Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/46

E Wikisource
Haec pagina emendata est
44
DE SENECTUTE.

nus ætatis, si quidem id aufert nobis, quod est in adulescentia vitiosissimum ! Accipite enim, optimi adulescentes, veterem orationem Archytæ Tarentini, magni in primis et præclari viri ; quæ mihi tradita est, quum essem adulescens Tarenti cum Q. Maximo. Nullam capitaliorem pestem, quam corporis voluptatem, hominibus dicebat a natura datam ; cujus voluptatis avidæ libidines temere et effrenate ad potiundum incitarentur. Hinc patriæ proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci ; nullum denique scelus, nullum malum facinus esse, ad quod suscipiendum non libido voluptatis impelleret ; stupra vero, et adulteria, et omne tale flagitium, nullis aliis illecebris excitari, nisi voluptatis. Quumque homini sive natura, sive quis deus nihil mente præstabilius dedisset ; huic divino muneri ac dono nihil esse tam inimicum, quam voluptatem. Nec enim libidine dominante temperantiæ locum esse ; neque omnino in voluptatis regno virtutem posse consistere. Quod quo magis intellegi posset, fingere animo jubebat, tanta incitatum aliquem voluptate corporis, quanta percipi posset maxima. Nemini censebat fore dubium, quin tamdiu, dum ita gauderet, nihil agitare mente, nihil ratione, nihil cogitatione consequi posset. Quocirca nihil esse tam detestabile, tamque pestiferum quam voluptatem ; si quidem ea, quum maior esset atque longior, omne animi lumen exstingueret. Hæc cum C. Pontio Samnite, patre ejus, a quo Caudino præ-