coactis circulis collatisve capitibus serio aliquid ordiri atque conferre spectabam, repente eo advolabam, istic assistebam, ab iis petebam, assiduus efflagitabam ut aliquid ad pietatem elargirentur inopi atque egeno; illi indignabantur, ego mea gaudebam importunitate; illi nostram odiosam intempestivamque scurrulitatem exsecrabantur atque excandescebant, Momus ridebat".

Itaque Momus huiusmodi toto ridente caelo referebat. Sed Iuppiter, cum satis risisset, Momum facetias istas recensentem interpellavit. "Atqui" inquit "heus Mome, num et, quod aiunt, figulus figulo, faber fabro, ipsum idem aeque erronibus evenit, ut inter se invideant?". Tum Momus: "Enimvero et quis huic invideat qui prae se ferat miserum esse se?". Tum Iuppiter: "Ni fallimur, invidebit quisquis prae illo qui admodum miserabilis sit, volet sese dignum videri misericordia. Quod ni istuc siet, fateor una haec tua erronum vita est non modo, uti aiebas, vacua incommodis, sed egregie directa ad quietem atque summam ad felicitatem apta, ut eam statuam huic nostrae deorum beatitudini esse longe anteponendam. O malum maximum invidia, maximum invidia malum!". Tum Momus "Admones," inquit "o Iuppiter optime et maxime, ut ipsum me accusem: audies rem festivam. Versabatur inter philosophos egregius quidam nebulo, quem unum si spectes facile credas principem esse abiectissimorum hominum, ita corporis forma et omni membrorum ornatu se agebat inter errones insignem atque nobilem. Describam tibi hominis speciem et habitum. Aderat illi os impressum, mentum obductum, cutis hispida, crispissata atque ab genis pro palearibus dependens, omnis vultus perfuscus, oculi turgidi et aperte prominentes, horumque alter luciosus, alter sublippus et ambo perverse strabi; naso tam erat multo ut non hominem, sed nasum existimes ambulare. Pergebat procurva cervice et inversa in sinistrum humerum, collo protenso et acclinato, ut terram non prospicere oculis sed auricula diceres; surgebat spatularum una in strumam pergravem, incedebat gradu lato, tardo, vasto, sed lassis artubus et quasi longo morbo spondylibus dissolutis ad cuiusque pedis motum innutabat. Sino vestitum et reliquum apparatum, saccos centipelles, lacernam attavam lacernarum, in qua mille parturientes mures nidificarant; pendebant humero pera, calathus atque cantharus sordibus obsceni, foetore exsecrabiles. Huic me fateor homini fortassis interdum invidisse, non quo esset ille quidem ita informis, sed quod non obscure perspiciebam pluribus hunc videri dignum pietate, cum esset non pietate, sed odio potius dignissimus. Tum et illud pigebat, quod errones nimium multos volitare foro conspiciebam. Unum profecto erat in tota illa erronum arte quod animo ferebam minus aequo: id erat cum latrantes et infestis dentibus nudos talos appetentes caniculas pueri adversum me concitabant, et quam sint illi quidem molesti scio vobis non posse facile persuaderi, sed ea irritamenta si maximis diis accidissent, nihil in rerum orbe universo est quod illis inveniri posset laboriosius. Sed de his alias. Nunc vero ad rem redeam, hoc est ut affirmem apud mortales nihil inveniri commodius erronum vita, siquidem et facilis et paratissima est, siquidem huic neque calamitas officere neque improbitas adimere quicquam potest, siquidem in ea nihil inveniri potest quod doleas". "O te igitur stultum" inquit Iuppiter "si tanta bona reliquisti, ad superos ut conscenderes! Vide, Mome, quid recites, non potuisse in te apud mortales ea quae apud nos divos plus satis possunt. Quid est quod nequeat improbitas?". Hic Momus caepit deierare nunquam se fuisse minus affectum curis quam cum esset erro, nunquam praeter semel tota illa in vita doluisse, atque id quidem re alioquin levi obtigisse, sed non tamen indigna memoratu. Incidisse enim ut offenderet quendam ascripticium servulum ex ergastulo qui detrectantem et calcitrantem asinum fuste caederet. Primo caepisse efferate excandescentem illum ridere, post id incidisse in mentem ut repeteret quam ab pauperum numero iumentis debeatur, quae si forte desint fiat ut divites velint portari a pauperibus. Ea de re indignatum caepisse redarguere atque increpare his verbis: "O bipes indomite, servum pecus, non cessabis furere? Ne tu non intelligis quam huic animantium generi debeatur, quod ni essent tu tuique similes pro iumento sarcinas atque impedimenta ferres?". Haec dixisse Momum. At illum, ut erat immanis, relicto asino obiurgatorem petiisse et dixisse: "Quin immo tu pro asino feres?", fusteque ipso quo asinum percusserat reddidisse Momum onustum plagis. Affuisse tum illic nonnullos viros probos qui servum hunc dictis castigarent et factum maledicerent atque condolerent; Momum vero affirmasse id factum optime, quandoquidem, maximis hominum aerumnis neglectis, asini incommodis moveretur.

Tanta Momi lepiditate nimirum captus Iuppiter edixit ut suis aedibus posthac uteretur perfamiliariter. Quam quidem rem cum ex Iovis imperio factitaret (vide quid possit principis erga quemvis gratia et frons), Momum, publicum caelicolarum odium, abiectum, despectum diisque omnibus pessime acceptum, ut primum videre factum principi familiarem et gratum, illico bene de illo sentire dignumque ducere cui sese ultro ad amicitiam offerrent, observarent, colerent: idcirco Momum singuli deorum adire, consalutare, gratificari dictis et factis certabant.

Quo in numero atque errore cum plerique omnes, tum et Pallas dearum una (ut ita loquar) mascula, et Minerva, cunctarum decus et lumen artium, versabantur; et erit operae pretium legisse qualem se Pallas Minervaque deae gesserint, quo etiam in diis naturam mulierum recognoscas. Nam illae quidem, quod intuerentur beatissimum principem Iovem, cui relictum esset nihil quod amplius cuperet praeterquam ut perpetuis voluptatibus frueretur, Momi scurrulitate delectari, idcirco movebantur ut de publicis deque privatis rebus suis plurimum cogitarent, et cum essent non ignarae quid in cuiusque animum et mentem possint conspersae verborum aptis temporibus maculae, illius praesertim qui quidem ex arbitrio ad te sive otiosum sive sollicitum habeat aditum, iam tum animis erant vehementer commotae, et cum meminissent ab se proxima ignium iniuria fore lacessitum Momum, non temere vereri caeperant ne diligens solersque sectator aliquid iocosa illa sua assiduitate adversi moliretur. Sed, uti erant mulieres, consilio usae sunt muliebri, minime opportuno minimeque attemperato. Enimvero Minerva qua callebat dicendi arte convenit Momum, ac de sacrorum ignium facto ex ignaro fecit ut esset certior, dumque suadere institit non id quidem sua fore amissum opera, ut tanto deorum dono Momus fraudaretur: omnem largitionis offensionem explicavit, affirmans id sibi nusquam potuisse venire in mentem, ut aggrederetur quippiam quominus bene de se deque deorum genere meritus Momus ex Iovis decreto ac voluntate ad superos rediret honestior; sed fateri suum errorem, se quidem Palladi et armatae et praepotenti deae sic petenti non fuisse ausam non obtemperare, neque mirandum Palladem hoc temptasse, quae quidem Fraudi deae plurimum debeat, quin et indulgendum si studiis coniunctissimae deae in adversarii gloria non augenda mutuo opitulentur. Ceterum orare ne quid sibi succenseat, sed posthac malit sui cupidam experiri quam odisse immeritam.

Momus, etsi acrem animo ex ea re indignationem concepisset, tamen, quod simulare dissimulareque omni in causa decrevisset, tenui oratione et levibus dictis ab se Minervam missam fecit, ac inter cetera illud adiuravit, non id se accipere ut iniuriarum velit reminisci cum alias ob res, tum ne eam animo ferat molestiam quam vindicandi cura et sollicitudo soleat afferre; meliorem posthac optare inimicis atque obtrectatoribus suis mentem, qui si tandem esse infesti non desinant, ad officium tamen ducturum se ut suas esse partes deputet ferendis adversariis palam facere quali sit calamitosus infelixque Momus animo redditus miti et mansueto. His acceptis responsis Minerva abiit, sed vixdum ex aula excesserat cum e vestigio Pallas, iisdem animi suspicionibus excita quibus et fuerat Minerva, ad Momum appulit suadereque institit astu et artibus Minervae adductam se ut de Momo non bene mereretur, cuius quidem erroris maiorem in modum poeniteat veniamque poscat. Non fuit aliud frontis aut verborum ad dissimulationem in Momo adversus Palladem quam fuisset ad Minervam; ardebat tamen ita et dolore et iracundia, ut vix compesceret lacrimas. Sed hunc animi dolorem Themis deorum apparitoris adventus sustulit, qui Iovis iussu ad solemne convivium Herculis Momum accersiturus advenerat. Cupiebat enim Iuppiter ut multas alias superiores sic et coenam apud Herculem ducere lepiditate Momi voluptuosissimam. Verum id longe evenit secus quam voluisset: nam cum inter coenandum pleraque dicta ultro citroque a commessantibus iactarentur et praesertim ab Hercule nonnulli sales recitarentur, rogareturque Momus ut veterem illam historiam enarraret, quo pacto apud philosophos avulsa barba diffugisset, Momus hos intuens ita ridicule in se affectos non potuit facere quin stomacharetur: aegre enim ferebat non illud sat videri Iovi et diis semel atque iterum succincte et breviter audisse, ni et rursus in convivio, in quo maximorum deorum flos et nitor discumberet, quasi epularum obsonium et mensae condimentum Momum ad irridendum deposcerent. Qui ergo in hanc usque diem fuerat ex studio ludus iocusque omnium ordinum sua affabilitate, is nunc sibi contumeliae loco ascribebat se invitari non honoris gratia, sed ad risum. Accedebat quod novissimam animo personam imbuerat, superiore illa omissa; namque posteaquam intellexerat plurimi se ab deorum vulgo fieri ob principis gratiam, rerum suarum successu (uti fit) elatus, caeperat spe et cupiditate maiora appetere de se atque, intermissa pristina conveniendi festivitate, per maturitatem et gravitatem sensim elaborabat ut dignus videretur apud Iovem gratia et apud caelicolas auctoritate. Quae cum ita essent, factum est ut, convivarum et maxime Herculis petulantia offensus, pulcherrimo quodam commento insolentes bellissime castigatos reddiderit. Se quidem, inquit, nunquam non fecisse libenter ea omnia quae maximis diis grata intelligeret, nequedum id sibi inpraesentiarum videri molestum si suo etiam cum dolore tam praeclare de se meritorum voluptatibus satisfaceret; malle quidem tristem turbulentissimorum suorum temporum memoriam delesse ex animo quam totiens refricasse. Sed suis recensendis aerumnis venire quandam annexam complicatamque rationem gratiarum pro accepto ab deorum rege beneficio, cuius quidem meminisse procul dubio gaudeat, at futurum quidem sempiterne inscriptum animo beneficium quod acceperit, et nunquam non retributurum officio quod potuerit. Exilii quidem sui poenam fuisse nunquam adeo sibi acerbam et molestam quin de genere deorum superum bene fore merendum statuerit, et doloris sui poenam erroris culpa mitigasse; inde illud fuisse, ut quae sibi in dies forent mala subeunda, ea quidem cum moderate, tum et fortiter atque constanter perferret, sed quantis rerum adversarum cumulis obrueretur non facile dici posse, inter quae illud inprimis angebat, quod nullae salvis deorum rebus darentur occasiones quibus qualis demum esset Momus praeclare agendo ostenderet. Accidisse ut qua in re se pulcherrime officio fungi intelligeret quamve unice ac maxime curaret, in ea nimium multos, nimium acres, nimium infestos oppugnatores atque hostes offenderet, quorum de vita et moribus dicendum sibi sit prius; mox de illorum gravissimis sceleribus pauca ex incredibili numero facinorum, quae ad rem faciant, referentur. Esse apud mortales genus quoddam hominum, quos si spectes progredi oculis in terram defixis, fronte corporisque habitu ad omnem veterem morem et honestatem quadam scaenica superstitione composito, facile venerere; sin vitae consuetudinem et studia ad omnem flagitii turpitudinem pronam et praecipitem respectes, merito oderis. Hos quidem sese spectatores dici rerum voluisse, ac esse quidem eos pro nominis dignitate ingenio praeditos alioquin non tardo neque hebeti, sed tam praeclarae atque excellentis virtutis lumina, si qua in illis sunt, foedissimarum sordium cumulis perdidisse; quaesivisse illos titulo cultusque parsimonia non vitae modum, sed inanis cuiusdam gloriae levem auram et famae immeritae rumorem apud eos quibus parum essent cogniti; eosdem tam inepte, tam intemperanter esse ambitiosos ut rerum quae sint omnium pulchre et praeclare nosse causas profiteantur. Horum duas primum de diis exstitisse sententias, subinde multas et varias manasse opiniones, non tam multitudine quam disceptantium deliramentis repudiandas; sed inter omnes quaenam sit maiore digna odio nondum satis constare. Nam alii ullos esse deos penitus negare: orbem rerum concursu quodam fortuito minutissimorum, quo sunt omnia referta, corporum esse factum casu, non deorum opere aut manu constructum; alii deos esse cum ipsi non credant (nam si crederent aliter viverent) credi tamen vulgo velint sua praesertim causa, id quidem ut venerentur, ut arma, castra imperiaque sua deorum metu muniant atque ad stabilitatem firmitatemque corroborent; cui sententiae illud addunt, ut se quidem esse deorum interpretes, cum nymphis, cum locorum numinibus magnisque cum diis grandia habere rerum agendarum commercia excogitatis vanitatum figmentis assimulent. Cum his adeo sibi fuisse certamen varium atque laboriosum, hic ut deos esse ostenderet, illic ut non esse deos tales probaret quos scelerosi mortales suorum facinorum auctores sociosque habeant. Sed ita congressum in certamen ut cum eloquentem ipsa causa faceret, tum se dicente veritas ipsa atque ratio facile tutaretur atque defenderet; at pro deorum quidem re satis commodam sibi atque accommodatam fuisse contra philosophos orationem, pro salute autem sua et pro capitis sui periculo parum se sibi utilem patronum exstitisse. Quo enim deorum rationibus inservierit studio et contentione qua debuit, eo sibi pessime consuluisse, gravem subiisse invidiam, acerba odia adversum se excitasse ambitiosorum immodestissimorumque hominum, qui quidem eiusmodi sunt ut omnia possint facilius perpeti quam videri cuiusquam prudentiae et consilio acquievisse. Accessisse et tertium quoddam genus hominum, sane doctrina et praeclaris artibus excultissimum, sed nimis cupidum laudis et gloriae, qui quidem non fortiter factis aut recto rerum agendarum consilio fructum posteritatis mereri, sed umbratili quadam confabulandi arte suum commendare nomen immortalitati affectent. Hos per conciones vagari solitos, nihil sibi assumentes certi atque constantis quod affirment, praesertim apud eos qui usu et exercitatione rerum sapere quicquam videantur, sed novis in dies assentationum artibus auditorum aures aucupari et popularium de se admirationem captare, non tam multitudinis sensum atque cogitationes flectendo et deducendo, quam ad multitudinis nutum sua omnia instituta vertendo in dies et inmutando, et in ea re verumne an falsum, rectumne an pravum id sit quod dicendo tueantur minimi eos pendere: illud omnibus nervis eniti, ut id prae ceteris recte sensisse in suscepta altercatione videantur. Horum se amplitudine et impetu orationis interdum rapi et obrui solitum, ut quid respondendum esset non succureret: posse illos copia verborum, posse eruditione, posse usu ut nihil sit, modo velint, quod vel dicendi facultate, vel adepta iam tum auctoritate nequeant. Hoc ex genere hominum quendam, cum de diis disputaretur, his verbis orsum fuisse dicere: "Non is sum, o viri optimi, qui nullos esse deos et inane volvi caelum ausim affirmare, inveterata praesertim in animis hominum opinione de diis, quos tamen vestrum nemo, ni fallor, est qui ullos esse certa praestantique ratione audeat affirmare. Sed illud interdum occurrit, ut possim dubitasse quid sit illud, cur patres et piissimos deos superos nuncupemus. Quaeso, adeste animis et pro vestra humanitate quae dicturi sumus attendite: novas inauditasque de rebus optimis disputationes ex me audisse, ni fallor, minime pigebit. Fingite adesse hic primos illos parentes nostros quos diis proximos arbitramur et eos, hac nostra hominum qua constituti sumus miseria perspecta, ab Iove hominum patre et deorum rege pro nondum obsoleta parentis gratia ita rogare: utrumne illud, o pater Iuppiter, statuemus officium fuisse piissimum, ut, quoad in te fuerit, omnia nobis esse per te erepta volueris, quae quidem homines optanda ducerent? Quis illud a quovis irato patre etiam in perditos liberos animo unquam ferat aequo et moderato, ut quos haberi suos velit eosdem inferiore sorte quam bruta pleraque animantia agere vitam patiatur? Sino vires, velocitatem, sensus acuitatem, quibus longe homines a bestiis superamur; cervisne atque cornicibus tam multos vitae annos dedistis ut degerent, homines vero, quorum intererat id, vel maxime superum causa, per quos templa, sacrificia et ludorum magnificentia, a quibus omne sacrorum specimen religionisque honos colitur, tum primum inter nascendum consenescere atque deficere, et antequam se in vita constitutos sentiant in ipsoque aliquid incohandi conatu ruere in mortem voluistis. At sit mors, deorum sententia, quidam exitus ab aerumnis sitque perinde mors bonorum optimum quod a malis adimat! Mortem ego facilius crederem esse non malam si eam sibi deos arripuisse perspicerem, donumque non delaudarem si ab iis esset deditum qui malorum tantorum causa non fuissent. Verum quid hoc? Ceteras prope res omnes quae quidem ulla ex parte possent placere superi occuparunt, mortem longe ab se exclusere. Quid est bonarum rerum omnium quod sibi non vindicarint superi atque ascripserint? Nostros dii Ganymedes, nostras dii naviculas, nostras dii coronas, lyras, lampadas, turibulos, crateras, nobis quicquid belli, venusti lautique invenere sustulerunt atque asportaverunt in caelum: in caelum lepusculos, in caelum caniculas, in caelum equos, aquilas, vultures, ursas, delphinas, cete. Quod autem nostris delectentur, quod monstra hinc rapta in delitiis habeant non doleo, sed ne probo quidem; illud doleo, beatos illos superos nostris non moveri incommodis, et cum patres sint, tam de nobis mereri pessime eos quis animo ferat non aegro et perturbato? Nos, deorum filios, deteriori esse in sorte constitutos quam pecudum filios quis possit ferre? Ne vero nos, si filii sumus, si patres ipsi sunt, tam maximi eorum regni participes facere non oportuit! At illi filios a patriis sedibus pepulere, belluis caelum replevere, homines exclusos voluere, monstris caelum refertum reddidere. Et quantine putabimus nos hydras atque hippocentauros potius factos non esse quam homines? At hominum gratia tam multa in medium effudisse deos praedicant, quae quidem cum ad usum, tum ad voluptatem atque ornamentum faciant: fruges, fructus, aurum, gemmas et huiusmodi. Haec igitur iuvet inter nos considerasse, itane sint uti ferunt, quod si quis deos ea fecisse asserat ut iis nobis illudant, nostras spes et exspectationes frustrentur, fortassis non mentiatur. Quotus enim quisque est qui istiusmodi non appetat volente deo, quotus est qui adipiscatur deo non repugnante, quotus est qui adeptis fruatur aut gaudeat? Sed ea demum cedo fecerint hominum causa, quaero bonorumne an malorum? Si bonis providisse dicent, quaeram quid igitur ea bonis non erogentur, improbis non auferantur. Cur eadem optimis adimant et scelestissimis condonent? Eccam pietatem probis dedere, ut quae ad necessitatem faciant omnia per industriam, vigilias laboresve quaeritent, impiis vero, audacibus deorumque contemptoribus etiam adiecere quae nimia penitus sint. Sed quid ego ullos ab deorum iniuria excipiam, cum videam eos in universum mortalium genus tam multa intulisse, quae interdum si quid furere desinant sibi non licuisse optent? O diis invisum genus mortalium, quandoquidem, praeter eas gravissimas res quas recensuimus, dolorem quoque febremque atque morbos et acres pectoris curas et turbidos praecordiorum impetus et saevissimos animi cruciatus importarunt! O nos extrema in miseria gravissimis durissimisque aerumnis obrutos mortales, quos ita vexant, ita in dies afficiunt malis superi ut cum nunquam vacare calamitatibus liceat, tum assiduis acerbissimisque casibus semper nova dolendi ratio insurgat atque immineat, quoad perpetuo in luctu homini vivendum sit, et ita vivendum ut omni in vita hora nulla succedat horae similis. Vel quis vestrum est, viri optimi, qui sibi commodarum rerum omnium quippiam relictum sentiat, praeter eas tantum res, quibus ademptis omnino futuri simus nulli? Lucem, undas, fruges et huiusmodi non est ut nostra potius quam ceterorum animantium causa fore producta assentiamur; loquendi usum et vitae modum, quo esset alter alteri adiunctior, coacti necessitatibus ipsi adinvenimus; cetera omnia nobis erepta brutis fuisse condonata vestrum quis ignorat? O nos igitur iterum male acceptos! Quid admisimus miseri mortales ut, rebus omnibus quae gratae commodaeque sint ereptis, nos aerumnis et difficultatibus obruti vitam miseram degamus? Sed sint illi quidem dii caelo digni, optima omnia mereantur: nos mortales, ad miseriam nati, obrui cumulis malorum non recusemus. Tametsi de omni deorum genere quid possit quispiam interpretari, quis est vestrum quem id fugiat? Quid tamen sentiam ipse non est ut referam, vos id adeo statuetis quid tota in re assentire oporteat, quandoquidem ex nostro mortalium numero dicuntur aliqui ad deorum numerum augendum conscendisse. At voletne ille quidem ex medio hominum grege abreptus et inter beatissimos rerum dominos adscitus, voletne, inquam, ille venerari et coli et metui, tantarum sese rerum gradu et sede et maiestate dignum deputans? Cui forte iterato si via sit, ac sibi plane cognita et explorata, qua conscenderit ad superos redeundum, quidvis facilius possit quam caelicolam fieri. Multa praestitit occasio, multa tulit necessitas, sed plura adiecit hominum improbitas atque stultitia, quibus rebus summorum forte deorum aliqui vel inviti in id amplitudinis rapti sunt ita adeo ut se mirentur unde tantum siet. Et quam commodius cum illis ageretur, si se nossent pro dignitate deos gerere! Quod si nostrum quispiam homunculorum talem se exhibeat in rebus administrandis qualem plerique magnorum deorum se habent, merito plecteretur. Sed tu deosne esse hos putes, qui res mortalium tam supine desidioseque negligant, aut hos qui monstra, ut videre licet, inprimis colant, ulla rerum piissimarum procuratione dignos putabis? Scio quid hic respondeas, dices: quid mirum si nimia in licentia constituti insaniunt, si dum omnia posse quae velint sentiunt, hi quidem velint omnia quae possint, et quae demum velint, licere omnia arbitrentur? Atqui id ita liceat diis, spreta hominum causa: cum Ganymede inter epulas volutari, nectare et ambrosia immergi. Nobisne non licebit tantis miseriis moveri? Non licebit opinari superos deos aut nullam gerer mortalium curam, aut si gerant odisse? Et quid iuvat tantis supplicationibus obsecrationibusque pacem deum alias res agentium, aut mala reddentium, exposcere? Desinamus inepti eos sollicitare irritis cerimoniis qui, voluptatibus occupati, solertes agentesque oderint. Caveamus inutili nostra superstitione de his velle bene mereri, qui quidem aut nulli sunt aut, si sunt, irritati, infesti semper ad miseros mortales malis conficiendos invigilant".

