Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/33

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

in venerem ignavior puellam despondisset ut liceret uxori ex adolescentibus & necessariis unum aliquem robote moribusque conspicuum deligere, qui cum illa dulciter colluderet & luctaretur, modo partus æditus mariti adfereretur, nec idcirco alienum aut adulterinum dici quod nasceretur, leges quidem illas latas legimus, seruatas autem non legimus, non tam virorum duritia, quam mulierum continentia illas recusante.


Innumeræ sunt adhuc præclarissimæ fœminæ, quæ cum insigni pudicitia etiam coniugali charitate viros omnes longe vicerunt, cuiusmodi Abigail uxor Nabal, Arthemisia Mausolei, Argia Pollinicis Thebani coniux, Iulia Pompei, Portia Catonis, Cornelia Gracchi, Messalina Sulpitii, Alceste Admeti, Hypsicratea Mitridatis Pontici regis coniux, Dido quoque Carthaginis conditrix, Romanaque Lucretia, atque Sulpitia Lentuli. Sunt infinitæ aliæ quarum virginitatis & pudicitiæ fides ne morte quidem potuit immutari, quarum exempla sese offerunt, Athlanta, Calidonia, Camilla Volsca, Iphigenia græca, Cassandra & Crise. Accedunt his Lacedemoniæ, Spartiatæ, Milesiæ, atque Thebanæ virgines, & innumeræ aliæ quas nobis numerant Hebræorum, Græcorum, Barbarorumque historiæ quæ virginitatem pluris quam regna, quam denique vitam ipsam fecerunt. Quod si etiam pietatis exempla requirantur, inter cætera sese offerunt, Claudia vestalis erga patrem, & plebeia illa iuuencula de qua supra locuti sumus in matrem. Sed obiiciet istis zoilus aliquis Samsonis, Iasonis, Deiphœbi, Agamemnonis exitialia coniugia