Pagina:Columellae opera.djvu/90

E Wikisource
Haec pagina emendata est

titia : quod eadem quattuor modiis, nonnumquam et tribus, interdum etiam duobus ac semodio iugerum occupat.


XI.

Quoniam quando quidque serendum sit persecuti sumus, nunc quemadmodum quotque operis singula eorum quae rettulimus colenda sint, demonstrabimus. Peracta sementi, sequens cura est sarritionis; de qua non convenit inter auctores. Quidam negant eam quicquam proficere, quod frumenti radices sarculo detegantur, aliquae etiam succidantur, ac, si frigora incesserint post sarritionem, gelu frumenta enecentur; satius autem ea esse tempestive runcari et purgari. Pluribus tamen sarriri placet; sed neque eodem modo, neque iisdem temporibus usquequaque fieri. Nam in agris siccis et apricis, simul ac primum sarritionem pati queant segetes, debere eas permota terra adobrui, ut fruticare possint; quod ipsum ante hiemem fieri oportere, deinde post hiemem iterari. In locis autem frigidis et palustribus plerumque transacta hieme sarriri, nec adobrui, sed plana sarritione terram permoveri. Multis tamen nos regionibus aptam esse hiemalem sarritionem comperimus, dumtaxat et siccitas caeli et tepores permittunt. Sed nec istud ubique fieri censemus; verum incolarum consuetudine uti. Sunt enim regionum propria munera, sicut Aegypti et Africae, quibus agricola post sementem ante messem segetem non attingit; quoniam caeli conditio et terrae bonitas ea est, ut vix ulla herba exeat, nisi ex semine iacto, sive quia rari sunt imbres, seu quia