Huiusmodi fuisse ambitiosi illius orationem Momus rettulit, et hac sese oratione adiuravit ita commotum dictorum petulantia et flagitii indignatione ut prae ira vix manum continuerit, nec dubitare quin si Iuppiter ipse optimus maximus, omnium mitissimus, diique piissimi et modestissimi affuissent impudentissimumque illud oratoris os et intolerabilem gestus verborumque iactantiam atque magnificentiam fuissent intuiti, illico in illam omnem scelestissimam familiam litteratorum omnem vim fulminis effundendam iudicassent, quo philosophos omnes totis cum gymnasiis et libris et bibliothecis absumerent. Verum se pro suorum temporum conditione et necessitate temperasse iracundiae, pro suscepti tamen negotii ratione non potuisse non facere quin in id erumperet verborum, ut inter admonendum eos, qui de diis ita obloquerentur, hortaretur iterum atque iterum prospicerent ne quid de his, a quibus tantis tamque divinis prosecuti essent beneficiis, aut perperam perverseque opinarentur, aut male mereri aggrederentur, caverentque ne dum deos negent, demum sentiant praesentes esse eos atque piissimorum et impiissimorum, proborum et improborum habere discrimen, postremo illis optasse ut ea mens erga superos sit, quae suo sit sine detrimento et malo. Hic igitur ambitiosos illos, qui omnia possent moderantius perpeti quam videri cuiusquam prudentiae et consilio acquiescere, consensione facta insurrexisse, et quod Momi praesertim admonitiones dedignarentur, a quo iam pridem multis victi disputationibus capitali odio dissiderent, idcirco furore concitos irruisse atque vim illam ab se persaepius alibi enarratam intulisse; sed petere se ab Iove optimo et maximis diis ne huic mortalium insipientiae succenseant, sed potius quae se digna sunt suam per indulgentiam atque beneficentiam cogitarent et prodesse mortalibus perseverent, Momi incommodis atque iniuriis posthabitis.

Haec Momus submissa et inflexa voce tristique fronte referens, animo erat alacri, cum ceteras ob res, tum quod deos atque inprimis Iovem dictorum aculeis commoveri non obscure perpendebat. Perspiciebat enim obmutuisse Iovem et digito hospitalem mensam subincussisse, ergo intra se gaudio exultabat. Quam rem intuens Hercules subridens "Te" inquit "ego item, o noster Mome, testor, ne quid ipse succenseas si qua ex parte mortalium causam non esse apud Iovem omnino desertam cupio", et ad Iovem versus "Indulgendum sane, o Iuppiter, est" inquit "mortalibus errore praesertim consilii adversus ignotum apud se Momum desipientibus, quandoquidem apud superos Momus ita se gerit ut non facile nosci et alius videri possit plane quam sit. Sed cavendum item est ne quis in aliorum incommodum atque detrimentum plus sapiat plusve teneat artium fallendi quam ingenia bona et simplicia deceat. Quid illi mortales possint eloquentia ex Momo perspicue licet intelligere, qui tam exquisita excogitataque suadendi ratione instructus de mortalium gymnasiis ad superos rediit. Sed de Momi dictis deque tota causa quid a Iove optimo et maximo sentiri deceat in promptu est; quid vero statuisse debeat, alii viderint. At tu, Mome, illud velim tecum deputes, an hic aut locus aut tempus idoneus accommodatusve sit, ut in convivio de his rebus iniucundissimis disputes, ut capitis causam agites. Quid tibi voluisti, Mome? Utrum philosophos atque eruditos ad invidiam trahere, an deos lacessere dictis et ironia? Sed nos, o superi, tam grandi accurataque Momi oratione commoti, quid faciemus? Illudne praeteribimus, quod meminisse oportet, quamdiu fuerint mortales, tamdiu fuisse et opinionum errores et studiorum varietates et disputationum ineptias? Sed tu, deorum gravissime, agedum Mome: negabisne cum istis studiosorum familiis, in quas tu tam atrocissime invehebare, aeternum fuisse quandam perennem inquisitionem veri atque boni? Negabisne philosophorum ope effectum ut genus mortalium seque suamque sortem non ignoret? Non enim erit ab re neque ab officio, Mome, si abs te provocatus congrediar. Etenim quis unquam apud mortales tam protervus inventus est, qui se maximorum deorum amplitudine et maiestate dignum deputet? Quis est qui non se quidem tam multis quae a diis susceperit bonis prope indignum deputet? An erit ullus amens adeo furoreque adeo percitus quin mentem, rationem, intelligentiam rerumque memoriam et eiusmodi, quae longum esset prosequi, cum praeclara praestantissimaque et summo deorum beneficio esse concessa hominibus, tum et ipsis a diis, inprimisque divina a mente atque ratione ducta asserat atque confirmet? Haec ut homines dinoscerent et profiterentur viri docti et in gymnasiis bibliothecisque, non inter errones et crapulas educati, effecere dicendo, monendo, suadendo, monstrando quod aequum sit, quod deceat, quod oporteat, non popularium auribus applaudendo, non afflictos irridendo, non moestos irritando; fecere, inquam, docti ipsi, suis evigilatis et bene diductis rationibus, ut honos diis redderetur, ut cerimoniarum religio observaretur, ut pietas, sanctimonia virtusque coleretur. Atqui haec quidem eo fecere quo ceteros meliores redderent, non quo sibi inanem ullam gloriam aucuparentur: qui tametsi gloriae cupiditate commoti tantas vigilias, tantos labores, tam multa diligentia et cura res arduas et difficiles suscepissent atque obivissent: quis erit deorum omnium qui illis, praeter te unum, Mome, succenseat? Quis erit deorum omnium praeter te unum, Mome, qui illos non de se bene meritos fateatur? Quis erit quin illis, praeter te unum, Mome, habendas gratias, diligendos, iuvandos servandosque non affirmet? Deorum autem cultores atque observatores, quales illi cumque sint, nostro pro officio, o superi, ne vero non fovebimus, eorum saluti non prospiciemus, eorum causae, commodis rationibusque non opitulabimur! Eos demum per quos haec tam digna, tam grata, tam accepta constent, per quos dii putemur et veneremur, Momus, deorum causae affectissimus, caelo annuente atque impune oderit! Siccine studio et contentione rationibus deorum inservire didicisti, Mome, ut qui illic apud mortales quo colamur, veneremur, supplicemur providerit, effecerit, instituerit, eum hic tuo dicendi artificio et verborum ambagibus inducas in odium superis? Quod si nescias, philosophi, Mome, philosophi, inquam, hi sunt omnes inter mortales a quibus superi multa et praestantissima ad maiestatis decus imperiique culmen cum acceperint, tum se accepisse non inficientur, quibusve et superi omnia pietatis officia cum debeant, tum et deberi fateantur. Et diligunt quidem eam studiosorum familiam, Mome, superi magis quam ut dictis tuis commoti eos velint perdere, potius cupiunt eos esse non infelicissimos, ac merito id quidem, nam hi ratione et via assecuti sunt ut sit nemo quin deorum vim et numen esse non sentiat neque profiteatur et se ad bonos mores rectamque vitae normam accommodet. Neque tamen velim Momum nostrum, deorum festivissimum, tam esse erga mortalium genus iratum deputes ut eos oderit, qui fortasse quempiam ex mortalibus asciverit inter superos. De me adventitio novoque deo hoc testor, a me plurimum deberi Momo quod filiae iusserit ut ad vos me sublatum afferret. Et te laudo, Mome, si tuam erga mortales mentem et animum bene interpretor, qui Iovem admones ut malit quae suae sint beneficentiae meminisse quam quae aliorum sint iniuriae, si ad iniuriam pensandum est quod inconsulti homines admiserint. Ideo, ni fallor, pertinet, o Iuppiter, ut sic dixisse velit Momus: tu quidem cum insipientibus omnino succensueris, officii erit sapientibus et optime de diis meritis omnia ad gratiam et beneficentiam referre. Quod cum fecisse volet Iuppiter, o superi optimi, et quosnam diliget, quos ornabit, quos caelo dignos putabit? Eosne qui omnia turbent, nihil pacati, nihil quieti possint aut meditari aut exequi, an eos potius quos ratio quaedam non ab scurrarum improbitate ducta, sed a virtute parata et constituta aditum sibi ad Iovis deorumque gratiam et benivolentiam patefecerit? Qui suo studio, diligentia, opere, labore, periculo plurima perquisierit, multa invenerit, nihil praetermiserit, omnia temptarit in mediumque contulerit quae quidem ad hominum usum, ad vitae necessitatem, ad bene beateque vivendum conferrent, quae ad otium et tranquillitatem facerent, quae ad salutem, ad ornamentum, ad decus publicarum privatarumque rerum conducerent, quae ad cognitionem superum, ad metum deorum, ad observationem religionis accommodarentur!".

Hanc Herculis ad Momum orationem et animos utrinque iam ad altercationem paratos occupavit atque avertit repens exauditus ad caeli vestibulum strepitus; ad quem dinoscendum cum relictis poculis advolassent, evenit ut in grandem inciderint admirationem, conspecto e regione maximo atque omni colorum varietate ornatissimo arcu triumphali, quem quidem Iuno coaedificarat auroque votorum conflato operuerat, tanto et operis et ornamenti artificio insignem atque illustrem ut caelicolarum optimi architecti fieri id negarint potuisse, et pictores fictoresque omnes sua esse in eo expingendo atque expoliendo ingenia superata faterentur. Alia ex parte successit ut maiorem in modum demirarentur quid sibi cumulus illic maximorum deorum intra se tumultuantium et ad caeli regiam infesto gradu properantium vellet. Ergo et illuc versis oculis et hic auribus arrecti et animis in partes utrasque solliciti pendebant. Illud interea effecit ut acrius etiam moverentur, quod vixdum eo appulerant, cum illico Iunonis illud vastum et immane tantarum impensarum opus labans corruit, cuius fragore et sonitu subincussa caeli (uti sunt aenea) convexa maximum dedere sonitum, quem ab resonantis testudinis tinnitu exceptum musici notantes ad memoriae posteritatem Iunonis illud caducum fragileque opus Tinim nuncuparunt, at postea corrupto vocabulo Irim vulgo appellarunt. Iuppiter vero ceterique caelicolae cum aliunde, tum hinc quam in omni re agenda sit ratio, mens institutumque muliebre inconsultum et penitus ineptum annotarunt; subinde re ipsa admoniti manifeste perspexere caepta mulierum eo semper tendere, ut aliquid discordiarum discidiorumque exsuscitent. Nam etsi eos inter, qui tum adventarant deos, aliquid fortasse aderat quominus unanimes et concordes essent, ad veteres tamen simultates Iunonis novissimum factum magnas contentionum acrimonias excitarat. Quas ubi ad Iovem detulissent, conversus ad Herculem Iuppiter, animo vehementer commotus, "En" inquit "et quanti est nos esse principes? Quid homines querantur nullam sibi advenire horam horae persimilem, nihil ad animi sententiam secundare? Nos et dii et rerum principes integram unam sumere coenam vacuam molestia non poterimus! Quosnam accusem? Istorumne studia importuna et insanas cupiditates an meam potius desidiosam facilitatem, qua fiat ut cum licere sibi per me omnia arbitrentur, tum et interdum plus satis iuvet delirare? Quidvis malim fore me quam principem, dum quibus praesis, quorum commodis advigiles, quorum quietem et tranquillitatem curis et laboribus tuis praeferas neque beneficii, neque officii memores in te sint, dum assiduis futilibusque expostulationibus obtundere atque variis agitare sollicitudinibus non desinant. Semperne, o meum convitium, semperne causis expostulationum innovatis me coram contendere ad simultatem perseverabitis? Quotiens vestra sedavi iurgia, quotiens a contumelia cohercui, a rixa distraxi, ab insania revocavi, quotiens hos nostros tumultus oppressi! Thetim accusabat olim Vulcanus (tritaeque iam tum vestrae hae fuere fabulae) quod splendorem lucemque omnis suae dignitatis pollueret atque extingueret. Vulcanum Diana Silvanique dii accusabant quod umbratiles suas amoenasque sedes hostili impetu immanique iniuria populare atque vastare aggrederetur. Hos accusabat Aeolus quod Zephyro et Noto et Austris et Aquilonibus ceterisque suis commilitonibus alas expilarent plumasque decerperent, quas monstris navigiorum adigerent. Aeolum accusabat Neptunus quod misceret omnia, otiumque atque aequabilitatem suarum regionum funditus perturbaret. Neptunum rursus et Thetis accusabat quod se impio hospitio exciperet nitoremque atque illibatum virginitatis florem auderet violare. Nunc et nova discidiorum discordiarumque materia oborta est: Iunonem accusat Neptunus quod votorum purgamenta aedificationisque rudera in aram neptuninam per contemptum et contumeliam eiecerit; Ceres ne suum in solum reiciantur repugnat; ea item Vulcanus negat posse commode suis in officinis apud se recipi, et harum querelarum ad me irrequieta immodestissimorum iurgia referuntur. Ego delirantibus meas patientissimas aures praebeo, isti nostra abuti patientia non cessant, nihil verentur. Quid hoc petulantiae est? Nunquamne erit ut hac vestra garrulitate mutuo vos lacessere nosque obstinate obtundere desinatis? Liceat per hanc nostram patientiam insanire, at pudeat olim de nobis demum abiecte atque impudenter sentire! Annon illud est impudentiae, quae quisque fastidiat esse apud se, ea in principis gremium velle reicere? Vota mortalium deponi recusant apud se: quo alibi ponantur non patet locus: ad me itur, expostulatur ut inde atque inde adimam. Quid hoc? An aliud est quam efflagitare ut quae illis ingrata sint, quae obscena illis videantur, quae desertis et incultissimis suis in vastitatibus excepisse nolint, ea in regium triclinium reiiciantur? O nos miseros, si impudentissimis obtemperandum sit, et infelicissimos, si his imperandum sit apud quos nulla est principis reverentia, nulla aequi, nulla pudoris observatio! Putabam me aliquando magna diligentia compositis rebus, et distributis pro dignitate imperiis, ab his praesertim molestiis vacaturum. Nunc ne id Iovi maximo rerum principi deorumque regi liceat non caelicolae modo sed, quod vix ferendum est, homunculi obstant. Sed quid ego in hanc unam pestem animantium, ne dicam homines, irascar? Hoc nimirum nostra effecit nimia facilitas: dum omnibus obsequi ultro cupimus, omnium in nos temeritatem illeximus. Dederam mortalibus, ut duras et indomitas eorum mentes nostrorum munerum admiratione mitigarem atque beneficiis ad bene de nobis sentiendum flecterem, plura longe quam optare homines sit fas. Namque principio dederam amoenissimum odoratissimumque perpetua florum copia ver. Cupere se illi quidem dixere ut quam fructuum spem flores prae se ferrent mature traderem: ea de re aestatem adieci, eique rei Vulcani fabros omniumque ignium officinam exercui, quorum manu et opera intimis ab radicibus succus in baccas educeretur atque in ramos fructumque concresceret. Quid tum? Demum saturi, fructuum copia delectari se admodum atque cupere dixerunt ut pristinum ver restituerem. Cessi quidem eorum libidini: collegi idcirco ab omni natura gignendarum rerum igniculos atque baccis quasi thesauris inclusos fovi spiritu, quo ad veris opus atque ornamentum servarentur. At improbi illi, tantorum a me acceptorum commodorum immemores, ingrati, indigni mortales ac novarum semper cupidi rerum temporumque, suique admodum impatientes, dum quae a me aut petant aut optent non habent amplius, dum ultro eis commodo quae ne optare quidem audeant, si modestiores sint, pro accepto beneficio nihil plus est quod referant quam merum odium. Nunc aestum, nunc algores, nunc ventos exsecrantur, et nos ea facere accusant quae suam in rem non sint, neque verentur dicere nos ea facere quae vesani amentesque non facerent. Sed merito accusant, nam eos prosequimur beneficiis, quos furialibus Erinnibus persequi est opus. Sed satis superque furoribus exagitantur, quandoquidem se deorum superum haeredes deputant regnique partem deposcunt. Aut quis maior inveniri potest furor quam versari in errore, trahi libidine, impelli audacia, velle indigna, appetere immoderata, suis bonis nunquam nosse perfrui, aliorum praemiis dolere, quae quidem sua secordia atque ignavia recusent refugiantque consequi? Et breve sibi datum vitae spatium condolent qui supini tam multis perdendis horis otio abutantur, et inter senescendum nihil agendo marcescunt. Morbos et aerumnas a diis importatas praedicant. De his quid est quod dicam, cum sit homo homini aerumnarum ultima? Pestis est homo homini. Tu tibi, homo, tua voracitate, tua ingluvie tuaque intemperatissimae libidinis incontinentia effecisti ut doloribus excruciere, ut morbo langueas, ut ipsum te male ferendo perdas. Dolet mortalium dementiae et mallem modestiori esse praeditos ingenio. Sed quid agam, quo me vertam? Quis ab importunissimorum catervis obsessus oportunum sibi uspiam consilium reperiat? Quis tam ferreus, tam ad omnes lacessentium impetus expositus atque obfirmatus erit, qui haec diutius perferat? Hinc altercantium inter se expostulationibus obtundimur, hinc votis, aut potius exsecrationibus obruimur. Nec tantarum molestiarum vexationumque ullus adinvenietur modus? At invenietur quidem. Quid tum? Quo fruantur mundus non placet. Hic status, haec rerum conditio gravis intolerabilisque est. Novam vivendi rationem adinveniemus: alius erit nobis adeo coaedificandus mundus. Aedificabitur, parebitur!".

Obmutuerant irato Iove ceteri omnes dii. At Momus, sentiens quid suis esset consecutus artibus in pertubandis tantopere et deorum et hominum rebus, exultabat animo sibique congratulans gloriabatur quod ex tam raro laedendi genere suas deprompsisset vindicandi facultates, quas quidem ridendo prosequeretur. Verum, ut ad suas dissimulandi artes rediret, composito ad mansuetudinem vultu, subridens "Adsis, quaeso", inquit "o Iuppiter, et quae dixero, si per tuam facilitatem licet, consideres sintne ex tua re an non. Hominum improbitate inprimis quantum videre licet offenderis, ac merito id quidem. Quis enim praeter te illorum ineptias diutius perferat? Et soleo saepe ipse mecum quaerere unde sit quod nulla re sis magis quam facilitate et mansuetudine ingratis atque immeritis homunculis parum acceptus. Sed vide par ne sit hos labores suscipere alium coaedificandi orbem ut ingratissimorum querelas fugias, vide ne id deceat tantis caeptis hominum insaniam velle habere castigatam. Tu tamen de tota re pro tua prudentia cogitabis. Quod si tandem istos voles homunculos pro sua temeritate atque procacitate multatos reddere, novi quid facto opus sit, potius quam ut tantam aedificandi rem aggrediare. Illi quidem, quod praeter cetera animantia erecto ad sidera spectanda vultu perstent, idcirco ex deorum se ortos genere praedicant et sua interesse deputant nosse quid quisque superum agat aut meditetur. Adde quod dictis factisque caelicolarum redarguendis delectantur et deorum vitam et mores censoria quadam lege praefinire atque praescribere non pudet. Quod si mihi credideris, Iuppiter, iubebis eos pedibus sursum versus et ima cervice obambulare manibus, quo et a ceteris quadrupedibus differant et manum a furtis, rapinis, incendiis, veneficiis, caedibus peculatuque absque teterrimis reliquis, quibus assuevere, flagitiis conferant ad perambulandi usum. Sed muto sententiam. Novi eorum mentes atque ingenia: pedibus ipsis furari, pedibus involare et cuncta perpetrare scelera triduo condiscent, ut nihil fieri posse commodius censeam quam ut muliercularum illis numerum ingemines. O quantum dabunt poenarum, quantos qualesque et quam assiduos cruciatus experientur! Animorum est carnifex mulier curarumque flamma furorisque incendium atque omnis tranquillitatis et otii pestis, calamitas atque pernicies. Sed hic iterum verto sententiam: deorum me superum movet ratio, nam unam admodum si addideris hominum generi feminam, tantum illa quidem ciebit malorum, tantas vexationes, tantos rerum turbines et tempestates excitabit ut non dubitem futurum quin ea, profligatis atque prostratis rebus hominum, caeli quoque fundamenta collabefactata ac penitus convulsa reddantur".

Tum Iuppiter ad Momum annuens "Siccine" inquit "Mome, etiam dum seria agantur te exhibes ridiculum?". Tum Momus: "Enimvero" inquit "recte admones: desino te ad risum et iocum verbis illicere et quod instat agam. Tu, o rerum princeps, agedum, ac si fas per tuam facilitatem est, sic sciscitari pervelim quidem intelligere tuane an deorum an hominum gratia et causa instituas novum exaedificare mundum. Ego de me hoc fateor, non is sum qui existimem habere te quippiam quod in tam pulchro absolutoque opere atque perfecto amplius desideres, neque video cur in quo perficiendo omnem diligentiam tuam, omnes ingenii vires exposueris, in eo innovando aliquid immutari posse, nisi forte in deterius arbitreris. Sin aliorum te ratio in tantis caeptis commovet et ita decresti velle illis morem gerere quorum causa haec aggrederis, scrutandas tibi primum eorum sententias censeo quorum te causa et commoditas moveat, ne forte his quibus gratificari studeas fias ingratus, tuis frustra susceptis laboribus atque impensa. Et ea in re ediscendum principio iudico cupiantne illi quidem orbem novari an corrigi, proxime intelligendum quamnam statuant futuri operis optimam esse descriptionem. Interea ad deliberandum erit aliquid dandum spatii, quo aliud sit cogitandi, aliud agendi tempus. Ceterum redarguendi ineptias, seu sint illi quidem dii seu sint illi quidem homines, semper erit tibi, ni fallor, integrum semperque patebit idem ipsum, ut possis ex sententia quicquid ad istorum poenam statuas oportere. Verum id egisse intempestive, quod mature possis facere, haudquaquam sapientis est, et omnis quidem maxima ex parte opera quae immatura est cum perditur, tum etiam laedit. Vota demum, si videbitur, poteris interea eo loci ad litoris margines exponere, quo mare ab tellure et ab his aer discriminetur. Id si feceris, erit istorum nullus qui sibi fieri iniuriam possit merito affirmare, et e medio quod amplius litigent tolletur. Adde quod eo erunt loci vota exclusa, ut ea nullibi esse possis dicere".

In hanc Momi sententiam Iuppiter facile adduci passus est, eamque dii omnes comprobavere. Itaque extremis inde litoribus ad mare vota distenta exstant, esseque vota minutas illas ampullulas praedicant quae quidem illic luculentae et quasi vitreae splendescunt. Quae cum ita essent, laeti dii ab Iove discessere. At Fraus dea, Momi dicta pensitans, quam ea quidem in se haberent vim ad animos in quamvis partem concitandos facile perspexit: miro illum callere doli artificio atque ad fingendi fallendique usum nimium posse Momum intellexit. Ea de re omnem simultatem sibi adversus Momum longe evitandam posthac indixit, atque, ut sibi adversarii gratiam conciliaret, quanta licuit arte frontem, vultum, gestum ad venustatem, affabilitatem comitatemque confingit atque conformat. Momus, veteris acceptae ab dea Fraude contumeliae memor, pro novissimo ab se suscepto vitae instituto graviter docteque scaenam agere perseverat. Longum esset referre quam se quidem quisque eorum compararit atque gesserit optimum simulandi artificem, dum arte ars utrimque illuderetur. Tandem eo ventum est ut inter congratulandum dea Fraus de Momo quaereret quisnam sibi Hercules sua lautitie et mensarum apparatu videretur, qui quidem unus deorum omnium maximum optimumque caelicolarum principem hospitio atque convivio suscipere ausus sit. Cui Momus: "En" inquit "et quid putes? Annon dignus erit Hercules quem tu Momo praeferas, quem tibi ad gratiam et benivolentiam spreto me adiungas?". Tum dea: "Siccine agis mecum, Mome? Egone tibi, quicum vetus et dulcissima est consuetudo et familiaritas, alium quempiam praeferam? Sed de his alias. Illud, quaeso, dicito: tune Herculem ipsum apud mortales noras?". Tum Momus: "Tu" inquit "demum, uti caepisti sequere, novos in dies amores secta, at Fraudi id liceat deae. Quid tum adeo? Semperne oportebit his curis et suspicionibus excruciari eos qui te plus se ament? Verum Herculem ames, Herculem agites, Herculem loquaris, Momum despexeris; num etiam ludum facies? ". Tum dea meretricias inire blanditias, et cum cetera tum illud: "Me miseram" inquit "atque infelicissimam, si quid de me venire tibi in mentem potest, ut putes me istiusmodi amantium genus cupere! Hos ego Hercules non penitus abhorrendos ducam atque fugiendos, qui quidem ingenio elati, animis tumidi, successibus gloriosi, imperiosi, importuni, omnia sibi quae eorum postulet libido deberi deputent? Vel qualem ego illum erga me futurum interpreter, qui deorum principem alienis convitare in aedibus integra condivorum cautione ausus sit? Et huic tam insolenti quid erit quod negasse tuto possim, si forte me illi dedicem? Servire id quidem esset, non amare. Sed hac in re Martis prudentiam requiro, qui adventitium caelicolam levissimumque hospitem apud se tantisper insanire possit perpeti". Tum Momus, despecta scintillula unde in Herculem posset aliquam ignominiae notam inurere, illico eam arripuit inquiens: "Non est is quidem Hercules qui non didicerit et imperare et parere, ut temporum suorum exigat ratio. Sed ne adeo quidem imperiosus est ut te eum odisse censeam". Tum dea: "Ain vero" inquit "parere didicisse Herculem? Audieram quidem istuc, sed invidia dictum rebar". Tum Momus subridens: "Et quidnam" inquit "illud est quod audieras?". Tum Fraus: "Vis me dicacem reddere, tam belle interrogando: sed non invita amanti parebo amans. Audieram Herculem hunc ipsum servisse apud mortales. An vero, mi Mome, id est uti ferunt? Quid taces?". Tum Momus gestu concitato et aspectu indignanti "En," inquit "credin me posse tuum esse ludum diutius? Convivarit Hercules, quid ad te? Lautus sit Hercules, quid ad te? Amas Herculem, ergo id ad te! Non tamen efficies ut tibi succenseam: amabo immeritam et amabo invitam", hisque dictis fronte ad simulationem iracundiae vehementius obducta sese inde subripuit. Ab se discedentem dea intuens, secum ipsa inmurmurans inquit: "Vale, Mome! Tu quidem constirpata atque abstersa barba tersior adopertiorque a mortalibus redisti quam abieras. Vale, vale!".


