Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/27

E Wikisource
Haec pagina emendata est

(λογικούς)[1] et qui naturales appetitus esse asseverat. Sic ὁρμή λογική, φορὰ διανοίας ἐπί τι τῶν ἐν τῷ πράττειν definitur. — Chrysippus ipse Τὸ λογικὸν ζῶον ἀκολουθητικὸν φύσει ἐστὶ τῷ λόγῳ, καὶ κατὰ τὸν λόγον ὡς ἄν ἡγεμόνα πρακτικόν[2].

Verumenim appetitus illi, quemadmodum si ipsos per se consideres, ad id quod naturæ rationique est consentaneum proclives sunt[3], ita non nos ante ad actionem aliquam ferunt, quam mens, quonam pacto actio illa naturæ sit accommodata præviderit, vel illud bonum, ad quod tendit, quale sit, intellexerit.

  1. Stob., loc. cit.
  2. Galen., De Hipp. et Plat. decr., IV, II, p. 238. Edit. Mueller. Lipsiæ, Teubner, 1874.
  3. Apud Ed. Zeller, Die Philosophie der Griechen, op. cit., p. 207, legimus : « Dass die ὁρμή nicht als solche vernunftgemäss ist, sondern diess erst durch die Richtung wird, welche ihr der Mensch giebt, erhellt auch aus Cic., Fin., III, 7, 23. » — Ab hac sententia præclarissimi viri paululum declinare ausim. — Etenim nihil pravi a natura constitutum esse, nihil etiam quod ipsi non sit consentaneum, ex Cic., Fin., V, 9, 24, sqq., liquet, præcipue ex hoc loco : « Est natura sic generata vis hominis, ut ad omnem virtutem percipiendam facta videatur ; ob eamque causam parvi virtutum simulacris, quarum in se habent semina, sine doctrina moventur. Sunt enim prima elementa naturæ : quibus auctis, virtutis quasi carmen efficitur. » (V, 15, 43.) Ita demum accedere rationem oportet, ut opus jam incæptum perficiat : « Virtutem ipsam (natura) inchoavit : sed nihil amplius. » (Ibid., 21, 59.) Imo vero etiamsi nihil agat per se ratio, sinat autem naturam ipsam progredi, virtutis efficietur carmen : « Sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quæ si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. » (Tusc., III, I, 2.) — Præcipue hic memorandus est Diogenis locus ubi naturam dare ἀφορμὰς ἀδιαστρόφους assertum est. (VII, 89). — Quod dicitur (Tusc., IV, 12, 28) alios homines ad alias perturbationes procliviores esse, non ad naturam ipsam, qualis primitus apparet, sed qualis informata voluntate est et acquisita, pertinere videtur. — Verum ii sunt appetitus ut nemo eos sequi possit, quin etiam ratione vel assensione utatur. Sic quidem vere dici potest non prius in re rationi consentaneos fieri quam homo ad bonum direxerit : per se tamen, antequam agatur, consentanei sunt. Non efficit enim ut sint consentanei, impedit tantum ne contrarii fiant. — Sic ut ad locum Ciceronis allatum (Fin., III, 7, 23) redeam, membra non fiunt ad genus quoddam vitæ accomodata ; sunt ipsa per se, satisque est nos a naturali usu non deterrere. — De differentia verborum ὁρμή et ὄρεξις, vide Ch. Thurot, Manuel d’Épictète, Lexique. Paris, Hachette, 1871.