Pagina:De Nobilitate et Praecellentia Foeminei Sexus, Agrippa, 1529.djvu/35

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

& Augustino [Aug. de ci. dei] de Sybillis notum est. Sic Maria Mosi soror erat prophetes [Exod. 15.], et captiuo Hieremia uxor auunculi eius nomine Olda [4. Reg. 22.], peritura populo Israël [Israel] supra viri vices prophetes suscitatur [2. Paralip. 34.]. Scrutemur sacras scripturas, et videbimus mulierum in fide cæterisque virtutibus constantiam, supra viros longe commendatam, vt in Iudith, Ruth, Hester, quæ tanta gloria celebratæ sunt, vt sacris quoque voluminibus nomina indiderint. Abraham ille, quem licet ob fidei firmitatem scriptura iustum vocauerit, quoniam credidit Deo, subiicitur tamen uxori suæ Saræ, & domini voce præcipitur ei: Omnia quæcumque dicit tibi Sara, audi vocem eius. Sic Rebecca firmiter credens, pergit ad interrogandum Deum, & eius responsione condigna, audit oraculum: Duæ gentes in vtero tuo, & duo populi de ventre tuo diuidentur. & vidua Sareptana credidit Heliæ, licet rem difficilem sibi diceret. Sic Zacharias ab angelo de incredulitate redargutus obmutuit. Et Elizabet uxor sua, vteto & voce prophetat ac commendatur, quia fideliter credidit, quæ deinceps commendat beatissimam virginem Mariam, dicens [Luc. 2]: beata quæ credidisti quæ dicta sunt tibi & domino. Sic Anna prophetes, post Simeonis revelationem confitebatur Deum, et loquebatur de eo omnibus volentibus audire, qui exspectabant redemptionem Israël. Et erant Philippo quatuor filiæ virgines prophetantes [Acto. 21.]. Quid dicam de Samaritana ille, cum qua Christus loquebatur ad puteum [Ioan. 4.], & saturatus fide credentis, cibos respuit Apostolorum [Math. 15.]. Accedit ad hæc fides