Pagina:Agricola De re metallica.djvu/135

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
Modulus minor A. Modulus maior B. Situla C.

Sed bulgas nostri nominant maximos illos utres aquarios, qui constant ex taurinis tergoribus duobus, uel duobus & dimidio: ex his bulgis tritis & usitatis primò excidunt pili, at glabræ & candidæ fiunt. Post id tempo ris rumpuntur. Quod si parum, in partem ruptam bacilli teretis & striati particula immittitur, ac in ipsius strias bulga rupta undi illigata suitur: sin multum, eam resarciunt particula tergoris taurini. Bulgæ autem unco catenæ ductariæ implicatæ & demissæ mersantur in aquis, & quàm primum eas hauserint machina maxima extrahuntur: duplices uerò sunt: alteræ per se hauriunt aquas: in alteras batillo ligneo agitatæ quodammodo infunduntur.

Bulga per se hauriens aquas A. Bulga in quam aquæ pala agitatæ infunduntur B.