Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/1

E Wikisource
Haec pagina emendata est
DE ASSENSIONE
STOICI QUID SENSERINT
·:·o·:·
CAPUT PRIMUM.
De assensione.

Stoici συγκατάθεσιν vocabant assensionem illam, vel approbationem, ut latine vertit Cicero[1], qua visum aliquod (φαντασίαν) menti objectum, quodam modo ponimus, ut rei alicui existenti consentaneum, et jam pro vero habemus.

Visum illud, sive φαντασίαν, ad quod pertinet συγκατάθεσις, non stricto sensu hic definiri oportet, quod per sensus impressum effictumque est ex eo unde est, sed potius quidquid menti obversatur, sive in præsentia oblatum, sive per memoriam redditum, sive particulare, sive universale[2].

Negat enim Cicero vel memoriam, vel notitias rerum, vel artes sine assensione posse constare[3]. Notitias autem rerum appellat[4] ἐννοίας vel προλήψεις : ad quas quidem etsi animus a sensibus profectus ascendit, non ipsæ tamen sub sensus

  1. Ac., II, 12, 87.
  2. Ritter, Histoire de la philosophie ancienne ; trad. Tissot, t. III, l. XI, ch. III. Cf. Zeller, Die Philosophie der Griechen, t. III, p. 65. (zweite Aufl. Leipzig, 1865).
  3. Ac., loc. cit.
  4. Ac., II, 10, 30.