Pagina:Cicéron - Œuvres complètes - Panckoucke 1830, t.7.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata est

que, contra omnium instituta, addictio, et condonatio. Jam vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit monumenta et indicia in provincia Sicilia : quam iste per trientium ita vexavit ac perdidit, ut ea restitui in antiquum statum nullo modo possit ; vix autem per multos annos, innocentesque praetores aliqua ex parte recreari aliquando posse videatur. Hoc prætore Siculi neque suas leges, neque nostra senatusconsulta, neque communia jura tenuerunt : tantum quisque habet in Sicilia, quantum hominis avarissimi et libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit, aut satietati superfuit.

V. Nulla res per triennium, nisi ad nutum istius, judicata est ; nulla res tam patria cujusquam atque avita fuit, quæ non ab eo, imperio istius, abjudicaretur. Innumerabiles pecuniæ ex aratorum bonis novo nefarioque instituto coactæ ; socii fidelissimi in hostium numero existimati ; cives romani servilem in modum cruciati et necati ; homines nocentissimi propter pecunias judicio liberati ; honestissimi atque integerrimi, absentes rei facti, indicta causa damnati et ejecti ; portus munitissimi, maximæ tutissimæque urbes piratis prædonibusque patefactæ ; nautæ militesque Siculorum, socii nostri atque amici, famæ necati ; classes optimæ atque opportunissimæ cum magna ignominia populi romani amissæ et perditæ. Idem iste prætor monumenta antiquissima partim regum locupletissimorum, quæ illi ornamento ur-