Liber tertius[recensere]

Superiores, credo, libri rerum varietate et iocis delectarunt: fuit etiam quippiam in illis, ut videre licuit, quod quidem ad vivendi rationem et modum conferat. Qui sequentur libri nulla erunt ex parte aut iocorum copia aut insperatarum rerum eventu et novitate superioribus postponendi et, ni fallor, eo erunt fortasse hi anteponendi superioribus, quo maiora atque digniora recensebuntur. Videbis enim quo pacto salus hominum deorumque maiestas et orbis imperium fuerint ultimum pene in discrimen adducta, et hac in re tam seria tamque gravi admiraberis tantum adesse ioci atque risus.

Sed ad rem proficiscamur. Itaque indicarat Iuppiter venisse in animum sibi ut deorum hominumve causa alium vellet orbem condere. Quod quidem institutum cum maiores, tum et minores dii mirum in modum comprobabant. Nam, uti fit, ad suos usus et commoditates eam rem interpretantes, quisque sibi prospiciebat: et qui fortassis erant inter caelicolas ignobiles atque alioquin privati, facile in eam spem adducebantur, ut sibi persuaderent a rerum novarum casibus aliquid adminiculi atque occasionis ad se honestandum appariturum, et contra qui auctoritate dignitateve praestabant non posse Iovem arbitrabantur tantis in rerum motibus primorum procerum carere consilio, quo fiebat ut sibi praescriberent hanc ipsam rem ad sui status robur et firmitatem fore accessuram. Hinc minores quidem dii quibus poterant artibus suadendi apud Iovem instabant ut pro suscepto instituto rem exequeretur; tum et primates optimatesque deorum causae huiusmodi satis admodum suffragabantur tacendo et interdum annuendo: sed qua esse opus arte apud principem intelligebant, ea tum docte utebantur. Suas quidem in agendis rebus cupiditates atque affectus dissimulando obtegebant, et quae inprimis affectabant, ea levibus quibusdam verborum inditiis sibi haudquaquam satis placere ostentabant, quo eorum consilium, cum rogarentur, utilitati principis ac reipublicae magis quam privatis emolumentis et studiis accommodatum videretur. Neque praeterea deerant ex deorum optimatibus qui quidem, seu quod animi quadam integritate atque maturitate in rebus Iovis versarentur, seu quod prudentis et bene consulti ducerent plus semper in omni re putare incommodi subesse quam appareat, Iovem idcirco admonerent ut tanto in opere incohando iterum atque iterum cogitaret, ne quid in perficiundo offenderet quo tanti caeptus interpellarentur: et praecavendum quidem, cum alias ob res, tum ne facti pigeat, ne quid in experiundo invisum atque impraemeditatum irrumpat, quominus res ex sententia succedat; accedebant et ii, qui propriis commoditatibus consulentes nullam rem aliam curabant praeter id, ut Iovem a suscepto innovandarum rerum instituto amoverent. Namque Iuno, votorum affluentia facta aedificatrix, quidvis poterat perpeti magis quam hominum populos perire, huicque causae praeter Herculem, qui quidem in servandis hominibus officio fungebatur, Bacchus et Venus et Stultitia dea et huiusmodi plerique alii, quod ab mortalium numero egregie colerentur, maximopere favebant. Tum et Mars, quod Aerugine architecto struendo porticu aeneo uteretur, cui centum columnas ferreas levissime rasas et perpolitas adamantinasque tecto tegulas destinarat, Iunoni ad res hominum servandas ultro sua et studia et operas accommodabat: namque ab hominibus quidem non modo materia et huiusmodi in dies suppeditabatur, verum et quo tersissimas redderet columnas callos atque sudorem excipiebat. Ergo hi quidem dii summopere elaborabant dissuadendo, hortando, poscendo ne quid temere aggrederetur.

At Momus ipse secum, rerum tantarum perturbatione motus, "Profecto" aiebat "est quod fertur, nullam inveniri tam amplam voluptatem quae non pusilla sit, ubi tu aliis nequeas impertiri. Quanta mea haec esset voluptas, si haberem quicum possem explicare sine periculo! O me beatum, qui potui verbis adducere principem ut tantas res aggrederetur! Verum commovi hactenus, nunc impellendus est. Sed quid ago? Multorum invidiam in me comparabo. Et quid tum? Oderint illi quidem ut lubet, modo sim huic uni cordi. Is me Iuppiter dum non respuet, dum excipiet, ut facit, benigne, plus satis habebo fautorum. Vel quis est qui deliro cum principe non insaniat? At vincat, uti aiunt, malum. Ergo tu, Mome, una cum grege id suadebis fieri, quod si forte iam factum sit vituperes? Equidem et quidni? Id agam, ut quaeque placere principi sentiam, eadem quoque probare me ultro ostentem. Et quid ago? O me iterum felicissimum, qui meis artibus ita mihi rem hanc paraverim, ut regem me admodum esse caelicolarum sentiam! Quid erit posthac quod nequeat Momus, quando inieci inter proceres quo maximis inter se studiis contendant, atque ita contendant ut sic me inde habituri forte sint arbitrum? Hic igitur opus est insistam. Atqui dissentiant quidem inter se conferet, quorum erga te impetum metuas. Nam si qui horum in te insultaverint, tu ad hos alteros confugias, ubi tot conspiratores adiunges tibi quot erunt ii ad quos concesseris. Sed de his videro quae tempus feret: interea iuvat de Iovis in me gratia et benignitate melius mereri. Commitiganda quidem et commoderanda eius mihi est animi concitata ratio. Quid, si ei tradam optimas illas commonefactiones de regno quas olim apud philosophos collectas redegi brevissimos in commentariolos? Profecto, si legerit, sibi rebusque suis commodius consulet".

Haec Momus. At Iuppiter, uti est vetus quidem et usitatus mos atque natura nonnullorum, ferme omnium principum, dum sese graves atque constantes haberi magis quam esse velint, illic illi quidem non quae ad virtutis cultum pertineant, sed quae ad vitii labem faciant usurpant; quo fit ut cum quid prodesse forsan cuipiam polliciti sunt, in ea re apud eos minimi pensi est fallere, et fallendo perfidiam et perfidia levitatem atque inconstantiam suam explicare cognitamque reddere; cum vero molestos nocuosque se cuivis futuros indixerint, omni studio et perseverantia libidini obtemperasse, id demum ad sceptri dignitatem regnique maiestatem deputant; itaque in suscepta iracundia plus dandum pertinaciae quam in debita gratia retribuendum fidei statuunt. Sic hac in re Iuppiter neque odia dediscere suo cum animo neque non meminisse iniuriarum apud alios videri cupiebat, sed cum nullam inveniret novi condendi mundi faciem atque formam quam huic veteri non postponeret atque despiceret, cumque intelligeret se initam provinciam satis nequire commode per suas ingenii vires obire, instituit aliorum sibi fore opus consilio. Sed ita peritorum sensus et mentes captare affectabat, ut si quid forte dignum laude a quoquam in medium exponeretur, nullos inventori honores aut gratias deberet, sibi vero invidiam hanc novandarum rerum inventi gloria pensaret. Idcirco unum olim atque alterum deorum quos esse acutiores opinabatur atque inprimis Momum, quem unum multo praestare ceteris omni laude ingenii existimabat, detinebat verborum ambagibus atque cum his flectebat sermones longa insinuatione, quoad illecti quid de tota re sentirent expromebant. Nullos inveniebat quorum industriam probaret, ingenio perquam paucissimi excellebant, rari qui cogitandi labores et investigandarum rerum studia non refugerent: omnes tamen ita se gerebant ut eos facile intelligeres videri velle apud Iovem plus sapere longe quam saperent. Sed cunctorum una ferme erat sententia, ut quos apud mortales omnia nosse praedicant, philosophos, consulendos assererent: illos quidem complura de his rebus maximis et gravissimis solitos cum mandare litteris, tum in dies accuratissime pervestigare, et nihil esse rerum omnium de quo non audeant propalam disceptare; valere quidem ingenio et suarum artium cultu ut, si curam et diligentiam adhibeant, facile omnem difficultatem absolvant.

Cum audiret Iuppiter philosophos tantopere universo a caelo comprobari, non facile dici potest quam eos desideraret coram congredi et colloqui. Quod ni superiorem invidiam nova invidia coacervare esset veritus, fortassis adducebatur ut omnes illas philosophantium catervas cuperet inter deos caelicolas asciscere, quo deorum senatum tam illustrium patritiorum splendore ornatissimum redderet, sibique prudentissimorum consilio imperii sui rationes communiret. Vicit tamen quod in mentem venit non esse ex usu ut eos haberet apud se quibus non imperandum, sed ob insignem gravitatem atque dignitatem esset obtemperandum, habendos quidem apud se eos praesertim a quibus observari se metuique sentiat, non quos vereri oporteat. Accedere et illud, quod eos recusaret qui se recte facere edocerent, et eos sibi dari cuperet qui quaeque ipse ediceret facere non recusarent. Quae cum ita essent, diu multumque deliberabat quemnam ex suis ad philosophos consulendos mitteret: qua in disquisitione facile sensit quam non bene secum ageretur, dum nulli tam multos inter suos familiares adinvenirentur quorum posset opera praeclaris in rebus uti. At doluit quidem suos omnes tam esse omnino rudes atque imperitos ut nihil bonarum artium tenerent, nihil homine dignum nossent praeter id quod longo servitutis usu didicissent: id erat ad regiam lauto apparatu esse, ad principem assistere, appellentes arte quadam plaudendo excipere, confabellari, assentari, detinere, ut iam eos omnes cuperet ab se mittere atque amovere. Sed novos deligere quorum sibi essent mores ignoti minime conducere suis inceptis arbitrabatur. Idcirco, ne hac praesertim in re quam esse penitus occultissimam cuperet sese aliorum fidei atque taciturnitati committeret, instituit posito regio fastu solus atque ignobilis mortales adire philosophos tum consulendi, tum multo etiam visendi gratia. Sed prius, quo praestantissimorum philosophorum nomina, notas, effigies sedesque condisceret, habuit apud se Momum et quantum potuit quae ad rem facerent longis sermonibus expiscatus est. At hos inter sermones incidit ut de sinu Momus parvas tabellas Iovi porrigeret his dictis: "Fides amorque quo in te affectus sum, Iuppiter, efficit ut meas ipse partes duxerim aliquid studii et operae in tuis servandis atque augendis rebus exponerem, quoad id possem: idcirco ea sum aggressus cogitatione et meditatione quae ad imperii tui decus et dignitatem spectare arbitrabat. Tu ea, cum tibi erit otium, ex istis tabellis quibus mandata sunt cognosces, hac lege, ut quaeque tibi in his prudentiae partes minus satisfecerint, eas tu fidei acceptas referas".

Susceptis Iuppiter tabellis et ab se misso Momo, tabellas ne aperuit quidem sed neglectas reiecit in penetrali, seque ad iter accinxit animo admodum alacri et prompto. Sed istiusmodi obivisse peregrinationem postremo tulit ingrate: namque ut primum ad mortales appulit, in Academiam forte ingressus, complures illic variosque mortalium repperit huc et illuc et omnes per angulos vagando quaeritantes ac si abditum aliquem noctu comperisse furem elaborarent. Quos adeo sollicitos intuens Iuppiter obstupuit ipsoque in gymnasii vestibulo haesitavit. Mox ubi eos vidit lucilucas musculas blacteas inter digitos gestantes atque his quasi in umbra positis pro igniculis utentes risit, quoad ex quaeritantibus quidam "O" inquit "insolens, ne tu et nostrum Iovem philosophorum percontatum accessisti!". Tum Iuppiter "Et quemnam" inquit "perconter?". Tum illi "Platonem" inquiunt "naturae monstrum, quem quidem hoc esse in gymnasio certo scimus, sed quo eum comperisse loco detur non habemus. At eius interdum audire visi vocem sumus interdumque eius ob oculos facies obversari credita est: verum ille nusquam minus. Sed quid agimus? Heus, et tua ubinam luciluca est?". His verbis Iuppiter in suspicionem incidit atque pertimuit ne ii, quos omnia etiam occultissima nosse sibi persuaserat, ludicra istac veluti scaena exprobrarent sacrum ab se deorum insigne fore ita contectum ut cum adesse coram deus intelligeretur, tamen nusquam satis dinosceretur. Idcirco illinc secedens iam tum accusare initam profectionem suam incipiebat. Interea sensit seducto quodam in viculi spatio intra putridum reiectumque dolium multo hiatu oscitantem quempiam seque versantem; quo cum appulisset propius et in dolio coactum hominem in globum demiraretur, accidit ut solis radios qui adinfluebant interciperet. Ergo inclusus ille torvis oculis tetraque voce increpans "Appage te" inquit "hinc, o insolens spectator! Si dare potis non es, ne adimito solem". Tum Iuppiter, tanta abiectissimi hominis acrimonia concitus et rerum quae ageret prae indignatione oblitus, "Tibi" inquit "aeternum si velim solem dabo atque rursus adimam". Haec ille cum audisset, caput e dolio quasi testudo proferens multa caepit conclamitare voce: "Accurrite, adeste populares" quoad multitudo artificum advolavit. "Hunc" inquit "Iovem comprehendite, atque cogite ut puteos atque cuniculos vestros sole oppletos reddat". Hic Iuppiter, superiores Momi deaeque Virtutis casus repetens, nihil erat malorum quod non ab insolenti quae circum irruerat multitudine exspectaret, beneque secum actum deputabat si nihil plus quam dimidia multatus barba tam inepti consilii sui poenas lueret. Hunc ita perterritum et titubantem intuens ex his qui congruerant unus paterfamilias, homo sane frugi, "O" inquit "hospes, sine hunc cynicum philosophum dignam se vitam degere, quandoquidem nihil sibi esse rerum omnium relictum velit, praeterquam ut possit omnibus maledicere et mordere". At Iuppiter, ubi hunc esse philosophum intellexit, nimirum ad conceptum metum addidit novam suspicionem, istic se quoque agnitum existimans. Ergo nihil sibi antiquius ducit quam ut consertissima ex plebe se illico proripiat atque abducat.

Itaque secedens, procul respectat quempiam mediam in convallem sub pomeriis urbis obscena inter animantium cadavera considere atque cultro hos atque hos, seu canes seu mures, concidere atque praesecare. Id sibi cum visum esset opus partim mirabile, partim ridiculum, procedebat ut rem cognosceret. Eo cum propius accessisset constitit. At homo Iovis adventu nihil commovebatur, sed a finitimis laribus interim subaudito mulieris cuiusdam eiulatu, quae filii mortem deploraret, ab secandorum animantium opere paululum destitit, atque Iovem despectans et subridens "Num tanti est" inquit "velle quod nequeas?". Id dictum Iuppiter non, ut erat, in eam dictum, quae filium forte immortalem fore optasset, sed in se dictum pensitavit. Et discedens "Quid hoc mali est" inquit "apud mortales? Ne vero et stulti etiam philosophantur!". Iamque decreverat ad superos redire, ne quid gravioris incommodi subiret.

Ex urbe igitur excedenti evenit ut cum prope vallum atque sepem horti cuiusdam pervaderet sensisse visus sit nonnullos intus disceptantes de diis et maiorem in modum altercantes. Adstitit. Hic altercantium unus elata voce forte sic dicere aggressus est: "Ut intelligatis quid sentiam, hoc affirmo, rerum orbem non factum manu, neque tanti operis ullos inveniri posse architectos: immortalem quidem ipsum esse mundum atque aeternum; et cum tam multa in eo divina quasi membra conspiciantur, statuo totam hanc machinam deum esse. Si ullus in rerum natura deus aut mortalis aut immortalis est, qui vero contra periturum mundum opinetur? Num is insanire quidem deum posse putabit, an ipse potius insaniet, ubi non conservatorem tantorum tamque absolutorum operum deum, sed peremptorem futurum possit arbitrari?". Alius contra "At ego" inquit "sic censeo, infinitos in horas concrescere atque consenescere capacissimum per inane mundos minutissimis corpusculis concurrentibus atque congruentibus". "Num tu" inquit alius "deos tollis? Cave te esse ita impium sentiant: sunt enim omnia plena deorum".

Haec audiens Iuppiter obstupuit atque non satis, prout sua ferebat suspicio, demirari poterat unde in hoc genus hominum tantum cognitionis incessisset ut se post sepem et vallum abditum et delitescentem agnoscerent. "Non igitur est" inquit "ut hic tuto diutius esse possim apud mortales", caelumque idcirco petiit, tanta de philosophis imbutus opinione, ut incredibili arderet cupiditate ediscendi quid demum docti illi pro suis institutis rebus decernerent; neque dubitabat illos quidvis rerum obscurissimarum atque difficillimarum nosse et posse, quorum tam praeclara in se dinoscendo exempla spectasset, et hanc opinionem augebat quod in Academia vidisset ex quaeritantibus illis aliquos nitenti barba et lauto apparatu, fluenti ab humeris purpura, leni incessu, commoderatis oculis obambulare ut eos caelo dignos et deorum habendos magistros existimaret. Sed pro instituto, cum operis gloriam sibi concupisceret et id suo se ingenio assequi non posse animadverteret, commento ad eam rem usus est eleganti. Namque accito Mercurio edicit uti ad se Virtutem deam ab inferis deducat: dedecere quidem tam insignem et praestantissimam dearum in tantis rebus agendis non accivisse. Neganti Mercurio deam male a superis diis atque inferis acceptam et ea fortassis de causa latitantem facile posse comperiri, "Apud philosophos illos tuos" inquit Iuppiter "ni fallor, invenies, qui se totos illi dedicarunt". Tum Mercurius "Cave" inquit "o Iuppiter, ullos inveniri posse putes tam vanos atque mendaces. Ut rem teneas, de illis ipse nonnumquam, quod Virtuti afficior, quaesivi eamne deam viderint: illi eam quidem apud se perquam familiarissime diversari deierant, at demum dea nusquam minus". Tum Iuppiter "Tu tamen" inquit "abi et percontare, sic facto opus est". Sed ita agebat Iuppiter quod norat quam esset quidem Mercurius curiosus quamque novis in dies iungendis hospitiis paciscendisque commerciis delectaretur, quo futurum prospiciebat ut lingulax deus aliquid a peritissimis philosophis acciperet, cum de rebus deorum quae sciret et quae nesciret omnia suo pro more conferret, et id quidem peropportune ad suas institutas res fore ut referret.

Interea apud superos studia partium tantas in simultates et factiones excreverant ut omne caelum non minus quam tris esset in partes divisum. Namque hinc Iuno, quae aedificandi libidine insanibat, quam poterat maximam suarum partium vim et manum et bonis et malis artibus cogebat ad hominumque salutem tuendam instruebat; hinc contra turma illa popularium et eorum quidem quibus non ex sententia cum statu rerum suarum agebatur sponte congruebant, sed immoderatam rerum novandarum cupiditatem qua flagrabant studio gratificandi deorum principi honestabant. Medium quoddam tertium erat genus eorum qui cum ignobilis levissimique esse vulgi caput grave et periculosum putarent, tum et cuiquam privatorum subesse recusarent, contentionum eventum sibi etiam quiescentibus exspectandum indixerant, ea mente, ut in quamcumque visum foret partem tuto attemperateque prosilirent suisque motibus rem quoquo versus vellent ex arbitrio traherent. Hi demum omnes apud Iovem unam eamdemque rem sed variis diversisque causis et rationibus poscentes instabant: alii enim ut pro exspectatione succedentibus rebus congratularentur, alii ut rebus non ex sententia succedentibus mature providerent, alii ut occasionibus praestitis attemperate uterentur. Id autem erat ut olim quid de orbe innovando Iuppiter statueret enunciaret.

Quae cum ita essent, Iuppiter, ut molestam odiosamque ab se assiduitatem sollicitantium excluderet, fretus inprimis legatione Mercurii, qua sibi persuaserat futurum ut apud rude vulgus deorum multum gratiae et gloriae pulcherrimo aliquo philosophorum invento assequeretur, edicit proximis caelicolarum kalendis se concionen habiturum et quae decreverit explicaturum et omnibus deorum ordinibus satisfacturum. Sed haec Iovem spes de Mercurio multo fefellit: nam cum adivisset Mercurius terras et positis talaribus Academiam, philosophorum officinam, peteret, evenit ut Socratem philosophum ipso in angiportu solitarium offenderet: quem cum nudis vidisset pedibus et trita veste adstantem, ratus plebeium quempiam, eo ad hominem se fronte qua erat liberali et indole nimirum divina confert. "Atqui heus" inquit "homo, ubinam ii sunt, apud quos viri et docti et boni fiunt?". Socrates, ut erat mirifica praeditus affabilitate et comitate, peregrinum conspicatus adolescentem forma egregium facieque insignem, pro innata sua consuetudine caepit callida illa qua assueverat disserendi ratione alios ex aliis elicere sermones, quoad et qui esset Mercurius et qua de re appulisset et quid superi pararent omnia exhausit. Interea ex Socratis auditoribus unus et item alter accesserat, quos cum non paucissimos pro re agenda Socrates adesse intellexisset, manum in Mercurium primus iniecit, atqui "Adeste" inquit "familiares! Apprehendite hunc, alioquin indole nobili et liberali praeditum, sed inaudita incredibilique insania laborantem. O deterrimam hominum conditionem! Quam multos habet ad nos perturbandos aditus insania! Quid ego nunc querar furere alios amoribus, odiis, cupiditatibus, libidinibus, quid hoc? Hic se esse Mercurium praedicat et ab Iove demissum Olympo ut Virtutem quae ab caelo exulet deam pervestiget ubinam sit, ac parasse quidem caelicolas orbem rerum evertere et eum cupere innovare. Quis hic furor est?". His auditis, qui Mercurium prehenderant in maximos risus exciti cum negligentius Mercurium observarent, Mercurius, ut erat pedibus celer, ipsum se eripuit fuga et casu devenit in viculum ubi intra dolium Diogenes inhabitabat, quo in loco seducto et arbitris vacuo ab cursu fessus constitit. Interea improbus quidam lenonis puer adiecto fuste quem manu ebrius gestabat Diogenis dolium putre et vetustate penitus confectum multa vi illisit atque confregit, at mox inde conspectu evolavit. Ea contumelia percitus Diogenes, quasso ex dolio prosiliens, cum alium neminem praeter Mercurium videret, rapto eodem quo esset lacessitus fuste, sedentem petiit. Mercurius atroci et insperato insultu absterritus voce maxima caepit popularium opem atque auxilium acclamitare, et in Diogenem versus, qui se inter acclamandum percussisset, "Siccine" inquit "in liberum hominem atque immeritum facis iniuriam?". At Diogenes contra "Siccine tu" inquit "a servo tibi iusta atque emerita rependi doles? Tu impure, tu sceleste, tu iniustus exstitisti, qui quidem quietum lacessere, qui domum diruere, qui ex laribus sedibusque detrudere insontem non sis veritus. Tua est, adeo tua haec intolerabilis iniuria: nam meo quidem in facto non iniuria sed error est, nam cervicem quidem, non quam incussi genam petebam fuste". Ad Mercurii voces pauci accursitarant; hi, re intellecta, hortati sunt ne in philosophum istiusmodi esset iratior. Dehinc, ad Diogenem versi, redarguendo his verbis usi sunt: dedecere quidem qui se philosophum profiteatur non temperasse iracundiam, et quam rem in hominum vita tantopere improbent eam ab se non habere alienam flagitium esse; postremo addebant nihil esse turpius quam egenum et destitutum hominem per impatientiam delirare. At contra Diogenes "En" inquit "admonitores audiendos, qui mea in causa eum velint esse me qui ipsi in aliena non sint: meum tu me iubes dolorem ferre patienter, cum alienum tu ne feras quidem moderate".

Ergo Mercurius decedens sic secum stomachabatur: "Hisne credam qui asserant illud hominum genus fore sapientissimum quod litteras tractent, qui re ipsa sint stultissimi? Mirabar quidem si una cum sapientia tantum posset odium sui persistere. Nudi ambulant, sordide vivunt, doliis habitant, algent, esuriunt. Quis eos ferat, qui sese non ferant? Sibi omnia denegant quae ceteri concupiscunt. Ne vero is non furor est nolle rebus perfrui quae ad cultum, ad victum faciant, quibus ceteri omnes mortales utantur? Quod si plus ceteris in ea re sapere se arbitrantur, superbia est, stultitia est, ut eos aeque errare aliis in rebus, quas nosse profiteantur, deputem. Quod si se reliquis esse hominibus in urbanitatis officio similes recusant, exsecrabilis quaedam eos incessit feritas atque immanitas. Sed istos sordidissimos sinamus esse miseros, quoad invisa istiusmodi philosophandi ratione vitam degant illepidissimam. Hisque dictis rediit ad superos, Iovemque salutans subridens inquit: "Qui aliorum sensus et mentem indagaturus accesseram, inveni qui mea secreta omnia exhausit". Mercurium Iuppiter et tam cito et liventi cum gena redisse advertens remque percontatus, non facile dici potest ex istius peregrinatione plusne voluptatis an tristitiae exceperit: voluptati quidem fuit ridiculam totius peregrinationis historiam intelligere, dolori vero fuit quod penitus nihil pro exspectatione factum sentiebat. Sed cum satis Mercurium esset allocutus et non cessaret Mercurius omni dictorum contumelia philosophos prosequi, "Vide" inquit Iuppiter "ne tua verborum intemperantia tibi vitio sit atque effecerit ut quos vituperas, hi meritas abs te poenas desumpserint. Novi quid dicam: plus sapiunt illi quidem rerum occultarum quam opinare. Quid, si praesenserint suis investigandi artibus te, Mercuri, esse eum qui se apud me insimulare levitatis assueveris?". His dictis Mercurius animo factus perturbatior e Iovis conspectu sese abdicavit. At Iuppiter, suarum rerum statum repetens, in tanta consiliorum inopia qualecumque in mentem incidit consilium arripuit. Apollinem, quem unum omnium deorum sapientissimum et sui cupidissimum habebat, amotis arbitris apud se habet et admonet quaenam sibi rerum difficultates instent: non multo abesse kalendas praestitutas; quid senatui populoque deorum ex edicto referat deesse: demum cetera omnia, praeter suam Mercuriique peregrinationem ad philosophos factam, explicat. Postremo rogat uti quam possit opem atque auxilium suis iam prope afflictis rationibus afferat. Omnem Apollo in tuenda servandaque principis bene de se meriti maiestate pollicetur curam, operam atque industriam adhibiturum, modo tantis rebus agendis valeat ingenio, fidem vero et diligentiam profecto non defuturam neque ullum pro commodis et emolumentis Iovis recusaturum se laborem, pericula, difficultates. Illud videat, ne quod se velit facere, id cum iis conveniat quae sibi in mentem venerint. Nam versari quidem apud mortales genus quoddam hominum, qui philosophi nuncupentur, quorum sint plerique ausi novas atque inauditas commentari formas orbis: hos se aditurum et consulturum, neque futurum ut vereatur in dubiis rebus eos consulere, qui bonis artibus et disciplinis innitantur. Amplexatus Apollinem Iuppiter atque exosculatus, "Nunc" inquit "resipiscere a maximis animi curis per te incipiam, o Apollo. Novi solertiam, novi et vigilantiam tuam: omnia de te spero quae huic causae opportunissima accommodissimaque sint. I, sequere, faciam quidem ut sentias te adversus memorem accepti beneficii functum fuisse officio". Tum Apollo, se accingens ad iter capessendum, "Agesis" inquit "aliudne me velis?". Tum Iuppiter "Recte" inquit "nam est apud mortales Democritus quidam minutis animantibus caedendis nobilis; sanusne an insanus sit, varia est opinio: sunt qui philosophum, sunt qui delirantem praedicent. Pervelim fieri certior quanti homo sit". Tum Apollo: "Tantumne hoc est, quod cum maxima novandi orbis cura apud te conveniat? Sed rem expediam: hicque tibi iam id inventum dabo". Ergo sua ex crumena, qua sortes inerant, hos eduxit versiculos:

Quae tamen inde seges terrae, quis fructus apertae?

Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum?

Lectis versiculis, "Omnium hic" inquit "stultissimus est mortalium". Subrisit Iuppiter. "Atqui adsis" inquit "sortem iterato educito et spectato sitne itidem quem dixero sapiens an insipiens". Eduxit Apollo hos alteros versiculos:

Scire erat in voto damnosa canicula quantum

Raderet augusto.

"Ergo" inquit "omnium is quidem sapientissimus est". Hic vehementer arridens Iuppiter "O te" inquit "ridiculum! Et quasnam sortes esse has tuas dicam, quae ex stultissimo tam repente queant sapientissimum reddere Democritum? Neque enim alium appellare succurrebat?". Tum Apollo "At" inquit "in promptu est quo haereat res. Sic interpretor: sciscitanti Apollini, cuius est diem illustrare, sortes diurnum qualem se habeat Democritus hominem decantarunt. At subinde Iovi, cuius praeter id quod aliis impertitus sit, sua sunt reliqua omnia, qualem aeque se Democritus reliquo habeat tempore sortes liquido explicaverunt, ut sentire nos hic oporteat hominem hunc noctu sapere perpulchre, eundemque interdiu insanire". Risere atque abiit Apollo.

Iuppiter vero plenus spei per alacritatem kalendas exspectabat. At cum ipsae advenissent kalendae et in arcis atrium dii cum solemnium causa, tum et concionis ineundae gratia laeti frequentes venissent, Apollo vero nusquam appareret, incredibili maestitia Iuppiter affectus prope contabescebat. Iam Fata, quorum erat muneris sacros curare ignes, facere pro more aggrediebantur. Alia ex parte confertissimi dii poscebant ut ab Iove concio indiceretur, cuius ergo inprimis acciti convenissent. Ille vero, quod esset nihil commentatus, ad tantam de se exspectationem progredi refugiebat, sed praescriptam de concione habenda legem suo facto rescindere neque ex gravi principis officio, neque ex sua re ducebat esse, quod intelligebat quanti sua intersit minime volubilem minimeque variabilem haberi Iovem quantumque conferat eos qui rem publicam moderentur ita sua omnia quadrare, ut sic dixerim, instituta, ut in recto aequabilique consilio facile acquiescant. Ergo ut aliquid rerum agendarum festinantibus interiiceret atque intermisceret, quo interea deorum desideria ab causa hac sibi difficili et gravi diverteret et distineret, imperat Fatis solemne incohent: mox se adfuturum atque cetera expediturum. Itaque stant Fata lautissimo habitu manu postes attinentes ac deorum dearumque ingredientium ordines recensent igniculosque flamines, quos deitatis exstare ad verticem insigne dixeram, caelicolis instaurant. At Iuppiter interea inter cunctandum secreta obclusus aula sollicitudinibus curisque obruitur. Tandem egressus potius ut aliquid ageret quam ut quid ageret intelligeret, se in templum infert. Illic solemne rite ac pro vetere more sanctissime peracto, dum senatus deorum Iovem salutatum aggrederetur, unus ferme maximorum principum, Apollo, desiderabatur: erant idcirco qui Apollinis contumaciae succenserent. Iuppiter neque purgare absentem neque moderate pati obtrectatores, et dici non potest quam perplexe sese agitaret animo atque in omnis partis haesitaret. Tandem incidit in mentem ut Momum regem institueret senatus comitiorumque principem faceret, non quo illum tantis honoribus dignum censeret, verum ut ostenderet audacibus ambitiosisque nonnullis deorum se ad illos augendos atque ornandos ultro omnia sponteque velle conferre qui quidem non imperare, sed obsequi et gratificari didicissent. Itaque iubet in comitium classes deorum immittat ordinibusque universos considentes habeat, apudque populum verbis Iovis ita agat: cupere quidem Iovem quae ageret quaeve meditaretur omnia omnibus vehementer placere et decresse quidem singulis, quoad in se sit, morem velle gerere; quae res cum ita sit, adductum se ut priusquam suam proferat sententiam optet fieri certior ex tota mundi congerie sitne quippiam quod velint servari ad novum opus integrumque transferri potius an funditus velint everti universa atque perfringi. Tum et de tota re edicit ut quid quisque cum suis, tum communibus rationibus conducere arbitretur licenter aperteque disputent: non affuturum se in concione utili consilio, quod cavisse velit ne qui forte humiles dii et in publicis insueti praesentiam regis vereantur ac perinde dicere quae sentiant retardentur. Haec mandata maximarum insperatarumque fuere perturbationum causa. Quam rem futuram Momus, ut erat acutus atque ingenio excitus, fortassis animo praesagibat, sed Iovi, cui iam pridem suum dedisset consilium inscriptum tabellis, sollicitare novissimis admonitionibus non audebat; tamen conferre arbitrabatur quoquo pacto Iovem ab inconsiderata innovandarum rerum libidine interpellaret. Idcirco "Si tuam per facilitatem" inquit "licet, Iuppiter, quaeso: tabellasne, quas pridie a me accepisti, legistin?". "De his alias" inquit Iuppiter "colloquemur: nunc quod instat agito". Tabellas Iuppiter ne sibi quidem traditas meminerat.

Ardentem alacritate concionem offendit Momus et studio rerum novarum obsequentissimam adeo ut vix crederet tam volentes et lubentes obtemperare; sed illico ut caepit mandata Iovis explicare et se regem senatus concionisque principem gerere, sensit tantam in singulis animorum fieri commutationem ut ad vultus frontisque tristitiam addi amplius nihil posset. Non est ut referam quantum invidiae ob id adversus Momum, quantum querimoniarum adversus Iovem insurrexerit et apud proceres et apud infimos plebeios: nullorum erat oculis aspectus Momi non gravis atque invisus, Momi verba omnibus molesta, Momi facta singulis infensa, quin et tantum flagrabat odii in Momum ut se in faciem sentiret exsecrari, et quoquo versus vertebat oculos, illic spectabat explodentes et contumeliosum quippiam ad sui fastidium gestientes. Qui tum omnes etsi ita essent animati ut vix a Momo refractis subselliis impetendo manus continerent, tamen sese ab iracundia Iovis maximi metu revocabant atque cohercebant.

Tandem rogatus primam dixit sententiam Saturnus voce ita suppressa, verbis ita raris gestuque ita defesso ut potius conatum loqui quam locutum diceres: pauci reliquum sonitum vocis immurmurantis excepere, aliqui tamen ferebant Saturnum dixisse se quidem petere ut suae senectuti veniam darent si quid minus orando posset, quando et latera et pectus quassum et imbecille haberet attritis consumptisque viribus senio. Proximo loco Cybele, deorum mater, rogata, diu nutans oreque admodum pro vetularum more irruminans, cum satis diuque suos respectasset ungues, "Enimvero" inquit "de his rebus gravissimis atque rarissimis cogitasse oportuit". Tertia fuit Neptuni sententia: is quidem, acri voce atque aspero tono tragicoque quodam dicendi more sententiis tritis et locis communibus late diffuseque vagatus, quidvis aliud potuit videri velle dicere quam quod ad rem qua de agebatur ulla ex parte pertineret. Successit Vulcanus, et is quidem suam omnem orationem hac una in re consumpsit, ut affirmaret vehementer admirari se quidem quod sint in deorum numero plurimi tanto praediti ingenio ut de rebus his quorum gratia convenerint docte atque erudite norint disseruisse. Mars vero, cum ad se ventum esset, nihil plus habere se quod pro re diceret affirmavit quam ut polliceretur accinctum paratissimumque arbitrio imperioque Iovis Martem affuturum et praestaturum quidem operas demoliendo convellendoque mundo. Plutonis oratio avaritiam sapere visa est, quod se habere attestatus sit modulos novissimi operis perquam pulcherrimos quos proferret, modo quid prius paciscerentur: suos enim labores atque industriam nullis propositis praemiis decresse non condonare. Hercules, praestita occasione ut diu multumque praemeditatam orationem de suis laudibus tam celebri tamque in confertissima concione recitaret, sibi haudquaquam defuit: sua gesta magnifice extulit et grandia de se in posterum pollicitus est; demum de tota re se ad Iovis sententiam referre dixit. Venerem risere dii quae excogitasse nova quaedam miri artificii deierabat, ni paululum quippiam totam rem plurimum impediret: sed optimum rerum magistrum, speculum, consulendum. Diana inventuram se optimum quendam architectum pollicita est, sed negare id genus artificum velle imperitis censoribus subesse, ne quod arte ab se elaboratum sit alii, ut aliquid fecisse videantur, mutando vitient atque depravent. Iunonem callidiorem putarunt, quae plures fieri mundos variis formis suadebat et hos atque alios habendos ad satietatem. Cum autem ad Palladem ventum est, ea, uti ex ante composita constitutaque scaena cum Iunone ceterisque illarum partium conspiratoribus convenerant, se habere enuntiavit quae cum Iove ipso de his rebus conferat, at, quibus mandatum negotium erat, unus et item alter deorum prae constituta inter se arte et fraude magnis vocibus redarguere eiusque superbiam increpare, quae tantos deos totamque concionem indignam putet cui pro communi utilitate meditata communicet: illa altercari: hinc ex ordinibus plures studiis partium excitati in convitia conveniunt, inglomerantur, constrepunt: quem tumultum atque ordinum perturbationem spectans Momus, supra quam ceteri omnes voce illa sua boanti hos atque hos increpans, ita conclamitabat ut solus ipse tanto ex comitio audiretur. At cum sedare tumultuantem concionem iterum atque iterum frustra temptasset, commotus facti obscenitate excanduit, quoad plurima per iracundiam dixit immoderate, inter quae excidit ut diceret non iniuria apud mortales veteri sanctissimoque more et lege observari ut publicis abigerentur excluderenturque mulieres. Addidit his etiam Momus ut diceret: "Etenim quaenam temulentissimorum lustra his convitiis comparabimus?". Quae dicta ab tota concione audita cum animos cunctorum iam tumidos atque indignatos offendissent, ut erant iam tum primum concepto odio irritati, "Siccine" inquiunt "Momus hic sua cum demorsa barbula ab exilio erit restitutus ut nostram ad ignominiam novus exsistat censor?".

Hunc concionis animum intuens dea Fraus, tempori inserviendum rata, ad Iunonem advolat, monet, hortatur belluam hanc nimia licentia insanientem atque temere insultantem coherceat. Itaque Iuno, sponte sua iam pridem satis in Momum commota, nunc deae Fraudis impulsu concita, sese praecipitem ad facinus inauditum dedit. Reiecto enim pallio "Adeste" inquit "matronae; tuque, Hercules, huc ocius trahe Momum: sic soror et coniunx Iovis imperat". Paruit haud invitus Hercules, Momumque in hunc atque in alterum manuque voceque sese agitantem per capronosum illud quod fronti imminet sinciput prehensum, ut erat praepotens, ita suum in dorsum reiecit ut resupinum contorto collo ad Iunonem quasi truncum apportaret. E vestigio innumerae iniectae manus misero. Nihil plus dico: Momus quidem mulierum manu ex masculo factus est non mas omnique funditus avulsa virilitate praecipitem in oceanum deturbarunt. Inde Iunone duce ad Iovem properant iniuriisque deploratis efflagitant ut aut publicum ipsum odium Momum releget aut universum dearum populum in exilium abigat: non posse quidem deas matronas tuto his in locis degere ubi funestum exitiosumque id monstrum versetur; qua de re etiam additis lacrimis obtestantur ut malit unius consceleratissimi poena tot suarum necessitudinum et optime de se meritarum precibus salutique consulere quam perditissimi unius gratia omni de caelo duriter mereri.

Id Iuppiter, etsi facti exemplum magis quam factum ipsum non probaret, tamen ne non concedendum quidem multitudini statuit quod tantopere affectaret atque exposceret. Semper enim multitudinis motum atque impetum fuisse reipublicae periculo ni comprimatur, et alium non adesse comprimendi modum nisi ut obtemperetur. Tum aliqua item ex parte eam rem ita cecidisse ferebat minime moleste, maxime quod gravi illa esset hoc pacto sollicitudine factus liber qua non mediocriter angebatur, cum non haberet quid concioni exspectanti se dignum referret. Ergo cum annuisset garrientiumque muliercularum strepitus quievisset pauca de rixae istiusmodi indignatione succinctis verbis perstrinxit, ac se eam quidem perdendi Momi libidinem in tales tamque multas sibi coniunctissimas et carissimas incidisse ait dolere magis quam ut audeat improbare: illud maluisse factum non impetu, non praecipiti consilio cum multas alias ob res, tum ut liceret pacata et quieta concione frui, quoad quid instituisset commonefaceret; sed quando per Momi calamitatem, ne dicat per suorum immodestiam, id non liceat, ducere ait se commodius non agere id nunc quod decreverat, et non invitum velle supersedere quando videat commotos et perturbatos procerum animos; sed propediem ad senatum de tota republica relaturum quae excogitasset utilia et admodum necessaria.

Et cum tandem ex aula egrederetur indomitus ille feminarum vulgus, casu fit illis obviam Apollo a mortalibus rediens; quem cum vidissent, quod et vatem et praeclarum futurorum coniectorem putarent, non sine causa consulto abfuisse a tumultu interpretati sunt. Ideo innutantes "Hui" aiebant "improbe, quam solus sapis, quam belle scisti uti foro et vitare illepida!". Fiebat idcirco ad Apollinem concursus iamque ad vestibulum adstabant pressi, quod multis exeuntibus atque redeuntibus constiparentur. Quam inter frequentiam forte aderat et dea Nox, quae una furtis faciundis mirifice delectatur et in ea re ita scite perdocta est ut vel oculos Argo, si velit, furari possit. Ea ut pendentem ab Apollinis latere crumenam sortibus turgidam animadvertit, ita abstulit ut id facinus omnes penitus latuerit. At Apollo, salutatis his atque his, intellectaque concionis historia, laetabatur cum ceteras ob res, tum quod in rem Iovis cessisset. Eoque admodum exhilaratus ad Iovem ingressus, quod minime rebatur, tristiori quam erat par exceptus est fronte ab Iove. Etenim Iuppiter ceteris amotis: "Et quidnam tam sero tardusque redisti?". Tum Apollo "Nihil habui rerum" inquit "aliud quod agerem, quam ut tua sedulo matureque imperia exequerer. Sed me illi ad quos accessi philosophos, dum ita instructi sunt ut nihil expromant rerum reconditarum nisi id sit maximis verborum involucris implicitum, longis ambagibus detinuere invitum quidem, tamen eos audiendos putabam, quando exspectationi tuae omni diligentia studebam satisfacere. At sunt profecto ad unum omnes verbosi. Unum excipio Socratem, nisi forte quibusdam minutis interrogatiunculis interdum quasi aliud incohans vagetur: qui tamen, utcumque est, mihi semper visus est frugi illique volens favi fudique in eum tantum mearum rerum quantum sat sit ad sinistros gravesque casus evitandos. Semper eius abstinentia, continentia, humanitas, gratia, gravitas, integritas unaque et veri investigandi cura et virtutis cultus placebit. Is omnium unus opinione longe praestitit, dum ex eo elegantem et dignissimam memoratu disceptationem accepi quam quidem, cum audies, credo non gravate feres me in ea perdiscenda paululum supersedisse, et fortassis non inficiaberis tuas ad rationes bene componendas adhiberi posse nihil accommodatius. Quod si vacas animo ad has res audiendas, eam tibi succincte et breviter enarrabo". Tum Iuppiter: "Cupio, narra: sapientum quidem sermonibus et dictis delectari, etiam ubi nihil afferant praesentibus causis emolumenti, conferet". Tum Apollo "Duo" inquit "fuere homines inter philosophos apud quos aliquid grave et cum ratione constans audierim: Democritus et Socrates. Dicam de Socrate si prius de ipso Democrito dixero quae te ab tua ista insolita tristitia frontis ad risum hilaritatemque restituant. Audies rem cum festivam, tum et plenam maturitatis. Democritum offendi inspectantem proximo ex torrente raptum cancrum vultu ita attonito, oculis ita stupentibus ut prae illius admiratione una obstupuerim. Cumque plusculum adstitissem, caepi hominem compellare, at ille ab suo, si recte interpretor, somno quo apertis oculis habebatur nequicquam excitabatur. Commodius ea de re duxi democriteam illam, ut ita loquar, statuam relinquere quoad sponte sua expergisceretur, quam illic frustra tempus perdere. Itaque alias alibi catervas conveni philosophorum, quorum mores quis non improbet? Et vitam, quis non oderit? Dicta vero et opiniones quis aut interpretetur aut probet? Adeo sunt obscura, adeo ambigua, ut nihil supra". Tum Iuppiter arridens "An" inquit "o Apollo, tu quidem, qui interpretandi mirus es artifex, istorum dicta non interpretaberis?". "At" inquit Apollo "de me profiteor omnia posse facilius: ita sunt illa quidem partim varia et incerta, partim inter se pugnantia et contraria. Sed de his alias. Illud sit ad rem, quod cum inter se hoc genus hominum nulla in ratione conveniat, omnibus opinionibus et sententiis discrepent, una tantum in stultitia congruunt quod eorum quivis ceteros omnes mortales delirare atque insanire deputat praeter eos quibus fortassis eadem aeque atque sibi sunt vita, mores, studia, voluntates, affectus viaque et huiusmodi. Adde, quod quisque probat alios non probare, quae oderit alios non odisse, quibus moventur alios non moveri: id demum ad iniuriam deputant. Hinc difficile dictu est quantae et quam multae manarint inter eos lites et controversiae, dum et contumeliis et vi etiam, si possent, alios omnes sui esse imitatores velint, ut vix feras tantam in sapientiae professoribus versari insaniam". Tum Iuppiter: "Quid ego philosophos mirer velle ceteros suo arbitratu degere, cum et plebeios video in horam, prout sua fert libido, a superis poscere imbrem, soles, ventos atque etiam fulgura et huiusmodi?". Tum Apollo: "Quid ceteri faciant non refero. De his hoc statuo eiusmodi esse, ut dum quisque sua stultitia orbem universum agi optet dumque nihil constantis certique habent, statuo, inquam, futurum ut si eorum velis audire ineptias oporteat infinitos et momentis temporum varios mundos profundere aut assiduis deprecantium quaerelis insanire. Sed de universo philosophorum genere haec dicta sint, ad Democritum revertor. Ad hunc igitur iterato rediens offendo hominem perscindentem cancrum quem spectare attonitum dixeram, cancrumque ipsum obtenso vultu pronisque luminibus introrsum per viscera scrutantem et dinumerantem quicquid nerviculorum ossiculorumque inesset. Saluto hominem, at ille nusquam minus. Non possum facere quin ipsum me rideam: audies, o Iuppiter, ridiculam rem. Incidit enim in mentem ut cepe quoddam ex proximo agro desumerem atque medium inciderem meque homini adigerem, quo facto caepi eius gestus et motus imitari: pressabat ille os, ego itidem pressabam; cervice ille in hanc ruebat aurem, ego itidem in hanc; praegrandes ille exporgebat oculos, ego itidem. Quid multa? Omnia enitebar ut me illi praeberem similem, et habebam quidem me homini imitando prope parem ni illud interturbasset, quod Democrito exstabant oculi siccitate insignes, nobis vero ob molestam cepae acrimoniam oculi erant praegnantes lacrimis. Quid multa? Hoc ludicro invento assecutus sum quod serio nequivissem, ut colloquendi daretur locus. Me enim despectato subridens 'Heus' inquit 'tu, quid facis lacrimans?'. Tum ego contra despectans: 'At enimvero tu quid facis? Quid rides?'. 'Te' inquit ille 'prius rogitaveram'. 'Tibi' inquam 'ipse prius respondi'. Paratum inde adeo litigium videns grandius arrisit. 'Atqui quando ita evincis' inquit 'referam de me quale nostrum foret opus. Ego enim multam dederam operam ut brutis eviscerandis (hominem quidem ferro lacerare nefas ducebam) intelligerem quasnam primum in animantibus malum, iracundia, sedes occuparet, unde tanti motus effervescerent, quibus facibus mentem hominis exagitaret omnemque vitae rationem perverteret: ea enim re inventa, multa me in hominum vita reperturum putabam commoda et utilissima. Videbam in plerisque animantibus quaedam quae mihi plane satisfacerent, sed ne in homine quidem intelligebam unde tam multa surgerent quae ad stultitiam facerent. Quae compereram haec sunt: nam succum quidem inveniebam ad inter praecordia inhaustum abspirantibus animi igniculis concoqui in sanguinem ita ut variarum quibus constet partium variae fiant segestiones quarum una quidem, quae ex levissima sanguinis exspumatione annatet, colligitur et vasculo a natura coacto et coaptato commendatur. At solere liquorem hunc figura ignibilem, sive commotis praecordiis sive admisso visceribus intimis incendio, fervere atque candescere eiusque acutissimas scintillulas segestione levigatas, aestu impulsas, volitare canalibus et ad rationis usque sedes sese attollere atque pervadere suoque appulsu acri atque temulento inflammari atque conflagrare intima naturae omnia, quoad mentem lacessendo tumultuantem reddat. Haec ita esse in aliis quidem animantibus clare perspexi. At nunc animal unum hoc quod inter manus est, cum natura mihi ad omnem duelli audaciam et ferocitatem pulchre adornatum videretur, diligentius recognoscendum arbitrabar. Huic thorax, huic manicae, huic nil non opertum squamis adesse natura voluit, cumque arma scirem amoto irarum impetu esse penitus mollia et inutilia non iniuria opinabar huic etiam dedisse naturam multa ad incessendam iracundiam fomenta atque irritamenta. Ea vero ubinam haereant nusquam invenio, et quod magis solliciter accedit, quod ne cerebrum quidem hoc in animante comperio, et opinari non adesse uno hoc in animante cerebrum vetat ratio, quod enim animal movetur loco, cerebrum habeat atque inde vigeat necesse est, quandoquidem omnes nervorum fibrae e cerebro ipso fluant. At hoc, cui tam multorum membrorum et robusti et varii motus suppeditent, qui carere possit cerebro non intelligo'. Haec Democritus. At ego ut viderer quoque philosophari contra sic orsus sum dicere, spectare quidem me in eo quod manibus haberem cepe demoliturine sint superi dii mundum an perpetuo servaturi. Tum ille 'O te' inquit 'aruspicem lepidissimum! Unde tibi novum ariolandi hoc genus arcessivisti?'. Tum ego 'Atqui' inquam 'istuc recta et a vobis philosophantibus diducta fit ratione, qui quidem maximum esse cepe mundum asseveratis'. Tum ille 'Facis tu' inquit 'adeo venuste, qui parvo in orbe maximi mundi casum quaeris! Verum et quidnam? Hisce in extis cepariis quid ingrati invenisti quod plores?'. Tum ego 'Viden' inquam 'istic diviso in cepe litteras c atque o? Num eas clare aperteque admodum sentis quid proloquantur?' Tum ille: 'Quid, tune loqui cepe, cum et caelos cantare aliqui dixerint existimabis?'. Tum ego: 'Minime, sed prae se ferunt. Iunge o atque c: aut occidet, inquiunt, aut corruet. Disiunge: non itidem enuntiant, corruiturum orbem?' Tum ille vehementer ridens; 'Tu' inquit 'igitur, o piissime, orbis excidium atque interitum ploras! Sed heus tu! Ubinam huius qui nunc constat mundi rudera superi reicient, si demoliri aggrediantur?'. Hoc dictum, quod sapiens et ad nostram rem accommodatissimum videretur, effecit ut obmutescerem atque mecum ipse dicerem: 'Habes tu quidem cerebrum quod te non habere fueram dicturus, quando illud in cancro quaereres'.

