Pagina:Columellae opera.djvu/20

E Wikisource
Haec pagina emendata est
14
L. J. M. COLUMELLÆ

simo cuique servorum, velut carnifici, noxae dedimus, quam maiorum nostrorum optimus quisque et optime tractaverit. Atque ego satis mirari non possum, quid ita dicendi cupidi seligant oratorem, cuius imitentur eloquentiam; mensurarum et numerorum modum rimantes, placitae disciplinae consectentur magistrum; vocis et cantus modulatorem, nec minus corporis gesticulatorem, scrupulosissime requirant saltationis ac musicae rationis studiosi; iam qui aedificare velint, fabros et architectos advocent; qui navigia mari concredere, gubernandi peritos; qui bella moliri, armorum et militiae gnaros; et ne singula persequar, ei studio, quod quis agere velit, consultissimum rectorem adhibeat; denique animi sibi quisque formatorem praeceptoremque virtutis e coetu sapientum arcessat: sola res rustica, quae sine dubitatione proxima et quasi consanguinea sapientiae est, tam discentibus egeat quam magistris. Adhuc enim scholas rhetorum, et, ut dixi, geometrarum musicorumque, vel quod magis mirandum est, contemptissimorum vitiorum officinas, gulosius condiendi cibos et luxuriosius fercula struendi, capitumque et capillorum concinnatores non solum esse audivi, sed et ipse vidi, agricolationis neque doctores qui se profiterentur, neque discipulos cognovi, cum etiam si praedictarum artium professoribus egeret civitas, tamen, sicut apud priscos, florere posset res publica. Nam sine ludicris artibus atque etiam sine causidicis olim satis felices fuere futuraeque sunt urbes; at sine agri cultoribus nec consistere morta-