Pagina:Cartesius - Meditationes de prima philosophia.djvu/3

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


In tertiâ Meditatione, meum praecipuum argumentum ad probandum Dei existentiam satis fusè, ut mihi videtur, explicui. Verumtamen, quia, ut Lectorum animos quàm maxime a sensibus abducerem, nullis ibi comparationibus a rebus corporeis petitis volui uti, multae fortasse obscuritates remanserunt, sed quae, ut spero, postea in responsionibus ad objectiones plane tollentur; ut, inter caeteras, quomodo idea entis summe perfecti, quae in nobis es t. tantum habeat realitatis objectivae, ut non possit non esse a causâ summe perfectâ, quod ibi illustratur comparatione machinae valde perfectae, cujus idea est in mente alicujus artificis; ut enim artificium objectivum hujus ideae debet habere aliquam causam, nempe scientiam hujus artificis, vel alicujus alterius a quo illam accepit, ita [15] idea Dei, quae in nobis est, non potest non habere Deum ipsum pro causâ.

In quartâ, probatur ea omnia quae clare er distincte percipimus, esse vera, simulque in quo ratio falsitatis consistat explicatur: quae necessariò sciri debent tam ad praecedentia firmanda, quàm ad reliqua intelligenda. Sed ibi interim est advertendum nullo modo agi de peccato, vel errore qui committitur in persecutione boni & mali, sed de eo tantùm qui contingit in dijudicatione veri & falsi. Nec ea spectari quae ad fidem pertinent, vel ad vitam agendam, sed tantùm speculativas & solius luminis naturalis ope cognitas veritates.

In quintâ, praeterquam quòd natura corporea in genere sumpta explicatur, novâ etiam ratione Dei existentia demonstratur: sed in quâ rursus nonnullae fortè occurrent difficultates, quae postea in responsione ad objectiones resolventur: ac denique ostenditur quo pacto verum sit, ipsarum Geometricarum demonstrationum certitudinem a cognitione Dei pendere.

In sextâ denique, intellectio ab imaginatione secernitur ; distinctionum signa describuntur; mentem realiter a corpore distingui probatur; eandem nihilominus tam arctè illi esse conjunctam, ut unum quid cum ipsâ componat, ostenditur ; omnes