Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est

arbitrium acerrime defendunt, recusarent dicere naturam nostram, vel actionis, vel assensionis esse causam, si modo ea natura a ceteris rebus segregata et absoluta sit, si per se vim habeat propriam, si quod decretura est nullo modo portendi possit, si denique hujus verbi : natura nihil aliud quam illæ actiones voluntariæ, prout in re absque omni externa causa factæ sunt, non futuræ, significatione colligatur. Ad hanc sententiam inclinasse videtur indefessus ille contra Chrysippum certator, Carneades[1] : ab ea Chrysippus omnino abhorruit.

Natura enim uniuscujusque nostrum fato etiam definita est : non alia atque est, quandoquidem a causis antegressis pendet, esse poterat : non magis quam lapis cylindrus suam naturam mutare potest. — