Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/23

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

reliqua sunt, plura ad præsens probare non est consilium. Illud tamen adhuc addam auctarii vice, in mulieribus esse iuxta philosophorum & medicorum comprobatas experientia traditiones, divinum donum omnibus admirandum quo ipsæmet suis propriis dotibus in omni morborum genere sibi ex seipsis mederi possunt, nullo etiam exotico aut aliunde accersito adminiculo accedente. Sed quod omnia superat mirabilia, mirabilissimum illud ipsum est, quod sola sine viro mulier humanam potuit producere naturam, quod viro haud quaquam datum est. Quod equidem apud Turcas, seu Mahumetistas in confesso est, apud quos plures concepti creduntur, sine virili semine, quos illi sua lingua nefesogli vocant, & narrantur insulæ, ubi fœminæ ventus afflatu concipiunt, quod tamen nos verum esse non concedimus. Sola siquidem virgo Maria, sola inquam hæc sine viro Christum concepit ac peperit filium ex sua propria substantia, & naturali fœcunditate. Est enim beatissima virgo Maria vera & naturalis Christi mater, ipseque Christus verus & naturalis virginis Mariæ filius: dico autem naturalis, quia homo & iterum naturalis virginis filius, quatenus ipsa virgo non fuit corruptæ naturæ obnoxia. Quo circa neque etiam in dolore peperit, neque sub potestate viri fuit, tanta fuit eius ex præveniente benedictione fœcunditas, ut ad concipiendum virili non indigeret opera. Inter bruta autem animantia constat fœminea non nulla maris expertia fœcunda esse ut vulturum fœminas ex historia memoriæ proditum esse contra Faustum tradit Origenes, sed & æquas quasdam zephyro stanta concipere comperit antiquitas de quibus hæc canuntur: