Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/3

E Wikisource
Haec pagina emendata est
- 3 -

bant. — Hac autem in re, multum profecisse videntur : nec quum hoc verbum συγκατάθεσιν primus usurpavit, magis novorum verborum, ut increpat eum Cicero[1], quam rerum inventor fuit Zeno Cittieus.

Persuasio scilicet illa qua animus veritatem approbat, omnino non eodem apud priores philosophos et apud Stoicos intelligitur modo. — Porro, si ea est mens humana (quæ Platonica est doctrina) ut res in se existentes primo aspectu intueatur et quasi de plano attrectet, tum demum veritatem adepta erit quum eam intelliget. Intelliget autem ubi primum se ad eam probe verterit, et illi indefesso et æterno soli inter Ideas collucenti se illustrandam præbuerit[2]. Nihil aliud ipsa per se operabitur, nisi ut in eo statu sit ubi verum intueri licet ; non ipsa in veritate agnoscenda laborabit. Ab ea pendebit, non ut sciat, sed ut scire parata sit : fiet in ea scientia, non scientiam ipsa faciet : ita ut scientia affectio animi, non actio dici possit. Cognoscemus veritatem, non ideo quod nos eam cognoscere conscii fatebimur : sed quia ut participes ejus essemus nobis contigerit : imo, si ad extremum eam doctrinam urgere velis, vera possent a nobis insciis, invitis fortasse, cogitari. — Et ita prorsus se rem habere necesse est, si mens humana ita rem cogitatam penetrat, et ei quasi commiscetur, ut cogitatio ipsa veritas sit, nec idea, quatenus ab unoquopium nostrum intelligitur, ab Idea in se existente discrepat.

Stoicorum longe alia est doctrina. — A re cogitata divellitur id quod cogitat : divellitur etiam in hoc quod cogitat, a re intellecta id quod assentitur. Id quod est, quale est, viso significatur ; nec quemadmodum postea Kantius excogitavit, animus ipse quæ accipit extrinsecus oblata, accipiendo immutat, vel

  1. Fin., III, 2, 5.
  2. Plat., Rep., VII.