Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

necauit primus pueros, viri primi contra naturam luxuriati sunt, testibus Sodoma, & Gomorra [Gene. 18.], quæ ob virorums celera perierunt, celebres olim urbes, viros legimus ubique temeraria voluptate digamos, multinubos, multicubos, adulteros, fornicatores. Sic plurium uxorum, concubinarumque viri fuerunt Lamech, Abraham, Iacob, Esau, Ioseph, Moses, Sanson, Helcana, Saul, Dauid, Salomon, Assur, Roboam, Abia, Caleph, Assuerus, & innumeri alii, qui singuli plures uxores insuper & pellices & concubinas habuerunt. Nec illarum coniugio contenti ad explendam suam libidinem, etiam cum earum ancillis se commiscuerunt. Mulierem vero excepta una sola Betsabea nullam vsquam reperimus, nisi uno solo viro semper fuisse contentam, nec digamam insuper reperies ullam, si ex primo marito prolem susceperat. Sunt enim mulieres pudicita ac castitate viris ipsis multo continentiores, quas quod infœcunde essent à virorum concubitu sæpe ab stintuisse legimus & alienam vero introduxisse uxorem sicut Sara, Rachel, lia & aliæ multæ infœcundiores, quæ ancillas suas introduxerunt, ut suscitarent viris suis posteritatem [Gen. 16 et 30.].

Sed quis obsecro virorum, quantumcunque senex, frigidus, sterilis, ac rei uxoriæ ineptus, tantæ unquam aut pietatis, aut clementiæ extitit in uxorem, ut aliquem suo loco substitueret, qui feracem uxoris uterum fœcundo semine irroraret? quamvis huiusmodi leges Lycurgum, atque Solonem olim tulisse legamus, videlicet si quis ætate provectior, & nuptiis intempestivior, aliterue