Orpheus Sarmaticus

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Orpheus Sarmaticus


Quae spes, o cives, quae mens in pectore vestro est?
Non est desidiae, non est (mihi credite) somno,
Non citharae Bacchove locus levibusque choreis.
Non odiis certare simultatesve fovere,
Non nova consilia aut occultos cogere coetus
Amplius est tutum. Cura et metus acrior instat:
Hostis pro foribus, certumque in limine bellum,
Non unum bellum, nec ab una parte timendus
Hostis; ab Aurora medicatas ille sagittas
Spargit equo fidens, instans fugiensque timendus.
Ille ab Hyperboreis veniens agit agmina campis,
Riphea nive duratus, patriisque pruinis,
Desidia clarus vestra, si vera fatendum est.
Huc socios addunt sese, qui foedera vafri
Ore colunt vobiscum, agitant sub pectore bellum,
Invidia geminaque animos stimulante repulsa.
Quid domitorem Asiae memorem Europaeque tyrannum?
Quem procul Ionio nantem sale mille carinis,
Aequoreamque arcta Rhodon obsidione prementem,
Iam tum etiam vestri formidavere parentes.
Nunc terra victorque mari; omnem ille occupat Istrum,
Classibus et ripa metuendus regnat utraque.
Nec satis hoc; arma usque Tyram promovit ad amnem
Podoliosque oculis inhiantibus aspicit agros:
Tot gladios, tot tu arma tot inter, Sarmata, tela
Deprensus, lento veluti per membra veterno
Obrepente stupes et somnia cernere reris?
Evigila atque oculis torpentem discute somnum,
Evigila, cape tela manu, vade obvius hosti.
Non tibi pro prolatis domineris latius armis.
Libertas patriaeque salus agitur, neque vero
Aut validis munitae adsunt tibi moenibus urbes,
Difficilesve aditu summis in rupibus arces,
Fluminave antuquos subterlabentia muros,
Quorum olim obiectu propriam tutere salutem.
In manibus ferrique acie spec omnis, ineres
Servitus infelix manet arque obnoxia vita.
Heu, quam turpe tibi sit, Sarmata, quamque pudendum
Maiores virtute tuos et sanguine multo
Imperium quaesisse amplum, te mollitie atque
Desidia amisisse; procul nostro haec nota saeclo
Exulet et fama vigeant meliore nepotes.
Iam nune esse viros animosque attollere tempus,
Ambitio valeat, pereant odia, improbus auri
Cesset amor, luxus longinquis exulet oris;
Omnes unus amor, simul invadatque cupido
Servandae patriae, libertatisque tuendae.
En quod adhuc semper tibi, Sarmata, defuit unum,
Dux alacris praesto est casusque paratus in omnes.
Iam nunc scandere equum, iam ferro cernere promptus
Rex tuus haud ulli veterum virtute secundus,
Quem tu haud a cunis longas nimis ancipitesque
Spes promittentem, non a Bacchove chorove
Tempestivisve a coenis et deside ab otio
Assumptum, sed militia Martisque sub armis
Duratum, insignem volusiti ferre coronam
Et late arctoo populis dare iura sub axe.
Huius, age, auspiciis capiamus alacriter arma
Et patriae memores virtutis eamus in hostem:
Antiquum belli decus, antiquosque triumphos
Antiqua cum laude relaturi hoc duce diisque
Pro nobis contra infidos pugnantibus hostes.