Pagina:Agricola De re metallica.djvu/49

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Deinde uenae profundae; multum inter se differunt latitudine : nam earum alia: sunt latae passum quedam duo cubita alias unum, pedem alia, partim semissem : quas omnes nostri metallici latas uocant . Qaedam contra latae tantummodo sunt palmum, aliae tres digitos, duos aliae:quas angustas nuncupant. At in his locis, in quibus uena sunt latissima, quae data est cubitum aut pedem, aut semissem, dicitur angusta : ut Cremnicj ubi quedam uena aliqua sui parte quindecim passus est lata, aliqua decem & octo,aliqua uiginti; cuius rei testimonium incola: nobis dabunt.

Venae profunda A. Vena profunda angusta B


Dilatatae uero inter fe differunt altitudine : etenim earum aliae passum unum,aut duos, aut plures sunt altae, partim cubitum,aliae: pedem, semissem aliae: quas omnes appellare solent altas, Quaedam contra alta: sunt palmu, aliae: tres digitos.duos aliae, partim unum quas humiles nominant,