Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Melius veriusque sic explicari perturbationes nemo est qui non confiteatur : quonam autem pacto hoc cum reliqua concinat doctrina parum liquet. Quomodo enim, si, ut vult Chrysippus, ab ipsa ratione proficiscitur perturbatio, ita ratio perverti, imo radicitus aboleri potest, ut sibi ipsi omnino contraria sit ? Ista prorsus ratio, a se abalienata, aliud quam ratio est : redire igitur oportet ad illam antiquorum a Stoicis explosam doctrinam, qua animus in duas partes dividitur. — Non ideo Galeno credendum videtur qui Chrysippum arguit, secum repugnantem, esse aliquam facultatem a ratione diversam (δύναμιν ἕτεραν τῆς λογικῆς) concessisse[1]. Hic tamen Chrysippum ad antiquam doctrinam volentem nolentem inclinasse non recusandum videtur.

Præterea, si non mederi perturbationibus possumus quid sit verum rectumque docendo, non facile est suspicari quonam pacto ægrotationes illæ animi, obruta simul obscurataque ratione et voluntate, sanari possint. Ad id fortasse referendum est quod Cicero dicit : « Chrysippus et Stoici, quum de animi perturbationibus disputant, magnam partem in iis partiendis et definiendis occupati sunt ; illa eorum perexigua oratio est, qua medeantur animis, nec eos turbulentos esse patiantur[2]. »

Verumenim certum est apud Stoicos perturbationes omnes, quatenus ab assensione initium ducunt, voluntarias et in nostra potestate sitas esse[3]. Non extrinsecus suscitantur, nec « ha -

  1. Οὐ γὰρ ἐν τῷ κρίνειν ἀγαθὰ ἕκαστα τούτων λέγεται ἀῤῥωστήματα ταὔτα, ἀλλὰ κατὰ τὸ ἐπὶ πλέον ἐκπεπτωκέναι πρὸς ταῦτα τοῦ κατὰ φύσιν. (Galen., op. cit., IV, 368.)
  2. Tusc., IV, 5, 9.
  3. Cic., Ac., I, 10, 39. — Tusc., IV, 7, 14 ; III, 28, 71 ; III, 34, 82 ; IV, 31, 74 ; IV, 35, 76 ; IV, 38, 82.