Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est

P. Africani filius is, qui te adoptavit ? quam tenui, aut nulla potius valitudine ? Quod ni ita fuisset, alterum ille exstitisset lumen civtadis. Ad paternam enim magnitudinem animi doctrina uberior accesserat. Quid mirum igitur in senibus, si infirmi sunt aliquando, quum ne id quidem adolescentes effugere possint ? Resistendum, Læli et Scipio, senectuti est, ejusque vitia diligentia compensanda sunt. Pugnandum, tanquam contra morbum, si contra senectutem. Habenda ratio valitudinis ; utendum exercitationibus modicis ; tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori soli subveniendum est, sed menti atque animo multo magis. Nam hæc quoque, nisi tanquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Et corpora quidem defatigatione et exercitatione ingravescunt ; animi autem exercitando levantur. Nam quos ait Cæcilius[1] « comicos stultos senes, » hos significat credulos, obliviosos, dissolutos : quæ vitia sunt non senectutis, sed inertis, ignavæ, somniculosæ senectutis. Ut petulantia, ut libido, magis est adolescentium, quam senum ; nec tamen omnium adolescentium, sed non proborum : sic ista senilis stultitia (quæ deliratio appellari solet) senum levium est, non omnium. Quatuor robustos filios, quinque filias, tantam domum, tantas clientelas Appius regebat et senex, et cæcus. Intentum enim animum, tanquam arcum, habebat, nec languescens succumbebat senectuti. Tenebat non modo auct-

  1. In Epiclero, quam fabulam falso dicunt Pacuvii. Vid. de Amicit. c. 26.