Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/19

E Wikisource
Haec pagina emendata est

tusque cedit : sed ad eam se sponte infert, sicut, exempli gratia, magnes lapis ad septemtriones e se ipso vertitur. Veritati est quasi cognatus ; eamque in se ipso, prout commovetur alliciturque, agnoscit, ut concors magis cum ea quam convictus esse videatur. — Ut, quum de finibus bonorum agitur, non voluptatem per se ipsam expeti dicunt Stoici[1], sed unumquemque animantium naturali quodam appetitu ad bonum ferri ; ita, quum de veritate quæstio est, animus ad veritatem proprio instinctu abripitur. — Nec mirum, si memineris apud Stoicos animum humanum ex illa mente quæ totum orbem intus alit gubernatque libatum esse, et unum denique spiritum esse quo omnia contineantur.

At enim difficile erat defendere animum humanum sponte ad veritatem ferri, nec perspicuis non cedere posse, quum Carneades et ab eo qui erant, tot subtilis ingenii viri, nihil omnino vel percipi, vel comprehendi posse asseverarent : erat nova Academia quasi vivida perpetuaque Stoicorum confutatio. — Fortasse respondissent eum tantum animum veritatis appetentem esse qui non depravatus distortusque esset ; Academicos ipsos facillime veritati cessuros si bono sinceroque animo essent, si vellent quod natura suadet, seque in hoc quasi opportuno loco, unde omnia commode perspiciuntur, collocarent, si digni denique fierent quibus res evidenter apparerent. — Oportet igitur ut primo ea συγκατάθεσις concedatur libenter, quæ omnibus veris visis, quæ nondum impressa sunt, postea imprimentur, communiter et per anticipationem adjungitur, animusque, prius etiam quam rebus pellatur, veris annuere, falsis renuere paratus sit, utpote qui jam rationi universali concors unanimusque sit. — Sic quidem per συγκατάθεσιν omnis scientia nascitur.

  1. Cic., Fin., V, 9, 24.