Pagina:Cabaret-Dupaty - Poetae minores, 1842.djvu/416

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina emendata est



EUCHERIÆ

SATIRICI VERSUS

IN QUEMDAM PROCUM.

Aurea concordi quæ fulgent fila metallo,
     Setarum cumulis consociare volo ;
Sericeum tegmen, gemmantia texta Laconum
     Pellibus hircinis æquiparanda loquar ;
Nobilis horribili jungatur purpura burræ ;
     Nectatur plumbo fulgida gemma gravi ;
Sit captiva sui nunc margarita nitoris,
     Et clausa obscuro fulgeat in chalybe ;
Leuconico pariter claudatur in ære smaragdus ;
     Compar silicibus nunc hyacinthus eat ;
Rupibus atque molis similis dicatur iaspis ;
     Eligat infernum jam modo luna chaos ;
Nunc etiam urticis mandemus lilia jungi,
     Perspicuamque rosam dira cicuta premat ;
Nunc simul optemus dispectis piscibus ergo
     Delicias magni nullificare freti ;
Auratam crassantus amet, saxatilis anguem ;
     Limacem pariter nunc sibi tructa petat ;