Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/38

E Wikisource
Haec pagina emendata est

lingua melle dulcior fluebat oratio ; quam ad suavitatem nullis egebat corporis viribus : et tamen dux ille Græciæ nusquam optat, ut Ajacis similes habeat decem, at ut Nestoris ; quod si acciderit, non dubitat, quin brevi Troja sit peritura. Sed redeo ad me. Quartum annum ago et octogesimum ; equidem posse vellem idem gloriari, quod Cyrus : sed tamen hoc queo dicere, non me quidem iis esse viribus, quibus aut miles bello Punico, aut quæstor eodem bello, aut consul in Hispania fuerim, aut quadriennio post, quum tribunus militaris depugnavi apud Thermopylas, M'. Acilio Glabrione consule : sed tamen (ut vos videtis) non plane me enervavit, nec afflixit senectus ; non curia vires meas desiderat, non Rostra, non amici, non clientes, non hospites. Nec enim unquam sum assensus veteri illi laudatoque proverbio, quod monet, mature fieri senem, si diu velis esse senex. Ego vero me minus diu senem esse mallem, quam esse senem ante, quam essem. Itaque nemo adhuc convenire me voluit, [1]cui fuerim occupatus. At minus habeo virium, quam vestrum utervis. Ne vos quidem T. Pontii centurionis vires habetis. Num idcirco est ille præstantior ? Moderatio modo virium adsit, et tantum, quantum potest, quisque nitatur : næ ille non magno desiderio tenebitur virium. Olympiæ per stadium ingressus esse Milo dicitur, quum humeris sustineret bovem vivum. Utrum igitur has corporis, and Pythagoræ tibi malis vires ingenii dari ?

  1. Al. quin. Male.