Pagina:Agricola De re metallica.djvu/20

E Wikisource
Haec pagina emendata est
4
de re metallica

partim probare argumentis, & exemplis, partim conuitio à nobis extorquere: utuntur autem primo his argumentis . Terra non occultat & ab oculis remouet ea quæ hominum generi utilia sunt & necessaria, sed ut benefica benignaque mater maxima largitate fundit ex sese, & in aspectum lucemque profert herbas, legumina, fruges, fructus arborum: at fossilia in profundo penitus abstrudit, eruenda igitur non sunt. Quia uero ipsa eruunt homines scelerati, quos ut poetæ loquuntur, ferrea ista ætas progignit, Ouidius eam audaciam merito insequitur his uersibus.

     Nec tantum segetes alimentaque debita diues
     Poscebatur humus, sed itum est in uiscera terræ,
     Quasque recondiderat, Stygijsque admouerat undis,
     Effodiuntur opes, irritamenta malorum.
     Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum
     Prodierat, prodit bellum.

Alterum eorum argumentum est: Metalla nullum utilitatis fructum homini præbent, ea igitur scrutari non debemus. Cum enim homo conster ex animo & corpore, neutrum eget fossilibus: animi nanque pastus suauissimus est contemplatio naturæ, optimarum artium disciplinarumque cognitio, perceptio uirtutum, in quibus optimis rebus si se exerceat saturatus bonarum cognitionum epulis nullius rei desiderio tenetur. Corporis uero natura quamuis uictu uestituque necessario contenta sit, fruges tamen terræ atque diuersi generis animantes, ipsi suppeditant mirabilem cibi & potionis copiam, qua commodissime alitur, augescit, uitam ad multum temporis producit. Linum autem & lana multorumque animalium pelles corpori uestitum dant copiosum et parabilem ac minime carum, delicatum uero nec difficilem inuentu arborum lanugo, quod sericum appellatur, & bombicis telæ, ut nihil prorsus ipsi opus sit metallis penitus in terra abditis & maxiam ex parte preciosis. Quare quod ab Euripide dictum est ferunt probari in omni doctorum hominum cœtu, atque id merito semper in ore habuisse Socratem.

     Non opera sunt argentea atque purpura
     Vitæ hominum, sed magis tragœdis usui.

Laudant etiam hoc Timocreontis Rodij: Vtinam cæce Plute nec in terra, nec in mari, nec in continente appareres, sed habitares in Tartaro & Acharonte, ex te enim omnia oriuntur mala quæ subeunt homines. Ad cœlum laudibus extollunt uersus Phocylidis.

     Aurum atque argentum damno est mortalibus, aurum
     Dux scelerum, uitæ pestis, rerumque ruina,
     O utinam clades non delectabilis esses,
     Te propter fiunt raptus, homicidia, pugnæ,
     Fratribus infensi fratres, natisque parentes,
     Placet præterea eis illud Naumachij:
                    argentum puluis & aurum.
     Puluis arenoso pelagi quicunque lapilli
     Littore quique iacent fluuiorum margine sparsi.