Pagina:Allorquando vi annunziammo.djvu/2

E Wikisource
Haec pagina emendata est
2




VENERABILES FRATRES


Hoc ipso ex loco, Ven. Fratres, initum a Nobis Concordatum cum Majestate Imperatoris Francorum, tunc Primi Reipublicæ Consulis, cum Vobis annuntiaremus, gaudium, quo Deus totius consolationis Cor nostrum perfuderat ob rerum conversionem ad Religionis Catholicæ bonum in vastissimis illis, et populosissimis Regionibus ex eodem Concordato secutam, Vobis communicavimus. Sacra enim Templa inde patefacta, atque ab iis, quas misere subierant, profanationibus mundata, excitatæ Aræ, elatum denuo salutiferæ Crucis Vexillum, verus Dei Cultus revocatus, augusta Religionis mysteria libere, et publice rursus celebrata, Pastores legitimi Populis dati, qui suam pascendo gregi operam navare possent, Catholica Religio ex latebris, in quibus delitescere coacta fuerat, feliciter emersa, atque in media illius inclitæ Nalionis luce iterum constituta, tot denique Animæ a deviis itineribus in sinum Unitatis reductæ, sibique, et Deo reconciliatæ, justissima Cordi Nostro exultantis, effusæque in Domino letitiæ argumenta subministrarunt.

Tantum hoc, tamque mirificum opus quemadmodum gratissimos Animi nostri sensus tunc excitavit erga Potentissimum Principem, qui ad illud ope Concordati perficiendum omnem suam auctoritatem exeruit; ita ejusdem operis recordatio perpetuos Cordi Nostro stimulos admovet, ut, quoties occasio sese obtulerit, iisdem omnino sensibus Nos erga Eum affectos esse reipsa ostendamus.

Jam vero idem Potentissimus Princeps Carissimus in Christo Filius Noster Naupoleo Francorum Imperator, qui de Catholica Religione ob ea, quæ diximus, tam præclare meritus est, significavit Nobis