"Haec de Democrito hactenus. Nunc ad Socratem illum redeo, virum omni virtutis laude insignem. Hunc repperi quadam in taberna coriaria suo pro more de quodam multa interrogantem: sed ea prorsus nihil ad nos". Hic Iuppiter: "Nempe et perquam insignem praedicas virum, qui apud coriarios diversetur! Verum agedum, quaeso, o Apollo: quidnam id erat quod interrogabat Socrates? Est enim ut cupiam de eo audire quae vere sua quidem sint, non quae aliena fictione Socratis dicantur". "Nempe tum, si recte memini, his verbis utebatur: 'Agesis, o artifex, si quid in mentem tibi veniat ut velis optimum calceum conficere, non tibi corio esse opus statues optimo?'. 'Statuam' inquit ille. Tum Socrates: 'Qualecumque dabitur corium ad id opus accipiesne an putabis interesse ut ex multis commodius eligas?'. 'Putabo' inquit. Tum vero Socrates: 'Quo id pacto' inquit 'dinosces corium? An tibi aliquid quod experiundo videris corium peropportunum et accommodatissimum propones tibi, cuius comparatione hoc tuum pensites et quid cuique desit ampliusve sit apertius discernas?'. 'Proponam' inquit ille. Tum Socrates: 'Qui vero optimum illud condidit corium casune an ratione assecutus est ut illi nullae adessent mendae?'. 'Ratione potius' inquit artifex. 'Et quaenam' inquit Socrates 'illa fuit ratio ad id munus obeundum? Eane fortassis quam concidendi corii usu et experientia perceperat?' 'Ea' inquit artifex. 'Fortassis' inquit Socrates 'aeque ac tu in seligendo ita ille in parando corio similitudinibus utebatur, partes partibus integrumque integro comparans, quoad futurum corium omnibus numeris responderet suo huic quod menti memoriaeque ascriptum tenebat corium'. 'Est' inquit ille 'ut dicis'. 'Tum' inquit Socrates 'quid, si ille nunquam fieri vidisset corium? Eam optimi corii conficiendi descriptionem et similitudinem unde hausisset?'". Hic Iuppiter, qui attentissime omnia haec Socratis quaesita adnotarat, rupit tunc incredibilem quandam in admirationem Socratis atque inquit: "O virum admirabilem! Nequeo me diutius continere quin clamem: o iterum virum admirabilem! Sino illud, te, o Apollo, quamquam esses personatus, ab Socrate fuisse cognitum. De illo enim sic est quod audeam affirmare, novisse et qui sis et quid negotii ageres et quid tibi velles: denique omnia cognovisse. Nam est ea quidem mentis perspicacia in occultis quibusque rebus pervestigandis apud philosophos, quantum re periclitati sumus, cum communis et quasi peculiaris, tum genere ipso tanta ut supra sit quam possis credere. Et novi quid dicam, et expertus novi. Verum vide quam bellissime te cognito et causa intellecta satisfecerit. Sentio quo tuae tendant verborum amphibologiae, Socrates: aut enim ad huius similitudinem in quo fabricando omnes pulchritudinum formas expressi restituendus erit mundus, aut plures tentandi quoad fortassis casus absolutiorem aliquem afferat. Sed quid tum, quid postea?". Tum Apollo: "Enimvero negavit artifex se id scire quod rogasset atque obmutuit: illico ipse me ingessi, consalutavi, ille me perhospitalissime benignissimeque accepit. Multa in medium contulimus quae longum esset referre, sed eorum quae nostram ad rem conducerent illud placuit inprimis quod pluribus interrogatiunculis conclusum dedit, et finis fuit huiusmodi: nam hunc quo omnia contineantur mundum talem nimirum exstare ut alibi reliquerit nihil quod addi adiungive sibi a quoquam possit. Cui si nihil addi, nec diminui, si non diminui, nec corrumpi; nam cui addes, quod alibi esse non possit? Aut qui corrumpas, quod diduci nequeat?". Hic Iuppiter: "Tritum istud et vulgatum quidem est dictum, utcumque sit, quod minime cum illo superiori de coriario compares". Tum Apollo: "Cave his rebus diiudicandis, o Iuppiter, opinioni quam veritati assentiaris. Vide ne te nimia quae apud te viget istius viri auctoritas in errorem trahat atque detineat: nihil enim tantas habet vires ad suadendum quam gratia, nihil quod veritatem obnubilet aeque atque auctoritas. Pythagoras auctoritate assecutus est ut quae diceret omnia vera an falsa essent sui nihil curarent, omnia assentirentur, nihil auderent negare, nihil non crederent, denique vel ineptissima etiam vellent haberi pro certis et testatis apud ceteros, ut etiam cum se ab inferis esse reducem praedicaret iurarent vera praedicare". Tum Iuppiter: "Attemperate quidem in haec incidimus: eram enim percunctaturus quidnam istiusmodi celebres, Aristotelemne, Platonem Pythagoramque ipsum et eiusmodi philosophos adivisses. Et quid igitur? Num ab his quippiam rari et reconditi attulisti?". Tum Apollo "Aristotelem" inquit "repperi, contuso pugnis Parmenide et Melisso, nescio quo minuto philosopho, gestientem et cum quibusque obviis rixantem ac intolerabili quadam superbia et incredibili arrogantia vetantem quosque prae se quicquam proloqui. Theophrastum vidi maximam suorum scriptorum pyram instruere ut eam incenderet. Platonem erant qui dicerent abesse longe apud suam illam invisam quam coaedificasset politiam. Pythagoram audiebam paucis superioribus diebus in gallo quodam fuisse cognitum eundemque fortassis nunc inveniri posse in pica aut loquaci aliquo in psitaco: solere quidem illum per varia diversari corpora. Hoc loco Iuppiter "O" inquit "Apollo, quam cuperem quempiam istiusmodi in cavea domi habere philosophum! Quam meas regni res inde praeclare constitutas ducerem! Quid censes? Possetne ulla prehendi industria?". Tum Apollo: "Et quidni id posset qui nosset venandi artes, modo illum norit?". Tum Iuppiter: "Istuc difficile, vili in corpore philosophi mentem intelligere". Tum Apollo: "Immo vero facile, ubi advertas". Tum Iuppiter: "Obsecro, tuisne id fortasse artibus et sortibus?". Tum Apollo: "Maxime, vel etiam inprimis propositis praemiis assequemur ut sese illi ultro offerant". Tum Iuppiter: "Malo tuas in illis dinoscendis artes experiri. Age, quaeso, specta ubi sint locorum". Tum Apollo cum istac pro re suas vellet sortes consulere et ruptam ligulam abrepta crumena intueretur maxima caepit voce indignissimum facinus in se admissum deplorare, et quod familiarius apud Socratem fuerat versatus, sibi id fecisse furtum blanditorem Socratem persuadebat et adiurabat. Longum esset referre quibus verborum convitiis philosophum prosequeretur: scurram appellabat et fabrorum ludum. Tum et illud addebat, non iniuria Momum praedixisse tales fore mortales ut etiam, sin aliter nequeant, pedibus ipsis furari aggrediantur. Cumque satis deferbuisset ac verborum iactantia acquievisset, eum intuens Iuppiter "Num" inquit "o Apollo, cancrum te Democriti esse quam qui sis tantis conceptis irarum motibus praestaret? Cancro quidem cum sit furoribus vacuus omnis armorum nervorumque vis ad lacessendum suppeditat; tibi cum ira flagres, cum tui vix compos sis, nihil ad prosequendam vindictam relictum est. Quid facies? Quos petes? Qua ratione aut ab sontibus poenas desumes aut insontes afficies? Illis quidem quid auferes boni cum nihil habeant, quid afferes mali cum paupertatem et dolorem et istiusmodi penitus nihil timeant?". Tum Apollo: "En monitorem percommodum, qui minima offensus molestia orbem velit ruisse, et me, qui tantas amiserim divitias, ut temperem iubeat! Et possum quidem aestu sitique mortales perdere, Iuppiter, mortales, inquam, perdere". Tum Iuppiter: "Vel possis quidem quidvis malorum; tu tamen nihil feceris, quandoquidem nihil deinceps apud superos constituetur quod ipsum non pateat mortalibus: namque philosophi quidem aut suis, quibus callent, occulta pervestigandi artibus, aut tuis sortibus adiuti omnia praevidebunt quae acturi simus et pro summa sua sapientia vitabunt. Quare malo tuos istos animi aestus sedes. Desine casum hunc longius deplorare. Collige ipsum te. De istis quidem improbissimis multandis alias erit ut mature cogitemus, tametsi opinor alibi accidisse ut tantas divitias amiseris". Tum Apollo: "Recte" inquit "admones; iam monenti pareo, et unum est quod me recreet: habeant illi quidem sortes, interpretandi modum et rationem nusquam habituri sunt. Sortes levi labore reintegrabimus, illis curarum plus et sollicitudinis quam commoditatis et opportunitatis redundabit a sortibus".

Dum haec apud superos agebantur, Aestus, Fames, Febris et eiusmodi, quod audissent finem atque interitum rebus parari, quo repentinum futurum laborem in tot mortalium milibus mactandis minuerent iam tum primum caeperant vexare humanas res multaque viventium capita absumpserant. Quibus calamitatibus acti, hominum genus, quod deos votis aureis maiorem in modum moveri animadvertissent, ludos voverunt diis maximos, et eos dictu incredibile quam grandi apparatu et theatri et scaenae quantave impensa ornarint. Sino musicos, ludiones, poetas, quorum innumerabilis populus omnibus ab provinciis exterisque usque ab orbis oris confluxerat. Quicquid erat rerum dignarum ubivis gentium, id ad templi, ad sacrificiorum ad ludorumque ornatum convexerant. Sino cetera: illud operis vastitate non postponendum, quod theatrum circusque maximus aureis velis pictis acu, opus vastum et incredibile, superne et quaque circumversus integebatur. Honoratissimis in gradibus maximorum deorum simulacra exstabant, omnia circum auro gemmisque nitebant, et quod aurum gemmasque vinceret specie quantum ab his dignitate vincebantur, omnia floribus conspersa ad venustatem conveniebant, omnia sertis fumorumque delitiis odorata et redimita. Tabulae insuper pictae alabastricaeque mensae et varia speculorum miracula ad complendos non admiratione, sed stupore homines accedebant; quin et, quo nihil esset non refertissimum rebus admirandis, ipsa item extrema singula intercolumnia singulis heroum statuis occupabantur. Tantis apparatibus superi ab caetu hominum dignari tenerique se advertentes non poterant non facere quin commoverentur. Quo effectum est ut etiam ii qui fortassis aut studiis partium aut suorum commodorum spe causae hominum adversarentur sententiam verterent et partim misericordia, partim muneris magnitudine commoti superiorem suam de novandis rebus postulationem reiicerent; qui vero hominum res salvas cuperent, quorum erat princeps Hercules, apud Iovem instabant ut mallet de se bene in dies promerentes mortales beneficio obstringere quam poenis perdere: illud enim valere cum ad gratiam, tum etiam ad laudem, hoc vero postremum nihil afferre emolumenti et plurimum posse ad calumniae suspiciones augendas; et monebat ut diligentius pensitaret votane haec facta religione haud minore quam impensa cum Momi calumniis conveniant, sintne illorum qui deos nullos putent, an eorum qui diis se acceptissimos et commendatissimos esse optent. Admonebat item ut Momi naturam et mores animo repeteret: demum statueret an qui apud mortales, quibus esset odio, deos invisos et infensos reddere aggressus sit, idem apud superos, quibus se acceptum opinabatur, inimicos homines malo afficere neglexerit; et quibus sit Momus odiis praeditus erga mortales satis patere quidem cum aliunde, tum illinc, quod antea pene quam eos vidisset foeda obscenaque illa animantia, quae vix nominare sine flagitio possumus, ad homines incessendos produxerit; quare illud cogitent superi, an qui sui reprehensores superos fuerit tantis conatibus prosecutus, idem barbae demorsae contumeliam non curarit. Postremo Umbram, Noctis filiam, obtestans Hercules affirmabat (id enim maximum est deorum iuramentum) quaeque insimulaverit in coena Momus adversus homines eadem ipsa omnia sceleris et perfidiae esse refertissima, et Momi esse illa in deos nefanda, non mortalium, dicta, quibus frequens apud philosophos abuteretur. His addebat non intelligere prudentissimos deorum quid sibi vellet Iuppiter. Si quid forte hoc pacto quaerat novandis rebus placere multitudini, aut si tantarum impensarum praemium nihil praeter solum plebis plausum quaeritet, semper quidem affuturos quibus non quaeque agas omni ex parte probentur, neque defuturos inprimis honestissimos deorum qui consuetas res desiderent magis quam ut novis delectentur. Tum et veteres illos optimos architectos qui tanta arte hunc qui exstet mundum peregerint obsolevisse vetustate, et negare omnino omne id fabrorum genus fieri quidquam posse elegantius, ornatius atque ad perpetuitatem constantiamque aptius quam hoc quod factum tam omni ex parte perplaceat. Quod si tandem novos iuvet architectos experiri, satis patere quidem quid valeant cum aliunde, tum in Iunonis arcu exaedificando, quandoquidem non iniuria vulgo dictitent non aliam ob rem structum fuisse ita nisi ut inter struendum rueret. Haec Hercules non modo Iunone Bacchoque et Venere et reliquis iunoniae factionis complicibus suffragantibus aperteque iuvantibus edisserebat, verum et omni prope caelo probante et admodum consentiente. At Iuppiter, cum horum admonitionibus motus et operis ineundi difficultate diffisus, tum etiam votorum magnificentia illectus, facile de sua pristina sententia abduci se passus est. Ergo praestitam occasionem reiciendae ab se invidiae in Momum libenter usurpavit, tametsi cupiebat videri beneficii gratia id facere quod esset ultro facturus. Idcirco "Homines quidem" inquit "vestras, o caelicolae, delitias, quanti semper fecerim non est ut referam, ni forte hac spe qua vota ineunt homines ipsi parum attestantur sibi esse perspectum et cognitum animum erga se nostrum. Quis enim opem atque auxilium suis adversis in rebus tanta spe atque exspectatione postulet nisi ab eo cui se carum et commendatum meminerit? Neque velim existimetis me facili de causa aut simulasse his non succensere qui praesentia fastidirent, aut dissimulasse eorum nescire mentes atque sensus qui novas res cuperent. Quod si quae in causa sint diligentius pensitabitis, non dubito factum meum ita probabitis ut fieri commodius nihil potuisse affirmetis. Sino reliqua: quid illud, quod patefactum quidem reddidi multorum disquisitione apud multos qui nunquam huc mentem intenderant orbem hunc rerum ita demum omni ex parte absolutum pleneque perfectum esse ut addi amplius nihil possit? Quo fit ut congratuler hinc omnes in posterum abstrusas, ut ita dicam, futuras improborum expostulationes hac in re. Sed quo ipse mihi vehementer placeam illud est, quod aperte atque perspicue cognovi quali essent plerique ingenio praediti vario et longe alio quam ostentarent. Atque inprimis noster Momus praeclare ipsum sese indicavit quid fingendo atque dissimulando cuperet. Me fateor Momi versutiae et commentitiae fallendi artes poterant adducere incautum ut vel Iunonem ipsam, amantissimam scilicet, minus diligerem, id quidem maxime ubi eum fortassis putabam malorum suorum taedio fractum atque effectum plane quem se fingebat. Accedebat quod plura sapere variarum rerum usu et philosophorum commercio videbatur, et bonis artibus excultum ingenium minime improbum et plurimum diligendum arbitrabar. Quid mirum igitur si huic quem diligerem, praesertim versuto et callido, inconsulte quippiam credebam? Non refero quantopere elaborarit suadere, quanta sedulitate eniteretur impellere ut praeceps novis rebus incohandis irrumperem. At mihi sapiens quidem illud dictum saepius in mentem redibat, istos plus satis eruditos minus esse probos quam par est. Et profecto sunt, ut videre licet, minime puri et minime simplices: nam alios facto et re se habent quam fronte et gestu videantur, et insigni, quo plurimum valent, acumine ingenii perverse ad malitiam abutuntur, et illic ubi se probos et simplicissimos videri student, illic maxime fallunt dolo et improbitate. Quam rem cum mature ita esse in Momo animadverterem, ferebam quidem iocosum illum quem se videri affectabat quemve quasi personatus gestu verbisque agebat, ut intimum vafrum et subdolum profundius scrutarer atque comprehenderem. Interea cavebam omnia, credebam nihil. Nunc vero, utcumque res cecidit, commode actum vobiscum interpretor, quando curarum et seditionum seminarium illud deturbastis. Mallem, ut dixi, sine multitudinis motu, sine tumultu: sed licuerit hoc Iunoni improbum atque detestandum e numero deorum quoquo pacto extrudere atque exterminare. Nostrae prudentiae erit, qui Momi acerbitatem atque furorem novimus, providere ne quid superiores pristinas ad perturbationes addat, quo iterato et deorum quietem et res humanas vexet. Ea de re sic institui: consceleratissimum rerum perturbatorem Momum, deorum hominumque odium, quod nihil sinceri, nihil sani, nihil pacati, nihil tranquilli aut cogitet aut studeat aut cupiat; quod felicium et beatorum beneque constitutorum res atque rationes collabefactare, profligare atque funditus pervertere elaboret assiduoque enitatur; quod miseros et immeritos aerumna calamitateque obruere ac penitus obterere, quoad in se sit, nusquam desinat, nusquam acquiescat; quod factiosis, audacibus, nefariis omnique scelere perditis utatur et faveat; quod deterrimos instruat in facinus, incitet atque impellat; quod dictis factisque pestem atque perniciem orbi rerum in horas commachinetur atque importet, quodque in dies nefandae et detestabili improbitati suae multa adaugere accumulareque minime intermittat; ne superos deos lacessere deorumque delitias, homines, opprimere atque conficere pro sua libidine et desiderio amplius possit, intra oceanum maximum fore relegandum et catenis ad cautem commendandum, ita ut praeter summum os reliquo haereat corpore vadis immerso aeternum".

Hic Iuno exhilarata gaudio, Iovem exosculata, "Fecisti" inquit "ut decet, mi vir. Sed unum est quod addi velim, ut qui tam petulanter, tam impudenter et praeter id quod seque nosque deceat in feminarum genus invectus est, Momum, ex semiviro reddas ut sit prorsus femina" Annuit Iuppiter. Relegatum ea de re commutilatumque Momum posthac caelicolae commutilato etiam nomine "humum" nuncuparunt.


Liber quartus[recensere]

Vide quid possit improbitas et nequitia, ut cum eius esse extinctam vim ad laedendum credas, reviviscat: plus enim relegatus atque ad cautem obstrictus Momus dabit perturbationum quam hactenus dederit solutus et concitatus. Nunc dignosces uti Momo facinorum auctore deorum maiestas extremum in periculum sit adducta; tum et tantum aderit iocorum et risus ut prae his superiora fuisse iocis vacua deputes.

