Pagina:Columellae opera.djvu/85

E Wikisource
Haec pagina emendata est
79
DE RE RUSTICA LIB. II.

vocant, plerumque desiderant. Non deterius tamen etiam pinguibus harenis vel congesticia humo proveniunt; tantumque seminis, quantum milium panicumque, interdum etiam duobus sextariis amplius in iugerum spargitur. Sed hoc idem semen Ciliciae Syriaeque regionibus ipse vidi mense Iunio Iulioque conseri, et per autumnum cum permaturuerit, tolli. Cicercula quae piso est similis, mense Ianuario et Februario seri debet laeto loco, caelo humido. Quibusdam tamen Italiae locis ante Kalend. Novembr. seritur. Tres modii iugerum implent. Nec ullum legumen minus agro nocet. Sed raro respondet, quoniam nec siccitates nec austros in flore sustinet; quae utraque incommoda fere eo tempore anni sunt, quo deflorescit. Cicer quod arietinum vocatur, itemque alterius generis, quod Punicum, seri mense Martio toto potest caelo humido, loco quam laetissimo. Nam etiam id terram laedit; atque ideo improbatur a callidioribus agricolis. Quod tamen si seri debeat, pridie macerandum erit, ut celerius enascatur. Iugero modii tres abunde sunt. Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum vel planum atque humidum et alte subactum deposcit. In quadratum pedem seruntur grana sex eius seminis Arcturo exoriente, quod est ultimo mense Februario circa sextum aut quintum Kalend. Mart. Nec tamen usque in aequinoctium vernum, si sit pluvius caeli status, improbe seretur. Ab his leguminibus ratio est habenda naporum raporumque: nam utraque rusticos implent. Magis tamen utilia rapa sunt, quia et