Pagina:Agricola De re metallica.djvu/21

E Wikisource
Haec pagina emendata est
5
liber primus.

               Contra uituperant hos Euripidis uersus.
     Plutus deus sapientibus, sunt cætera
     Nugæ, simulque uerborum præstigiæ.
                               Item hos Theognidis,
     Te pulcherrime & ò placidissime Plute deorum
          Dum teneam, possum uel malus esse bonus.

Insectantur Aristodemum Spartanum quod dixerit: pecuniæ uir, pauper nullus neque bonus est, neque honoratus. Reprehendunt hæc Timoclis carmina.

     Argentum & anima & sanguis est mortalibus..
     Cuius sibi qui non congessit copiam,
     Vagatur ille uiuos inter mortuus.
          Accusant denique Menandrum quod scripserit.
     Epicharmus esse prædicat Deos, aquam,
     Ventosque & ignem, terram, solem, sydera.
     At ipse iudico esse Deos utiles
     Aurum argentumque nostrum, nanque si domi
     Ponens tuæ locaueris hos, quicquid uoles
     Petas licet, tibi contingent omnia:
     Ager, domus, serui & opera argentea,
     Nec non amici, iudices, testes, modo
     Largire, nam deos ministros possides.

Hæc præterea premunt argumenta, metallorum fossionibus agri uastantur, quo circa quondam Italiæ cautum est lege, ne quis metallorum causa terram foderet, & agros illos uberrimos, ac uineta oliuetaque corrumperet, syluæ & nemora succiduntur, nam lignis infinitis opus est ad substructiones, ad machinas, ad metalla excoquenda. Syluis autem & nemoribus succisis exterminantur uolucres & bestiæ, quarum pleræque homini cibus sunt lautus & suauis. Venæ metallicæ lauantur, quæ lotura, quia uenenis inficit riuos & fluuios, pisces aut necat, aut ex eis abigit. Cum igitur incolæ regionum propter agrorum, syluarum, nemorum, riuorum, fluminum uastitatem incurrant in magnam difficultatem rerum, quæ suppeditant ad uictum, parandarum: propter lignorum inopiam maiorem impensam faciant in ædificia extruenda, palàm ante oculos omnium est, plus in fossione detrimenti esse, quàm in metallis emolumenti, quæ fossione pariuntur . Deinde exemplis acriter pugnantes, contra metalla clamant, præstantissimum qumque uirum uirtutibus contentum ea neglexisse: laudantque Biantem propterea quod ista ludibria fortunæ ne sua quidem putauerit, eius enim patriam Prienem cum cepissent hostes, & sui ciues onusti rebus preciosis dedissent sese in fugam, interrogatus à quodam cur nihil de suis bonis secum efferret, respondit: omnia mea mecum porto. Et Socrates inquiunt accepit uiginti minas ad se missas ab Aristippo grato discipulo, sed eas Dei iussu aspernatus eidem remisit. Aristippus autem in hac re secutus præceptorem aurum spreuit, ac pro nihilo putauit. Cum enim iter faceret unà cum seruis, & ij præ auri pondere tardius irent, iussit eos tantum ipsi−