Iam vero omnis hominum, ut ita loquar, torrentes in urbem confluxerant ludorum spectaculorumque gratia. Canebant tubae, subaudiebantur tibiae ad modosque canebant crotala et sistra et litui et omnis musica. Ipsae deorum superum testudines maximo istarum rerum concentu resonabant. Addebantur his hominum murmur latum atque ingens multorumque multiplices variaeque voces et huiusmodi, quo insolito atque immani sonitu cuncti caelicolae ad rei admirationem exciti stetere. Interea Stupor deus, omnium ineptissimus, quod sese Momum imitans in gratiam Iovis aliquo dicto ridiculo cuperet insinuare, ut erat suapte natura subattonitus atque vastus, ad Iovem properans agresti voce "Proh" inquit "o rex, tantum hominum confremuit istic subtus, ut si omnes excories procul dubio totum caelum contegas". Cui Iuppiter: "Censen tu hunc tantisper sapere? Et quid tum, o Stupor? Et quid tibi venit in mentem? Sed tu perbelle quidem commentatus es, namque ipse quidem semper frigens caelum cavisti ne nudum algeat". Risere dii, hinc locis omnibus quibus terras contui possent late passimque, ut cuiusque oculi atque aures ferebant, spectabundi haesitabant. Eccam patritiorum pompam et civium ordines matronarumque deinceps nurumque greges cum sacris lustrare urbem: aggreditur taeda et multa lampade noctem illustrem reddunt. Virgines porticibus conspicuae urbem ornant atque carminibus cantuque ad saltum et thiasos deos venerantur. Tantas res superi intuentes obmutuerant atque uti quisque se receperat loco pendebat maxime intentus, maxime stupidus. Interea pro vetere more, quod quidem in Promethei calamitate iam pridem factitarunt, dii praesertim maritimi ad Momum consalutandum abque animi miseria levandum plerique accesserant: Naiades, Napeae, Dryades, Phorceaeque atque huiusmodi. At Momus flammulas summo aethere deorum cervicibus collucescentes, sublatis oculis quos fletu et lacrimis prope consumpserat, despicatus, quid sibi tanta repente oborta caelo lumina peterent rogavit, cumque rem intellexisset, tanti spectaculi invidia commotus, perquam longissimum imo ab pectore suspirium inter ingemiscendum emisit, quo ex spiritus anhelitu fusca et atra nebularum vis totum per aethera sublime adstitit. Qua visa, Momus illico animum atque ingenium ut aliquid pro sua consuetudine mali faceret contulit atque adeo institit precari eos deos qui aderant, quoad impetravit ab iis quae ad se consalutandum accesserant nymphis ut, quando aliud nequeant suam ad salutem conferre, hoc unum ad levandas miserias gratissimum beneficium condonent: nebulam ipsam quam valde possint late distentam protrahant et producant montiumque cacuminibus annectant, quo tam inimicissimis et pessime de se meritis superis voluptuosissimum suarum aerumnarum spectaculum intercipiatur. Calamitosi Momi precibus obtemperarunt nymphae plurimumque in eo opere perficiundo laborantes desudarunt, quo factum est ut cum delubra deum sacellaque atque aras adeuntes mortales non perspici a superis nubium interventu sed solum audiri possent, superi sese in periculum dederint. Nam quod suas quidem laudes ad tibiam concinentes non audire modo, verum inprimis spectare quoque cuperent, quasi amentes e caelo ad sua gaudia propius haurienda delabi instituerunt: mortalium ergo tecta occupavere. Solus Hercules, quod fortassis invidorum aemulorumque insidias reditusque difficultatem ad superas sedes vereretur, negavit aut deorum maiestati convenire aut fieri id tuto posse, ut intra mortalium caetus superi considerent et commiscerentur. Se enim monstra terrarum immanissima et truculentissima prostravisse, subegisse, absumpsisse, hominum vero plurimorum impetum et temeritatem consentientem ne ferre quidem uspiam potuisse: facile moveri et esse quidem opinionibus fluidam, animis volubilem, libidinibus concitatam multitudinem; facile impelli ad quodvis facinus, neque apud multitudinem cogitari fasne sit an nefas id quod plurimorum consensus appetat; efferri indomitam et ruere effrenatam neque revocari, neque retineri, neque satis coerceri ullis prudentium monitis et rationibus aut bene consulentium imperio posse; neque scire quidem vesanam multitudinem nolle quod ad arbitrium possit esse; quae vero occeperit, flagitiosa et turpiane an non ea sint non curare, modo perficiat, et atrocia non intermittere ni prius aliud quippiam atrocius incoharit. Et quod magis miretur, in hominum numero sapere quidem per se ferme singulos atque nosse quid rectum sit: cum tamen coiverint, omnes simul facile insanire sponteque delirare.

Haec Hercules, sed dii spreto Hercule in theatrum ingressi, atque inprimis Iuppiter pario ex marmore ingentes innumerasque columnas maximorum montium frusta, gigantum opus, admiratur, et tantas numero et tam vastas et in eam regionem locorum aut tractas esse aut erectas obstupescebat intuens, easque tametsi coram intueretur tamen fieri negabat posse tantum opus et prae admiratione et vidisse et laudasse plus satis non intermittebat, atque secum ipse suas ineptias accusabat consiliique tarditatem deplorabat, qui hos tales tam mirifici operis architectos non adivisset potius quam philosophos, quibus uteretur ad operis futuri descriptionem componendam. Evenisse quidem quod aiunt, ut quem semel sapere aliqua in re tibi ipse persuaseris, hunc semper sapere et in omni re doctum esse facile credas. Haec Iuppiter. Tandem lustrata urbe hominum turmae sua per diversoria corpori se coenisque dederant. Quae cum ita essent, incidit in mentem diis ut futuros postridie mane ludos scaenamque cuperent inspectare. "Ergo, et quid agimus?" inquiunt inter se "Num ad nostras redibimus sedes, an istic spectaculis visendis considebimus?". Spectaculorum erant omnes cupientissimi, sed alii alibi, aut caelo, aut templis pernoctandum statuebant. Postremo placuit sententia illius qui deorum quodam, ut opinor, fato admonuit ut se quisque in suum quod in theatro esset simulacrum converteret, quo abeundi redeundique viam et laborem vitarent quove cum dignitate et sine ullius iniuria dignissimis locis conquiescerent. Unum erat quod huic sententiae adversaretur: nam parum quidem occurrebat ubi locorum illinc abreptas statuas apte deponerent. Dum haec animis deorum volvuntur, Stupor deus, ut erat artubus torisque praepotens, rem se dignam aggreditur, nullis id quod paret indicans, atque se in pedes coniicit ita vaste, ita dissolute, ut subito furore efferri bacchantem diceres, facinusque ipsum aggreditur alioquin ridiculum, sed pro re agenda eiusmodi ut factum subinde omnes reliqui comprobantes imitati sint: ad statuam enim in theatro positam sui similem applicans hos atque hos validiores deorum ut se adiuvent voce illa sua agresti advocat, mox subiectis scapulis illa se onerat. Erat autem statua ampla et ponderis immanis, tamen susceptam dorso solus asportavit et eam intra opacam silvam reposito in antro, obscuro loco, collocat, inde in theatrum sudore madidus rediens se vertit in statuam quam asportarat statuaeque vacuum locum occupat. Id ipsum ceteri tametsi factum irriderent, sibi tamen faciundum putarunt: itaque fecere, Stuporis exemplo, suam quisque quo visum est loco statuam abdidere, neque defuere Cupido, Mercurius et huiusmodi talarium alarumque adminiculis freti, qui extremo theatri fastigio prostratas reliquerint.

Dum se sic dii in theatrum dispositi ex animi libidine haberent, res omnium ridicula, sed memoratu dignissima cum in silva ad Stuporis statuam, tum et in theatro accidit. Nam <in> silva quidam Oenops philosophus idemque histrio, vetere illa Momi contra deos disputandi flagitiosissima petulantia imbutus, dum ad ludos concelebrandos properaret a praedonibus captus exstitit multisque affectus plagis adducitur ad ipsam hanc specum in qua statua Stuporis dei erat exposita. Quo cum appulissent praedones consilium ineunt praestetne captum iugulare an vivum dimittere oculis effossis. At Oenops, tanto in periculo constitutus, etsi in eam diem nullos deos, inane caelum esse crediderat et praedicarat, nunc tamen ultimo in capitis periculo constitutus seque salutemque suam caepit omnibus votis commendare maximis diis. Sed consilio inter se habito praedonibus placuit habere quaestionem de homine et discere quanti se possit redimere. Erat nox atra et intempesta: expediunt idcirco praedones quae ad cruciatum faciant. Alii lorum comparant, alii virgas ulmo avellunt, alii ignem cote excutiunt. Illis ita occupatis res evenit digna memoratu. Nam primis igniculorum favillis collucescentibus videre visi sunt praedones in antrum quippiam, et quidvis id quam statuam eiusmodi in loco adesse poterant opinari; dehinc maioribus admotis luminibus manifesto adesse deos animadvertentes obmutuerunt et ea re insperata perterrefacti e vestigio non sine clamore relicto captivo abvolarunt. Vidisses hos amissis armis quasi temulentos obiectam ornum fugiendo impetere, alios inter cursitandum offensa roboris stirpe ruere atque alios offensis prostratis sociis istuc versus et illuc versus praecipites ruere, eosdemque illiso ore inter surgendum interque spuendum cum cruore defractos dentes iterato sequentium impetu quassatos ruere; alios vero, viso deo, quasi alteram Stuporis statuam factos primum haerescere, mox formidine debilitatos labescere. Quae rerum et temporum suorum facies cum ita esset, non defuit sibi Oenops. Egressus enim antro et turbam concussorum profligatorumque contuens sese confirmavit; inde, rapto de quodam telo, unum egregie stupentem excordemque factum metu per capillum prehendit, prosternit revincitque loro quo se praedones illi vincire caeperant. Mox hominem prae se in urbem agit laetus et animo secum adiurans nihil minus credendum posthac quam nullos esse deos quos tam praesentes extremo suo in periculo compererit. Itaque haec in silvis Oenops; in theatrum vero ingressus, suos colludiones qui se exspectabant offendit de se deque diis mereri non bene, nam supersedentis tarditatem una et deos maximos quorum causa vigilarent exsecrabantur. Id sibi primum visum est indignissimum, sed illud indignius, quod inter histriones servum quendam vino madidum ad Iovis statuam pleraque nefanda exequentem offendit. Pudet ea dicere: tamen institutum prosequemur. Immingentem ebrium intuens Oenops, pro nova suscepta religione, caepit gravissimis dictis increpando absterrere. At servus in eum versus "Eia" inquit "philosophe, adesne? Siccine mecum agis? Unde in te nova isthaec repente religio incessit? Qui deos aeternum negasti, frigentem hic statuam fictaque simulacra veneraberis?", haecque referens non imminxisse modo erat contentus, verum et alvi praeterea illic onus ponere parabat. Hic Oenops "O" inquit "sceleste, non tu denique alium tibi locum ad tantam flagitii spurcitatem desumes!". Tum barbarus et ebrius ille servus "Vos" inquit "philosophi omnia esse deorum plena consuestis dicere". "At" inquit Oenops "etiam praesentis deos irridens negligis!". Tum barbarus "En" inquit "perdoctum philosophum! Deumne tu hoc frigens et vacuum simulacrum aut opinaris aut nuncupas, quod quidem vix igne et ferro adhibito fabri effecere ut vultus hominis potius quam monstri faciem imitaretur? Dic heus tu, o aeneum caput, quanto malleo, quantis follibus durum tuum istud os dolarunt fabri! Vel tu, Oenops, num simulacrum hoc vidisti ad publicum aquaeductum pridie patera istac calonibus aquam fundere? Demum inutile istud aes, cui nihil invenias quod probes praeter artificis manum, Iovis instar venerabimur? Est nimirum illud perpulchre dictum quod in cavea saepius decantari audio:


Qui fingit sacros aere vel marmore vultus,

non facit ille deos: qui rogat ille facit".


Tum Oenops et facti indignitate et dictorum petulantia commotus "Malam" inquit "tuam in rem! Non desines de istis tuis sceleribus cantando disputare! Appage te hinc!". At barbarus, dum se Oenops iugulo apprehensum traheret, alvi afflatu perobscene concrepuit atque "Appage tu" inquit "te, profane, dum sacrum facio, o interturbator: num tu non perspicis quam hunc adolendi ritum comprobent hi?". En iterum intonuit. Non potuit hoc amplius Oenops ferre, sed ebrium pugnis calceque contusum suos intra foetores obvolvit atque gradibus praecipitavit. At multatus ebrius ore illo suo liventi et male illibuto impudicissime plorans "Ego tibi, quisquis es deorum" inquit "cuius causa haec pertuli, ut eveniant aeque atque mihi evenere imprecor, quandoquidem huc qui ullos esse deos semper negavit, quod se imitarer tua causa tam impie in me grassatus exstitit".

Iuppiter haec intuens intra se rem sic deputabat: "Credin me hoc noctis bene acceptum? Tametsi hic suo utitur officio: quid aliud aut ebrius faciat, aut ab improbo audias? Adde quod probe multatus poenas luit: plus enim cruoris effudit quam ingurgitarit vini. Quod ne tanti quidem haec sunt ut ludorum voluptatem respuas. Sint histriones obsceni ut lubet, modo nos in theatro esse nulli noscant. Sed quid agimus? Quid si praesenserint? Neque enim illud factum frustra opinor, quod praesentes esse deos philosophus ipse Oenops dixerit. Verum et quid demum, quid tum? Utcumque ceciderit res, tamen praesente populo venerabimur".

Haec cum effecisset Oenops, rogantibus sociis quid ita religatum adduxisset hominem et quid se praeter spem et exspectationem omnium ad religionis sanctimoniam dedisset qui antea nullos credidisset esse deos, ordine quaeque sibi apud praedones accidissent recitavit: sed ne satis quidem eum sibi notum esse deum auxiliatorem dixit, quo propitio rem tam fauste atque feliciter executus sit, et idcirco magis atque magis cupere sibi fieri cognitum cui habendae forent gratiae tanti beneficii. Non illum quidem sibi visum Iovem, non Phoebum, non Iunonem, non ex his celeberrimis et popularibus quibus templa constituta sunt, sed rarum illum quidem atque insolitum. Hic histriones "At sunt quidem" inquiunt "in theatro deorum omnium simulacra: eo dum revise omnes, ut facilem et beneficum cum salutarimus, tum eundem patronum nostris in malis auxilio advocemus: nam maiores illi dii iam tum fastidire humilium vota assueverunt". Itaque fit: face igitur incensa circum statuas signaque omnia recensendo, dum horum atque horum vultus contemplantur in Stuporem ipsum incidunt, quo viso Oenops venerabundus procidit eiusque pacem precatus locumque amplexatus adoravit. Viso Stuporis vultu et habitu, risere histriones tetram illius deformitatem: nam stabat ille quidem ore late anhelanti, labio propendulo, oculis concretis, temporibus lacunosis, auribus appensis et omni denique facie ita affectus ut sui oblitus videretur. Cumque accuratius hunc ipsum deum respectarent proscaenici socii, eo maiores etiam in cachinnos efferebantur atque "En" dicebant "strenuum, en fugatorem latronum!". Ergo Oenops "Enimvero istuc quidem est" inquit "quod in me susceptam deorum opinionem multo confirmet, ubi unus multos, inermis armatos, meticulosus audaces ad omnem crudelitatem accinctos sola praesentia exturbarit atque profligarit".

Haec de se coram Stupor deus audiens, etsi mente esset bardus et ingenio prorsus plumbeo, tamen neque laudibus non movebatur neque vituperatoribus non irritabatur; tamen sic secum rerum humanarum sortem atque conditionem versabat: "Et quidnam hoc esse mali dicam apud mortales, ut praesentem deum irrideant, absentis simulacrum vereantur atque pertimescant? Hic beneficii suspicione ductus inveteratam contra deos opinionem opinionisque pervicaciam obliteravit; hi sole, luna et istiusmodi manifestis deorum signis admoniti, quae se posse debereque credere profitentur, inficiantur. Meum potuit aeneum simulacrum profano in loco immanes et ferocissimos latrones a crudelitate absterrere, metu deorum flectere, ad religionis cultum revocare; ipse deus et praesens qui sum studiosos artium quae ad pietatem faciant et gratificandis diis deditos nequeo modestiores reddere. Aut quo pacto istos ab impietate, si esse in nos impii prosequantur, revocabimus?". Haec secum Stupor. Oenops vero, cum satis esset veneratus fautorem deum, spectans non poterat pati tam neglectum esse hunc a quo beneficium accepisset; idcirco rubiginem qua Stuporis facies admodum squalebat ferro caepit abradere. Stupor vero deus abradentis molestiam libenter abegisset ab se sed, ingenio tardus, quo id pacto posset non habebat. Alia ex parte hominem quamvis inepte gratificantem ferendum ducebat, rictu tamen oris interdum duriter abradentis ferrum subterfugiebat. Hunc dii, illius memores dicti, qui ex hominum corio contegi posse caelum asseverarat, risissent cum ab homunculo prope excoriari intuerentur, sed eadem sibi durioraque iam tum fieri ab hominibus posse intelligentes, magis ut proprium periculum metuerent propensi erant quam ut alienam insulsitatem riderent, et multa quidem ex parte se omnes aeque gravi fore notatos rubigine non negabant.

Itaque haec in theatro, quae scio videri posse iis qui nostris opusculis legendis delectentur si non admodum, alioquin scurrilia, at nostris ab moribus et scribendi legibus aliena, qui quidem semper et factis et dictis cavimus ne quid minus grave et sanctum adoriremur quam litterarum religio et religionis cultus paterentur. Sed si pensitaris quid conati simus cum totis libellis, tum hoc loco exprimere, intelliges profecto principes voluptati deditos incidere in opprobria longe iis graviora quam quae recensuimus: eaque de re nos velim magis secutos initam institutionem iudices quam pristinam studiorum et vitae rationem. Sed plura fortassis diximus quam volebamus, pauciora profecto diximus quam postulaverit res. Verum de his hactenus: ad rem redeo.

Huiusmodi in theatro cum agerentur, novae item apud inferos rerum iucundissimarum et inprimis dignissimarum historiae initae sunt. Namque audierat Charon crebris defunctorum rumoribus proximum fore ut omnis mundus vastaretur, iamque caepisse Parcas et Hispiades populare hominum familias, omnia consenescere tristia et contabescere instantis ruinae periculo et metu. Eo Charon adeo priusquam opus tantum tamque ornatissimum deleretur instituerat hunc videre mundum, quem vidisset nunquam visurusque postea esset nunquam; sed tantae peregrinationis viam, ut puta ab inferis ad superos usque mortales, arduam esse audierat et paucissimis aut cognitam aut concessam non ignorabat. Idcirco inire temere non audebat, et ex omni defunctorum multitudine reperiebat neminem qui ullo abduci pacto posset ut non recusaret eo redire unde solutus tetro corporis carcere lubens atque volens profugisset: eamque ad rem dehortandam mortalium aerumnas multa ex parte explicabant et viventium mala cum defunctorum libertate comparabant; postremo affirmabant praestare quidvis malorum perpeti quam redire ad hominum vexationes obeundas. Aderat fortassis inter defunctos Gelastus quidam philosophus alioquin non vulgaris, quem tamen Charon diutius neglexerat non aliam ob rem, nisi quod extrema egestate mortuus non attulerat quo portorium solveret. Cum eo igitur paciscitur Charon, si se prius comitem apud mortales viaeque praemonstratorem praestet, gratis transvecturum. Suscipit Gelastus id muneris tametsi invitus viaeque inscius. Sed quid ageret miser, cum solvendo non esset? An eo in loco aeternum consideret quo neque inter vivos neque inter mortuos censeretur? Nimirum ergo omnia nota et ignota, dura acerbaque aggredi cogebatur, idque maxime cum neque ex amicis neque ex ditissimis quidem quispiam appellebat, a quo daretur ut stipem mutuo rogaret: defunctorum enim nemini plus nummo uno ad portorii mercedem asportare a mortalibus unquam licuit.

Itaque Charon, dum ad iter accingitur, subducta navi multum ac diu cogitavit conferatne hanc alicubi apud inferos relinquere; tandem, quod ita praestare arbitrabatur, navim reversam sustulit suoque imposuit capiti ut staret quasi pusillo mapalio opertus, manuque remum collibrans graditur. Arduum et praeter aetatem firmissimum senem proficiscentem turbae admirabantur. Verum illi inter pergendum in sermones incidere istiusmodi, ut quaereret Gelastus de Charonte quid ita navim portaret aut quidni praestitisset eam in litore subductam sinere. Cui Charon "Et quid" inquit "tibi defunctorum ineptias referam? Nemo est illorum quin me suis velit imperiis navigare. Quin et fuit pridie polyphagus nescio quis, qui quidem rapto remo se pro argonauta gereret. Illi ego 'Et quis tu?' inquam. 'Classiumne fuisti fortassis praefectus in vita?' 'At' inquit ille 'nostra in familia olim fuere plures remiges'. Ego illius insolentiam non tam admiratus quam ineptias risi, com viderem tam impudenter et temere id profiteri et aggredi cui esset rei minime aptus. At ex comitibus defuncti unus 'Mentitur' inquit 'o Charon, ne pictum quidem uspiam aut hic aut suorum aliquis vidit mare: alpibus enim aeternum lapidicinis ascripti exercebantur'. Is cum ita fuerit insolens, quales tu putas futuros ceteros aut tranandi studio, aut insolescendi voluptate, si fortassis detur relicta illic navi occasio?". Hic Gelastus "Quid" inquit "illi quidem si neque insolentia neque arrogantia, sed discendi libidine id ita aggrederentur?". Tum Charon "Novasne" inquit "isthic, ut apud inferos artes condiscant? Minime: sed temerarii sunt. Vel quis hoc ferat ut Charontem remigare quisque instruat?". Tum Gelastus "Atqui hoc est," inquit "o Charon, quo fit ut abs te accepisse me iniuriam possim dicere: tu quidem insolentes plerosque omnes istiusmodi transportasti, me vero, qui nulla ab re magis absum quam a petulantia et importunitate, longum repudiasti". Tum Charon: "Negasne" inquit "te petulantem et importunum exstitisse? Annon est petulantia nostros sibi deposcere labores dari gratis? Nulla item importunitas est centies negatam rem dura et nusquam intermissa assiduitate expostulare?". Tum Gelastus: "Deplorare meum incommodum erat istud, o Charon, non tuos labores poscere, quando tam difficilem te atque inexorabilem praestares erga me, qui nihil sibi relictum haberet rerum omnium quod conferret, praeter preces". "At" inquit Charon "suspendio opus fuit priusquam istud admitteres in te, uti tuae res omnes solis in precibus niterentur". "Id" inquit Gelastus "fateor factum inconsulte, at factum tamen ratione fortassis non improba. Namque id quidem statuebam apprime fore philosophantis, ut quam curarum alumnam praedicant, pecuniam, funditus a me abiiciendam ducerem ac me totum rerum difficillimarum rarissimarumque cognitioni et studiis traderem animo soluto et libero". Tum Charon "O" inquit "stultitiam irridendam, si id credas, coercendam, si id tentes, in rebus difficillimis et rarissimis, ac praesertim in paupertate, versari animo libero et soluto! Tu quidem, si forte dabitur ut possis id sine molestia, erunt res ipsae non difficiles; sin erunt difficiles, plus olei et operae exigent quam ut te animo esse curis vacuo possis affirmare. Pecuniam demum curarum alumnam praedicant: quaeso, quinam id praedicant? Qui sapiunt, inquies. Tanti ergo est sapere apud philosophos, ut algendo et famescendo vitam precario et per mercedem trahere quam in rerum affluentia opulentiaque malint? At tamen vivunt, inquies. Non est vivere, o Gelaste, sed luctari adversus mala: dum ita te habes in vita ut esurias algeasque, hoc est ut miser sis. Aut vos denique, et quid sapitis, in vobis primis sapitis, philosophi?". "Num" inquit Gelastus "quaeris quid sapimus? Etenim omnia novimus, siderum, imbrium, fulminum causas et motum; novimus terras, caelum, maria. Nos artium optimarum inventores; nos quae ad pietatem, ad vitae modum, ad hominum gratiam conciliandam faciant nostris monitis quasi lege data praescribimus". Tum Charon: "Egregios audio et venerandos homines, si se aeque re operaque habent atque dictis. Sed vos, dicito, his vestris legibus ut sint homines hominibus praesto, ut opera et obsequio faveant et opitulentur etiam num ascribitis?". Tum Gelastus "Et istud" inquit "ad officium inprimis ducimus". "Officii igitur erit" inquit Charon "eos quibuscum degas levare aerumnis, levare incommodis, fovere iuvareque opera?". "Erit quidem" inquit Gelastus "ut dicis". "Tu igitur officio legique hoc dato" inquit Charon "hanc praegravem cymbam adiutato ut feram". Tum Gelastus: "Atqui est quidem tuum quoque hac in re pensandum officium: quare, Charon, videto ne praeter officium siet enecto fame atque precario et per mercedem qui vitam traxit tantum onus nobis velle imponere". Tum Charon: "At saltem remum". "Ne tu negasti" inquit Gelastus "licere apud inferos aggredi artes novas! Calamum didici per aetatem tractare in vita, non remum".

