Nostra phalanx plaudat leta

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Nostra phalanx plaudat leta

[f. 214 (185)]

Ato episcopus Trecensis


Nostra phalanx plaudat leta
Hac in die, qua athleta
Cristi gaudet sine meta
        Iacobus in gloria
        Angelorum in curia.

Quem Herodes decollavit,
Et id circo coronavit
Illum Cristus et ditavit
        In celesti patria
        Angelorum in curia.

Cuius corpus tumulatur
Et a multis visitatur
Et per illud eis datur
        Salus in Gallecia
        Angelorum in curia.
 
Ergo festum celebrantes,
Eius melos decantantes
Persolvamus venerantes
        Dulces laudes domino
        Angelorum in curia.