Itaque haec inter proficiscendum confabulabantur quoad pervenerunt ad extremum orbis limbum quem orizonta nuncupant, geminae in quo e regione maximo interiecto secessu portae ab inferis patent, altera quae in oceanum, altera quae in continentem orbis dirigitur, estque una harum ebore apta atque intercrustata, altera vero cornu humilem ad cryptam adacta. Placuit Charonti, quod satis aquarum per aetatem vidisset, per tellurem iter facere sed, quod rapido ascensu insuetoque peregrinandi labore fessus desudaret, primo in pratulo recubuere. Est Charon sensibus acutissimus, visu, auditu et huiusmodi supra quam possis credere. Cum igitur ad eius nares florum, qui passim in prato aderant, applicuisset odor, illico se ad flores ipsos colligendos et contemplandos dedit tanta voluptate et admiratione ut ab his aegre ferret abstrahi. Admonebat enim Gelastus plus itinerum superesse quam ut puerilibus florum delitiis legendis insisteret: maiora enim esse quae aggrediebantur, flores quidem suppeditari mortalibus adeo ut etiam ab invitis conculcentur. Ille etsi nihil invitus magis posset audire, ductori tamen parendum ducebat. Dehinc inter proficiscendum Charon tantam in natura rerum amoenitatem et varietatem spectans, colles, convalles, fontes, fluenta, lacus et huiusmodi, de Gelasto caepit quaerere unde tanta vis pretiosissimarum rerum manarit mundo. Cui Gelastus, quo se disertum philosophum ostentaret, huiusmodi ordiri rationem aggressus est. "Principio nosse te oportet, o Charon, universa in rerum natura nihil aut factum aut fieri posse vacuum causa. Causas quidem eas interpretamur quae ad motum conferant atque ad quietem. Quietem motus finem statuimus, motum vero intelligi volumus cum ex hoc fiat quidvis aliud. Et nosse oporteat versari eum quidem motum aut in prima aeternaque rerum firmitate formis imbuenda aut in formarum mutabilitate varianda, quod naturae artificium alii opinati sunt in substantia accidentibus iungenda versari. Sed, ne longe frustra disputem, haec tu hactenus, o Charon, intellextin?". Negavit Charon grandioribus verbis pusilliora aut ordinatius confusiora audisse uspiam dici. Tum Gelastus aliunde repetito dicendi exordio rursus ordiebatur: eum quidem qui principio quippiam facturus esset, mente et cogitatione sibi adscripsisse quae facta cuperet hancque animo conceptam et consignatam speciem nuncupasse formam; proxime sibi comparasse, seu simplex illud fuerit seu mixtum coactumve partibus, quippiam cui aut formam adigeret et quasi obinvolveret aut quo formam ipsam compleret solidamque redderet: hoc vero postremum nuncupasse materiam. Sed ne potuisse opus nisi arte viaque adhibita perficere qua facile exque animi sententia materiae formam coniungeret et couniret: idque artificium appellasse motum. Hoc item Gelastus cum dixisset, interpellavit Charon "Atque" inquit "ego quidem audieram mutua quadam concordique lite rerum omnia facta esse et in dies accessionibus decessionibusque minutarum partium immutari. Sed visne quid sentiam referam de te? Putaram vos philosophos omnia nosse sed, quantum ex te video, nihil nostis nisi ita loqui ut de rebus notissimis verba facientes non intelligamini. Vel quid ego tibi credam temere quando tu quidem, qui primus rerum conditor quid animo habuerit te non ignorare affirmas, profecto, quod pueris evenit, domum redeundi viam oblitus es? Quod si recte coniector, nos ad tartareas plagas te duce praelongo habito itinere redivimus. En atram Stygis caliginem, et istinc audisne fremitum et eiulatus excruciatorum sontium?". Dehinc lupum ostentans "Anne tu" inquit "vides illic defuncti errantem animam?". Hic Gelastus arridens "Ne mirere" inquit "o Charon, namque non plus semel hac iter feci. Sed, quo rem intelligas, quae tibi eiulatus vox visa est litui est sonus a mortalium inde castris delatus aura et, ni fallor, secundas excubias canunt. Caliginem quoque ipse unde tanta sit miror, miror et ipsum te, quod defunctorum hic animas videre alias praeter me praedicas". At Charon: "Is profecto ipse est rex; eo dum o rex!...". Tum Gelastus: "Lupumne tu regem vocas? Id quadrupedum genus apud mortales etsi noxium est, mortale tamen est animans et longe ab hominum natura defunctorumque animis alienum". Interea lupus ipse multo morsu raptis quodam ex cadavere visceribus mandendo restitabat. "Ergo tibi" inquit Charon "iam fit ut assentiar: non enim apud inferos manducant. Sed illud animans putavi esse regem quendam quicum mea in navi Peniplusius praeco elegantem habuit disceptationem, quam redeundo narrabo, ut voles". Tum Gelastus "Volam," inquit "sed tu reges esse lupos qui vidisti aut audisti unquam?". Tum Charon "O te philosophum" inquit "bonum, qui siderum cursus teneas et quae hominum sint ignoras! Ex Charonte adeo portitore disce ipsum te nosse. Referam quae non a philosopho (nam vestra omnis ratio nisi in argutiis et verborum captiunculis versatur) sed a pictore quodam memini audivisse. Is quidem lineamentis contemplandis plus vidit solus quam vos omnes philosophi caelo commensurando et disquirendo. Adsis animo: audies rem rarissimam. Sic enim aiebat pictor, tanti operis artificem selegisse et deputasse id quo esset hominem conditurus; id vero fuisse aliqui limum melle infusum, alii ceram tractando contepefactam, quicquid ipsum fuerit, aiunt imposuisse sigillis aeneis binis quibus altero pectus, vultus et quae cum his una visuntur, altero occiput, tergum, nates et postrema istiusmodi impressarentur. Multas formasse hominum species et ex his selegisse mancas et vitio insignes, praesertim leves et vacuas, ut essent feminae, feminasque a maribus distinxisse dempto ab his paulo quantillo quod alteris adigeretur. Fecisse item alio ex luto variisque sigillis multiplices alias animantium species. Quibus operibus confectis, cum vidisset homines aliquos sua non usquequaque forma delectari, edixisse ut qui id praestare arbitrarentur quas placuerit in alias reliquorum animantium facies se verterent. Dehinc suas quae obiecto in monte paterent aedes monstravit atque hortatus est ut acclivi directaque via quae pateret conscenderent: habituros illic omnem bonarum rerum copiam, sed iterum atque iterum caverent ne alias praeter hanc inirent vias: videri arduam initio hanc, sed continuo aequabilem successuram. His dictis abivisse; homunculos caepisse conscendere, sed illico alios per stultitiam boves, asinos, quadrupedes videri maluisse, alios cupiditatis errore adductos in transversos viculos delirasse. Illic abruptis constreposisque praecipitiis sentibusque et vepribus irretitos pro loci difficultate se in varia vertisse monstra et iterato ad primariam viam rediisse, illic fuisse ab suis ob deformitatem explosos. Ea de re, comperto consimili quo conpacti essent luto, fictas et aliorum vultibus compares sibi superinduisse personas, et crevisse hoc personandorum hominum artificium usu quoad pene a veris secernas fictos vultus ni forte accuratius ipsa per foramina obductae personae introspexeris: illinc enim contemplantibus varias solere occurrere monstri facies. Et appellatas personas hasce fictiones easque ad Acherontis usque undas durare, nihilo plus, nam fluvium ingressis humido vapore evenire ut dissolvantur: quo fit ut alteram nemo ad ripam non nudatus amissa persona pervenerit". Tum Gelastus: "O Charon, fingisne haec ludi gratia an vera praedicas?". "Quin" inquit Charon "ex personarum barbis et superciliis rudentem hunc intorsi ipsoque ex luto cymbam obstipavi".

Huiusmodi rettulerat Charon iamque non longe ab theatro aberant. Ergo de Gelasto sciscitatus didicit et quinam tantam molem coacervassent et quos ad usus haberetur, et cum theatrum illud fabulis agendis factum intellexisset vehementer risit hominum ineptias, qui tantos labores consumpserint demoliendis montibus ut immanem ipsi molem construerent. Tum et stultitiam patrum detestatus est, qui tantas perdendi temporis illecebras in urbe paterentur. At Oenops, ludio ille philosophus de quo supra ridicula illa recensuimus, cum procul vidisset cymba opertum adventantem, ratus novos adesse histriones secessit cum turma eorum qui aderant, ut si quid scaenae Charon commentaretur ex insidiis annotarent. Medio in theatro cum illi advenissent, "Etenim quid tibi haec, o Charon?" inquit Gelastus. Negavit Charon videri sibi aut theatrum aut ornamenta istiusmodi talia ut ulla ex parte cum floribus quos apud pratum excerpserat essent comparanda. Et mirari quidem professus est quod pluris faciant homines quae possint vilissimorum manu assequi quam ea quae ne cogitatione quidem satis queant attingere. "Et flores" inquit "quidem negligitis: saxa admirabimur? In flore ad venustatem, ad gratiam omnia conveniunt. In his hominum operibus nihil invenies dignum admiratione praeter id, ut vituperes tantorum laborum tam stultam profusionem. Dehinc tu, o" inquit "philosophe, principio ex te fieri certior volo, quandoquidem, ut praedicas, multa hoc loco quae ad vitam bene degendam faciant in medium afferuntur, cuinam ea commodent. Maioribusne natu? Stultum si eos aggrediantur commonefacere, qui didicerint usu quae conferant. An adolescentibus? Ineptum eos velle dictis regere, qui non auscultent. Proxime item velim dicas ab poetis, nequaquam a philosophis vitae degendae rationes expetant". Tum Gelastus: "Sit quidvis, Charon: quae tamen ab poeta cum voluptate audias, ea capias facilius, imbues plenius, servabis firmius. Quod si praeterea videris hosce gradus consessu tantorum virorum oppletos, neque ineptum opus dicas neque una interesse pigeat. Et profecto, uti aiunt, non sine deo tam multi coeunt, quando usu invenias ut quos singulos flocci penderis, si coierint venereris et prae reverentia obmutescas". Tum Charon, ad unas atque alteras deorum statuas versus, "Dic, Gelaste," inquit "ne tu hos singulos flocci pendis, aut si coirent venerarere?". Tum Gelastus subridens: "Solus si essem fortassis riderem, plures si adessent alii venerarer".

Interea, dum statuas spectant, Charon seposita ab fornice audire visus est submissa voce colloquentem ac dicentem: "Trita haec sunt quae Gelastus confabulatur, deque tota istorum re nihil est quod probem quam personatum Gelastum hunc: nam ei profecto nihil fieri potest similius". Audit et alios Charon dicentes fuisse bene doctum Gelastum in vita et prudentem, alios contra fuisse quidem stultum et procul dubio delirasse cum ceteras ob res, tum quod tantis iniuriarum offensionibus lacessitus seque dignitatemque suam neglexerit per animi pusillitatem. Neque probare illius vitae rationem, qui perseveravit omnibus aeternum prodesse cum se multi in dies lacesserent et laederent. Non illis quidem cum Oenope rem fuisse, qui se ad propulsandas vindicandasque iniurias magis quam ad firmandam insolentium temeritatem fortem esse ostenderet nimis ferendo. Quae Oenopis verba cum etiam Gelastus subaudisset vocemque loquentis cognovisset, "Velim" inquit "videas, o Charon, quam is quidem iactator sese perstrenuum praestet". His dictis in obloquentes proripuit. Illi propius accedente mortuo et apertius perspecto et cognito obstupuere, et Oenops nihil sibi antiquius duxit, quam ut relicto captivo obvolaret extemplo. Ergo ad Charontem rediens Gelastus "Et qualis" inquit "tibi visus est noster athleta, qui meo primo pedis motu verterit terga? Et hominem demiror, cum mihi in vita apprime fuerit familiaris, aut ea de me oblocutum aut me viso metu potius quam voluptate affectum. Sed nunc intelligo fictum hominis ingenium et ex tuo illo personandorum artificio obductum; fronti fictam, non veram benivolentiam exstitisse, qui profecto neque viventis patientiam totiens lacessivisset neque defuncti nomen impeteret, si amasset". Inter haec dicendum eccum saxum grave cymbam Charontis incutit sonitu maximo (illud enim ebrius ille barbarus multa vi impulerat) quo ictu Charon absterritus inclamavit ut pleno intonuerit theatro. Gelastus vero ira concitus in ebrium se conferebat, at Charon "Desine," inquit "o, desine, Gelaste! Tu illos umbra, illi nos saxis petunt. Sat peragrati sumus. Hic praeter ineptias et improbitatem comperio nihil quod vidisse non pigeat, et ineptias odisse et improbitatem evitasse conferet. Abeamus!". Charontem revocabat Gelastus, ille saltitans una et tremens diffugiebat. Hoc spectaculo theatrales illi dii multo risere, quo risu factum est ut maximam, inauditam insperatamque in calamitatem inciderint omnes dii. Id qui evenerit proxime recitabimus, si prius quae Charonti etiam obtigerint insperata et cognitu festivissima succincte rettulerimus. Audito igitur statuarum risu, Charon "Ridete" inquit "ut lubet: ego rideri quam caedi malo". Putabat enim proscaenicos illos turbatores risisse, tametsi admiraretur retinnire omnia deorum risu. At Gelastus, non insuetus theatri, sese confestim in pedes conicit atque: "Papae, o Charon, papae, siste, adsum" vociferabat. In quem versus Charon expavefactum admiratus "Quid tibi est?" inquit "Saxone percusserunt?". Ille vero vix sui compos, titubans, haesitans "Audistin" inquit "statuas?". "Quid tum?". "Risere" inquit. "Quid igitur?" inquit Charon "Malles plorasse an pro metu reris statuas risisse?". Non se poplitibus substentabat Gelastus metu exsanguis factus, eaque de re Charontem sequens primo dato in trivio ab urbe reversam cymbae puppim arripit atque: "Hic, quaeso, siste, o Charon". Ille vero "Vestros" inquit "mortalium personatos et fictos mores odi, quandoquidem tu qui saxa non metuebas risu te absterritum simulas, et qui tantopere negabas velle te huc ad mortalium sedes regredi, hinc invitus divelleris. Et habeo tibi nullas gratias si me a colligendorum florum voluptate abstraxisti et ad iurgia rixasque adduxisti. Quod si non saxa modo, sed etiam risus hic statuarum pertimescendus est, quis hinc non aufugerit? Sed tu ut lubet, ego vero abeo". Tum Gelastus duri decrepiti acerbitate motus "Ne tu" inquit "o Charon, argutiis et verborum captiunculis quibus versari philosophos praedicabas nunc apud nos uteris!". "Etenim tanti est" inquit Charon "disertis congredi: namque apud doctos discimus". Tum Gelastus sibi consulens non quo Charontem levaret onere, sed quo illum, si se dimisso perseveraret citato gradu fugiens, abire interpellaret, "Ego vero" inquit "ex te quoque, ut par est, aliquid ediscam oportet. Cedo: remum tractare enim assuescam". Tum Charon: "Remumne in sicco?". At ille rapto remo inter reptandum scapulis gestiebat, "Sic" inquiens "clava se habebat Hercules, quod si mihi in theatro affuisset is remus, sceleste Oenops, quem tantis officiis et beneficiis prosecutus sum, luisses. Nam te quidem inter mortales monstrum petissem et cuius improbitatem atque nequitiam patientia pertuli percussissem". Tum Charon "Gelaste" inquit "huc velim animum adhibeas: annos ego multos atque item multos portorio affui, cum innumeris sapientibus et usu doctis habui commercium de his rebus. Hoc velim scias: stat omnium sententia prudentissimorum non semper oportere uti patientia, statuuntque ceteris in rebus apud mortales id observandum, ut nihil nimis, solam vero patientiam aut nullam penitus aut omnino in vita nimiam habendam. Et fortassis non pauciores reperias qui doleant quod patientes fuerint quam qui non fuerint". Tum Gelastus "O" inquit "dictum prudens! Ex me id iudico: plus quidem molestiae ex patientia subivisse me possum asseverare quam ex intolerantia offendisse".

His confabulationibus ad mare iam devenerant, quo loci cum circumspectans haesitansque Gelastus constitisset, subirritatus Charon "Istic" inquit "etiam haeres?". Tum Gelastus: "Nolim succenseas" inquit "o Charon, tuam enim rem aeque atque meam ago. Ego me tam vasto in aequore, nullo se praebente calle nullisque recognitis semitis, ducem futurum commodum non profiteor". Tum Charon "Pronam" inquit "audivi esse ad inferos viam, modo petas id ubi non videas neque audias quippiam. Eo igitur versus cursum dirigemus, ingressi navim". Tranquillo mari navigans, Charon "Vides" inquit "minus credendo vobis philosophis ut mecum fiat commodius. Tu, si te audissem, iam tum me suspicionibus obruisses; at non credidi, ergo opportunissime navigamus. Sed mare hoc cur te simulasti metuere, qui Acheronta videras? Non inficior videri hoc vastius, sed nego aut profundius esse aut turbulentius. Verum et quidnam illinc monstri ad nos perscindens mare illabitur? Ne non fortasse hoc illud est quod ad inferos tantas dedit tragoedias et fluctibus versari ferunt? Proh et quam optato advenit, quod enim et quale esset potui nunquam intelligere! Id nunc aderit coram atque conspiciemus, et bene est. Nunc demum iuvat mortales adivisse. Atqui num vides? Eccam rempublicam natantem!". Tum Gelastus "O" inquit "Charon, et quid tibi in mentem venit ut tam apte rempublicam appellares navim? Quod si eam cupiam verbis admodum expingere, nihil afferam illustrius. Istic enim aeque atque in republica imperant pauciores, parent plurimi, et hi parendo condocefiunt imperium gerere; tum et quae ad animi libidines student, quae ad spem parant, ad salutem curant, omnibus temporibus accommodant atque obsecundantur. Adde quod istic, uti in republica, aut unus aut aliqui aut plures totam rem moderantur, qui quidem si observant praeterita, cogitant futura, circumspectant praesentia et omnia ratione et modo aggrediuntur et tractant, volentes sibi nihil rerum bonarum potius esse quam universis, reges hi sunt et bene agitur; sin contra ad se omnia referunt et cuncta prae iis quae collibuerint negligunt, tyranni sunt et pessime agitur. Tum si parent doctis, si praesto sunt, si adsunt volentes atque agunt unanimes quae imperantur, aequabilis tunc et firma est res; sin discrepant, si recusant et respuunt, perturbatur illico respublica atque in discrimine est. Sed quid agimus inconsultissimi? Imminenti ab calamitate non refugimus: incidimus in piratas!". Piratarum audito nomine, Charon, quo nihil tetrius atque truculentius inveniri posse persaepius intellexerat, expavit; verum etsi perterritus contremisceret dissimulavit, quo Gelastum mordere dictis prosequeretur. "Et quantis" inquit "Gelaste, subterfugiis incohatum ad inferos reditum interpellabis? Nunc te incerta navigandi ratio detinet, nunc te praedonum cognita pericula detorquent: quos quid est cur metuas, cui ne vitam quidem possint auferre? Sed abigenda est haec molestia: te in sicco relinquam". His dictis navim ad litus vertit et multa vi remo impulit. Sensit Gelastus Charontem expavisse, idcirco arridens "Tibi quidem" inquit "o Charon, recte fuga consulis. Nam si cepissent callosum navitam suos inter infelicissimos remiges mancipassent; adde quod promissam istam tuam barbam et capillum, te imitati, ad rudentum opus convulsissent". Itaque Charon cum ad litus appulisset offendit incolas, qui propinquis balneis diversabantur, praevisis piratis fugam capessentes atque admonentes ut crudelissimos et consceleratissimos vitarent montesque conscenderent. Negavit Charon suam posse navim aut relinquere aut longius asportare: erat enim fessus et defatigatus, obnixius dum litus peteret navigando. Eam igitur subduxit in contiguam paludem lutoque immersit, se autem inter proximos palustres calamos abdidit. Gelastus vero cryptam conscendit atque illic intra cespitem delituit.

Eccum e vestigio piratas, facta praeda, alacres e navi certatim proruentes: sese in balneum committunt ibique ludi gratia crapulonum regem miro et inaudito instituto inter se creant. In coronam enim circumsistunt, mediis vero aquis unus demittitur mus et ad quem mus nando applicuerit, is habetur rex. Hoc sortis genere ex sociis navalibus quidam bene honestus factus exstitit rex. Ergo, dum animi omnium risu et ioco soluti lasciviunt, quaeque ad balneorum voluptates convenirent iucundissime exequuntur. Interea lixa, unus ex libertinis navalibus abiectissimus, per calonum et lixarum conspirationem sese quoque ludi gratia regem constituit. Huic ille prior sorte creatus rex, quod a plurimis impeteretur, ultro cessit. Tota perinde res agitur ludo et miris iocis ridetur, factumque probant omnes et inprimis archipirata, atque favet. Hinc novus rex sese firmare iuramento concrapulonum fidem ait cupere: idcirco in medium iubet afferri atram fuligine patellam qua omnes, veluti in ara, etiam inviti iurent, quoad ipsum ad archipiratam deventum est: is, quod negasset iurare, raptus ante regem, de collegii sententia pro contumace damnatus est: atque erat in contumaces poena ut immergerentur. Itaque is ut ceteri contumaces immergitur, verum enimvero ita immergitur ut inter manus suffocaretur. Perterrefactis archipiratae familiaribus et enecati casu et coniuratorum audacia vix sui erant compotes. At manus regia, successu exultans, repente puppim clavumque occupant libertatemque omnibus suo esse facinore partam proclamant et congratulantes, petito mari alto, qua venerant abeunt.

Hunc archipiratae casum Gelastus quasi ab specula confestim Charonti renuntiatum accurrit. Nihil unquam avidius accepit Charon: ergo, ut erat a vertice ad vestigium usque obsitus et foedissimus, in medium prae gaudio animi resultans, Gelastum amplexus est eumque exosculando totum effecit lutulentum, "Nunc" inquiens "resipisco. Potuitne commodius cuipiam cecidisse res? Et illud abrasum ulcerosumque caput quis putarit tantos fovere animos? Nunc illi ultro suam erga me omnem iniuriam remitto: qui si affuisses, Gelaste, risisses". "Tua ego risissem" inquit Gelastus "iniuria?". "Quidni" inquit Charon "cum et ipse, qui tunc periculi metu plorarim, nunc rideam? Namque istic ad hunc salictae truncum unus et item alter conservi in coniurationis consilium concesserant. Ego eorum adventu perculsus alter immobilis eram prope factus truncus: prostratum enim me habebam luto et solo sublato vultu auscultabam quid tractarent. Eorum verba vix subaudiebam, sed audire visus sum dicentem: 'Sat est. Hoc probo: submersum suffocabimus'. Me illico pavor occupat, oblitum mei. Compositis rebus, illi quae simulandi gratia quasi exposituri attulerant mactatae pecudis intestina et ventres in eos confertos, quibus delitescebam calamos ad me coniiciunt. Atque inprimis egregius ille rex raso capie caprae caput ita iactat, ut ni declinassem luissem: optavi quidem mihi tum cymbam aeque atque in theatro adesse pro casside, atque: 'Hui' inquam 'etiam demortuae hic arietant pecudes?'." Haec Charon, atque e vestigio rapta cymba sese undis committebat. Hortabatur Gelastus ut balneis ablueretur ne tantis sordibus illibutus apud inferos irrideretur. Negavit Charon id se facturum affirmavitque apud inferos malle sordidissimus videri quam apud mortales lautissimus, modo teterrimas belluas, homines, fugiat. Tum Gelastus "Novi" inquit "quid consilii captes: vis enim tu quoque hinc ad inferos personatus redire".

Haec Charon atque Gelastus. Demum petentes altum et quae de piratis et rege recensuimus repetentes, incidit ut Charon Peniplusii illius cum rege habitam disceptationem pulcherrimam et dignissimam recensere institueret, quam viso lupo se in reditu recitaturum foret pollicitus Charon. Sed ab historiis recitandis novum ortum periculum interturbavit. Namque verticibus turbinibusque obvolvi mare atque atrocissime sese versans insurgere et scopulis illuctare incipiens omnem salutis spem navigantibus ademerat, praeterquam ut ad proximam cautem asperrimam et difficillimam applicarent. Eo igitur confugientes obstrictum vinctumque Momum reperiunt, tantarum causam tempestatum quaerentem vel magis quam suas aerumnas dolentem. Tempestatem quidem fecerant rixantes inter se venti: namque atrocissimi apud theatrum facinoris ab se admissi culpam quisque in alium quempiam reiiciendo altercabantur, inde in tantos irarum impetus exarsere tantosque motus excivere ut mare caelo commiscuerint. Exciderat enim ut Charonte ab theatro diffugiente tellus omnis risu deorum commota supploderet: quo risu Aeolus excitus ex antro rem sciscitatum evolavit. Venti antro inclusi, animis auribusque suspensi atque solliciti, vocem audire visi sunt Famae deae quae quidem stridentibus alis aethera pervadebat, deorum Charontisque factum decantando. Ventos idcirco tanta illico invasit spectandorum deorum ludorumque cupiditas ut refractis claustris, repagulis deiectis obicibusque convulsis temerario impetu una omnes in theatrum irruperint, tam multa immodestia ut super intensum theatri velum vinclis abruptis cum parte muri traherent in ruinam, sequentibus una statuis quas fastigiis murorum nonnulli caelicolarum deposuerant. Is et veli et statuarum casus non sine maximo fuit deorum malo: namque alii quassati, alii obruti ruina, nulli non aliqua ex parte collisi exstiterunt. Atqui, ut ceteros omittam, Iovem ipsum vinclis veli illaqueatum ita deturbarunt ut resupinis pedibus, naso retuso rueret in caput. Cupidinis vero statua superne decidens deam Spem pene oppressit, non tamen defuit quin absterso humero alam decusserit; Speique item statua Cupidinis pectus, obliquo velo labans, vicissim perculit. Dii attoniti quo se verterent non habebant. At Iuppiter, quod unum fuit principis prudentissimi, suo secum ingenio praecurrit disquirens quidnam pro temporis necessitate sit agendum caelicolis. Etenim occurrit animo ut metuat ne mortales iudicent ingratos fuisse diis ludorum apparatus et bene de superis merendi studium posthac intermittant, si forte vacuum statuis theatrum offenderint. Alia ex parte ingrato ab tumultu suos revocare instituerat: ergo, quod facto esse opus intelligit, imperat ut quisque deorum illico suam in theatrum referat statuam atque mox abeat, ne apud mortales comperta re irrideantur: convenire quidem deos quidvis incommodorum pati potius quam auctoritatem suique opinionem amittant. Paruere Iovis dicto omnes praeter Stuporem deum, qui quidem exsanguis factus obduruerat; sed cum caelo dii recenserentur non Stupor modo aut Spes, quae mutilata apud mortales remanserat, verum etiam Pluto et Nox dea desiderabantur.

Illi quidem, maxime Pluto, qua de causa remanserint periucundissimum erit intellexisse. Dea quidem Nox (ut de illa prius dicam) prout tulit casus iisdem sub theatri gradibus cum Apolline iuxta suas obdiderant statuas in eamque, quod esset vacua, illam sortibus plenam, quam supra recensuimus ab Apolline furto subreptam, crumenam indiderat ne ex mortalium numero, apud quos maximos versari fures senserat, quispiam conferta multitudine subriperet. Cum igitur Iovis imperio ardenti opera pareretur, Apollo casu non suam sed Noctis statuam suum in pectus sustulit, ita ut crumena inter ferendum intra pedes deflueret, sed crumenam, quod operi esset intentus, neglexit. Nox vero dea aeque tumultuario illo in opere sese agitans quam reliquam comperuit statuam comportavit. At errore animadverso, rata Apollinem non temere alienam obversasse statuam, se in filiae gremium furti sui conscia lugens commendavit. Noctis filia est Umbra, et eam quidem Apollo ita amat perdite ut nusquam esse nisi Umbra comite didicerit. At crumenam ipsam Ambago, dearum mendacissima, pede in eam offenso repperit. Hinc tanta in deum Apollinem indignatio adversus Noctem exarsit, cognita re, ut ex eo tempore nihil sibi antiquius deputarit quam ut exosam fugando persequeretur: illa Umbrae gremio sese tutatur delitescendo. Plutonem vero immania velorum involucra irretitum detinuere, quoad lenones, qui fornicibus cum suis scortorum sordibus accumbebant, fragore exciti affuere. Hi quidem inventum Plutonem loro ad gulam obducto traxere, post id alii saxo pedem contundere aggressi sunt ut viderent aurone solidus esset, uti suspicabantur, alii vitreos oculos, quod esse gemmas arbitrarentur, dum eruere innituntur ita contrectant ut altero pupillam extruserint, altero confregerint. Non tulit eum dolorem atque iniuriam Pluto animo forti, sed ingemuit atque plus uno ex maleficis lenonibus multavit. Nam, ut erat pondere vastus, sese in latus vertens quos potuit suppressit, huic pedem et huic manum conterens atque comminuens, exinde ab sordidissimis relictus foro dicitur aberrare luminibus captus.

Itaque istiusmodi in theatro gesta sunt. Ceterum venti, tantorum scelerum se fuisse auctores conspicati, alter alterum spectans commutuerant, dehinc metu conscientiae intra se animis vexari, proxime mutuo alter alterum arguere temeritatis atque immodestiae caeperant; postremo convitiis excandescere et tumultuare perseverabant. Demum ardescente rixa luctationum perduellionumque campum sibi mare occupaverant, ex quo repens illa, quam supra commemoravimus, procella oborta est. Hac igitur procella acti Charon et Gelastus ad eam cautem ubi obstrictus haerebat Momus devenere, quo loci miserias Momi advertentes sese recrearunt: namque qui laboribus periculisque acti pessime agi secum arbitrabantur, ut Momi vultus vix ab aestuante oceano respirantes una ac lacrimas undantes videre, alieni mali misericordia suos mitigarunt animi dolores. Atqui et quis esset et quid illic tam graves perferret poenas sciscitati, si quid opis possent admodum praestituros polliciti sunt. At Momus "O nos" inquit "miseros, et quid est quod naufragus ad relegatum possit afferre opis, praeterquam ut sua mala collugeat?". His dictis multo illacrimavit, dehinc ut se fractum confectumque procellarum mole paululum ab aquis levarent exoravit. Quo levato extemplo Momus atque Gelastus sese mutuo agnovere: multas enim, cum apud mortales degeret, Momus cum Gelasto de rebus maximis et gravissimis habuerat disputationes. Idcirco nonnullis commemoratis utrimque cum factis, tum dictis "Ego vero" inquit Momus "tum cum apud vos philosophabar, Fraudis deae ductu caelo proscriptus, aberrabam, sed pro gravissima accepta iniuria in vindicanda mei dignitate malui semper me inter mortales humillimum videri quam inter philosophos deum. Dedi tamen aliquid gravissimo dolori et iustissimae indignationi meae; plura tamen dedi deorum nomini, quando ea perpeti potui ab homunculis, ne ordini superum officerem ipsum me propalando, quae ne inimici quidem ut diutius ferrem potuere perpeti. Profuit autem ad misericordiam malorum nostrorum excitandam, incredibilis illa aerumnarum mearum tolerantia. Caelo idcirco restitutus sum, et quo videas Iovis optimi deorumque aequitatem, me quidem, quod nulla re praeterquam bene agendo et recte consulendo offendissem, proscripserant: quod vero et deam et virginem in templo oppresserim, omnes risere. Redii ad superos vetus Momus ille qui semper fueram, sed novo animi instituto imbutus: et qui in eam diem consueveram opinionem ad veritatem, studia ad officium, verba frontemque ad pectoris intimas rectasque rationes referre, idem post reditum didici superstitioni opinionem, libidini studia, dolis confingendis frontem, verba pectusque accommodare. Non plus dico, nisi me perversis istiusmodi artibus quamdiu apud beatorum illud collegium exercui, tamdiu et principi carus et universis probatus et singulis commendatus et (audeo dicere) inimicis quoque fui gratissimus. Illud ad rerum nostrarum exitium fecit, quod tantis honoribus honestatus mea interesse arbitratus sum ut cederem iam malis artibus et ad pristinam animi libertatem ipsum me restituerem, spretis servilibus assentationum blanditiarumque delinimentis. Et sum ipse mihi conscius quid egerim, quid studuerim prodesse diis. Sino ceteras res: tanta me habuit deorum cura ut Iovi, cum de novandis rebus cogitaret, multis vigiliis veteres omnes illas de deorum regumque officio rationes collegerim quas eram solitus commentari tecum, mi Gelaste, tabellisque conscriptas dederam, sed ille quanti eas fecerit hi casus edocent. Non id, quantum videre licet, honestum utileque consilium placuit Iovi, at placuit me in has miserias relegare. Vos hic quid magis vituperabitis, an desidiam in negligenda republica an iniustitiam in administranda? Sed institutum hoc principis quam sit e republica ipse videat. Iustum vero esse nemo bonus asseret, nequedum scimus quam futurum sit ut bene vertat iis qui nostra laetentur calamitate, neque is quidem, qui recta consulentes malo afficit, prava molientes bonis prosequitur, quamdiu sic se gerens futurus sit felix satis habet constitutum. Sed haec curent alii, quibus relictum est quod sperent: nos nostris miseriis ferendis vacemus". Cum haec dixisset Momus, tum contra "Tui me" inquit Gelastus "miseret, o noster Mome! Sed quid ego meas calamitates memorem? Quo te afflictum consoler, ego, a patria exul, aetatis florem consumpsi continuis peregrinationibus, assiduis laboribus; diuturnam per egestatem, perpetua cum inimicorum tum et meorum iniuria vexatus, pertuli et amicorum perfidiam et affinium praedam et aemulorum calumnias et inimicorum crudelitatem; fortunae adversos impetus fugiens, paratas in ruinas rerum mearum incidi. Temporum perturbationibus et tempestatibus exagitatus, aerumnis obrutus, necessitatibus oppressus, omnia tuli moderate ac modice, meliora a piissimis diis meoque fato sperans quam exceperim. Atqui o me beatum, modo mihi ab cultu et studiis bonarum artium, quibus semper fui deditus, feliciora rependerentur! Sed in litteris quid profecerim aliorum sit iudicii. Hoc de me profiteor, omni opera, cura, studio, diligentia elaborasse ut me quantum in dies proficerem non poeniteret. Praeter opinionem atque exspectationem successit. Nam unde gratia debebatur inde invidia redundavit, unde subsidia ad vitam exspectabantur inde iniuria, unde boni bona pollicebantur inde mali mala rettulerunt. Dices: ea fuere quidem eiusmodi ut hominibus evenire consueverint, et te meminisse hominem oportet. Tum vero, Mome, quid dices si audies quae Charonti huic deo acciderint? Dum res hominum non ignorare digno certe et prudenti instituto elaboravit, saxis fugatus palude conlituit, postremo terra marique extremis periculis perfunctus aegre huc ad te casu appulit; qua abeat, quorsum tendat, ubi consistat, nil certi habet, ut congratulandum in tantis malis putem mihi vel quod deos malorum meorum comites habeam, vel quod deos meliores ad res natos tristiori pene videam in sorte quam ipse fuerim constitutus. Vobis item inter vos, o Mome tuque Charon, maeroris levandi argumenta sint quod alterum quisque alter videat casibus non immunem.

His commiserationibus superaccessit Neptunus deus, qui quidem, cognita ventorum protervia, nubibus imperarat ut eos superne pressando coercerent, quoad ipse cursu obambiens insolescentes commodius argueret. Eo pacto cum dictis tum tridente omnes toto mari delirantium immodestias castigarat, ac deinceps ad Momum consalutandum accesserat. Quo loci inventis Charonte atque Gelasto voluit fieri certior quid ita applicuissent; cognita eorum peregrinationis historia vehementer insaniam ventorum inculpavit, qui quidem una stultitia tam multorum flagitiorum causa fuerint: ludos interturbarint, maria perverterint, deos affecerint. Dehinc poscenti Momo et Charonte ordine cum ceterorum deorum, tum et Stuporis et Iovis et Plutonis casus explicavit. Postremo "Estne" inquit Neptunus "quod me amplius velitis? Pacatis enim oceani rebus me ad Iovem superosque restituam". Tum Gelastus: "Si per te licet, o Neptune, pervelim optimo maximoque Iovi et sua et hominum causa suadeas ut tabellis Momi in moderanda republica utatur: illis enim plurimum adiumenti inveniet ad se levandum suasque res mirifice firmandas". Negavit Neptunus futurum ut Iovi quispiam rerum agendarum modum praescribat: ambitiosum enim principem quidvis prius posse quam instrui, neque esse ut volentem admoneas aut nolentem excites; utraque illum in re semper sui fuisse consilii, dum mavult suum ostentare quam alterius favere ingenio. His dictis abiit. Abiit et Charon atque inter navigandum "O" inquit "Gelaste, esse quid hoc dicam in principe, praesertim Iove, quem sapientissimum praedicant? Mitto illa, voluptati plus satis inservire, potentatu ad insontium calamitatem abuti, imperare quam imperio dignum videri malle et imperio dignum videri cupere quam esse: haec toleranda sint. Illud profecto grave est, principem ita institutum esse ut neque bene consulentibus delectetur neque bonis consiliis moveatur". Tum Gelastus "Et quid putas" inquit "o Charon, cum illo agi qui, assentatorum circumventus corona, in dies dediscat se eum esse qui possit errare et ex licentia libidinis modum, et ex libidine officii rationem metiatur, ut nondum satis apud me constitutum sit praestetne principem esse istiusmodi an servum?". Tum Charon "Facis" inquit "ut redeat in mentem quod narrare inceperam ante tempestatem de Peniplusio: res profecto digna, tametsi nequeo non ridere cum illius memini, qui se vilissimum hominem maximo regi praeferendum asserebat". Tum Gelastus "Quid esse hoc et ipse dicam, o Charon, in quibusque animis ut metu offenso omnes voluptates animi abiiciamus, et periculo transacto e vestigio voluptas redeat? Sed tu quid ita visa tempestate expavisti, ut non caeptam historiam modo neglexeris, verum et tui pene oblitus sis?". Tum Charon: "An secus potui, tantos aquarum montes circum intumescentes et irruentes intuens?". Tum Gelastus: "Esto montes ut lubet: enimvero tu, qui me increpabas quod piratas timerem, cum ne vitam quidem possent auferre, et mare invium negligebas, quid metuisti? Marene ipsum, quando Acheronta non videris, sed consenueris? Aut quid demum? Veteranus navita periculumne timuisti, Charon, cum te immortalem habeas?". Tum Charon contra: "Navita et immortalis ut lubet, hoc scio oportuerat si forte periclitassemus: aut totas illas perpotare aquas aut enecari". Tum Gelastus: "Places, Charon; verum sequere, narra disceptationem illam. Videre videor futuram non ignobilem". Tum Charon: "Audies rem dignissimam, ac iuvat quidem eam recensere, posteaquam huius fluvii fauces, si satis rem teneo, ingressi sumus. Novi aquarum suetum odorem et, ni fallor, spelunca isthaec suppressa et humilis ea est qua ituri sumus. Haec ego adivi loca nonnunquam otiosus. Ergo, posteaquam remum linquere et prostratos secundis aquis dilabi opus est, iacentes his de rebus recensendis delectabimur. Meam in navim Megalophos rex et Peniplusius praeco una ingressi, de loco caeperant contendere dictis lepidissimis; nam se ille principem et honore quovis dignum multa sua virtutis facinora referens asserebat, contra Peniplusius sic disceptabat: "Te o Charon, arbitrum statuo: vide quid inter nos intersit quidve conveniat. Homo fui ego, hic etiam homo, nam neque tu natus caelo neque ego stipite, o Megalophe. Publicus fuit servus is, ego item publicus. Hoc negato, aut quid sit regnum dicito, Megalophe. Num id non est publicum quoddam negotium, in quo etiam invito id agere oporteat quod leges imperant? Fuimus ergo pares, nam legibus ambo astricti eramus, quibus si obtemperavimus tu atque ego fecimus ex officio: adeo ergo fuimus et servi ambo et pares. Sumus etiam aliis in rebus pares, aut si impares ego superior in quibus te praestitisse arbitraris. Etenim tu gradu te habitum feliciori putas: id videamus an ita sit. Sino voluptates et studiorum atque institutorum progressus, quae omnia et faciliora et commodiora et promptiora et habiliora nobis fuere quam tibi. Tum et illa praetermittamus, quod te multi oderant, tu multos timebas, mihi omnes favebant, ego nullis non fidebam. Tibi ad tete ferendum, ad tuas libidines complendas multis erat opus, multa cavebas, plura dubitabas, omnia erant in periculo; mihi adversabatur istorum nihil, plura in rebus meis exequendis suppeditabant quam ut illis omnibus uterer. Tibi nunquam non deerant quibus esset usus. Sed haec, ut dixi, praetermittamus. Divitias tu ex regno, si tibi congregasti pessime fuisti functus magistratu et gessisti non regem te, sed tyrannum; si reipublicae eas parasti fecisti quod decuit, sed ne illa quidem tua est gloria, universorum ea est civium laus, non tua, qui quidem aut partas bello aut auctas censu effecere. Dices: mea cura et diligentia urbem resque imperii ornavi atque servavi meis legibus pacem et quietem, meo ductu et auspiciis laudem et amplitudinem civibus meis peperi. Nos vero in his omnibus quae soli fecimus, frustra fecimus, quae vero multitudinis suffragio et manu fecimus, cur nobis ascribamus non reperio. Sed quae tua fuerit opera et quae mea in istiusmodi rebus recenseamus: tu integram noctem aut dormiebas vino madidus aut per luxum ducebas; ego in specula advigilabam, urbem ab incendio, cives ab hostibus teque ipsum ab tuorum insidiis custodiens. Tu leges rogabas, ego promulgabam; te concionem habente saepius populus reclamavit, me publicum quid iubente omnes attentissime auscultabant. In expeditionibus militem hortabaris, ego signum dabam; te miles observabat, me classicum canente aut hostem invadebat aut revocabatur. Denique tibi universi assentabantur, nemo nobis non parebat. Sed quid agimus? Tune otium civibus parasti, cuius causa tanti tam frequentes armorum discordiarumque motus in urbe fuerint, cuius artibus et studiis publica et privata, sacra et profana omnia sint referta invidia, simultate omnique denique flagitiorum genere? Tum ceteras quidem stultas rerum administrandarum ostentationes quid est quod referas? Quid est quod te iactes quod templa et theatra non ad urbis ornamentum, sed ad gloriae cupiditatem et ineptam nominis posteritatem comparaveris? Et istas elegantes leges quanti putabimus, quibus improbi non pareant et probis indixisse non oportuit? Ac poteram quidem, inquies, multare et esse malo maximo refragantibus: in hoc maleficii genere quis me potentior, quis paratior? Tu quidem unos aut alteros cives non sine discrimine, non sine tumultu et multorum manu affecisses; ego totam urbem, si voluissem, perdidissem tacendo atque dormiendo. Restant duo quibus te longe superabam. Tui te dominum bonorum fortunarumque omnium praedicabant; ego re ipsa eram non id tantum, ut dixi, quod ea potuerim perdere, sed quo omnium bona et fortunae agebantur ita atque dispensabantur ad unguem uti volebam ipse. Namque fiebat ulla in provincia, ullo aut publico aut privato in loco nihil me invito; tibine tuorum quidem bonorum et fortunarum ex arbitrio quippiam succedebat? Plura volebas semper quam posses; ego rerum omnium nil plus volebam quam quod esset, sic enim volebam omnia esse uti erant, et nihil magis. Reliquum est quod si tua tu amisisses bona ipsum te suspendisses, ego risissem".

Dum haec apud inferos agerentur, Iuppiter aula reclusus in solitudine secum ipse temporum suorum casus et institutorum successus repetens sese dictis huiusmodi castigabat: "Quid tibi voluisti, hominum pater et deum rex? Quis te erat beatior? Pusillarum ferendarumque rerum taedio quantos labores, quae pericula, qualia incommoda subivisti! Tuis in capiendis consiliis quam tibi fueris satis kalendarum dies docuit. Bene consulentes respuisse, inconsultorum libidini obtemperasse quid conferat argumento erit aeterno imminutus nasus. Eorum vota supplicantium fastiditi reiciebamus, quorum foeditatem irridentium postea pertulimus. Nos esse nimirum beatos poenitebat, quando novis voluptatibus captandis veterem dignitatem intermisimus. Novum quaerebamus exaedificare mundum, quasi pigeret diutini otii; et otio abundantes otium quaerebamus, et otium quaerentes otium demerebamur. Quid igitur assecuti sumus? Indignos caelo inter deos accepimus, benemerentes aut exterminavimus aut amisimus. Sed quid agimus? An parum poenarum pro admissa stultitia accepimus, ni etiam acerbis his curis animi ingratisque durissimorum temporum recordationibus ultro excruciabimur? Abite hinc tristes curae! Verum aliquo me exerceam opere necesse est, ne nos vacuos et desides occupent tristes memoriae. Ac novi quid faciam: hoc enim conclave dissolute habitum coaptabimus". Positis idcirco stragula et vestibus omnem subselliorum ordinem commutare aggressus est librosque complures abiecte expositos et pulveribus obsitos digno loco astruxit. Dum haec componeret, venere in manus tabellae Momi, quas superius Iovi datas recensuimus. Inventis non potuit facere Iuppiter quin iterum perturbaretur moerore seque suosque casus repetens; tandem tabellas perlegit animi laetitia adeo maxima et dolore adeo maximo ut utrisque addi amplius nihil posset, tanta erant in his grata una atque ingrata. Gratum erat quod in eis inveniret ab philosophorum disciplinis sumptas optimas et perquam necessarias admonitiones ad regem mirifice comparandum atque habendum; ingratum erat quod tantis praeceptis tamque ad gloriam et gratiam accommodatis per suam negligentiam diutius potuerit carere.

In tabellis ista continebantur: principem sic institutum esse oportere ut neque nihil agat neque omnia, et quae agat neque solus agat neque cum omnibus, et curet ne quis unus plurima neve qui plures nihil habeant rerum aut nihil possint. Bonis benefaciat etiam invitis, malos non afficiat malis nisi invitus. Magis notabit quosque per ea quae pauci videant quam per ea quae in promptu sunt. Rebus novandis abstinebit, nisi multa necessitas ad servandam imperii dignitatem cogat aut certissima spes praestetur ad augendam gloriam. In publicis prae se feret magnificentiam, in privatis parsimoniam sequetur. Contra voluptates pugnabit non minus quam contra hostes. Otium suis, sibi vero gloriam et gratiam artibus pacis potius quam armorum studiis parabit. Dignari se votis patietur et humiliorum indecentias ita feret moderate uti a minoribus suos pati fastus volet.

Huiusmodi erant in tabellis complurima, sed illud omnium fuit commodissimum inventum ad multas imperii molestias tollendas: nam admonebat ut omnem rerum copiam tris in cumulos partiretur, unum bonarum expetendarumque rerum, alterum malarum, tertium vero poneret cumulum earum rerum quae per se neque bonae sint neque malae. Has ita distribuebat ut iuberet ex bonorum cumulo Industriam, Vigilantiam, Studium, Diligentiam, Assiduitatem reliquosque eius generis deos desumere plenos sinus et per trivia, porticus, theatra, templa, fora, denique publica omnia per loca aperto sinu ultro obviis porrigerent et volentibus grate ac lubens traderent. Mala itidem sinu pleno et aperto Invidia, Ambitio, Voluptas, Desidia, Ignavia ceteraeque his similes deae circum ferrent atque sponte erogarent non invitis. Quae autem neque bona neque mala sint, uti ea sunt quae bona bene utentibus et mala male utentibus sunt, quorum in numero putantur divitiae, honores et talia ab mortalibus expetita, omnia Fortunae arbitrio relinquerentur ut ex iis plenas manus desumeret, et quantum cuique videretur atque in quos libido traheret conferret.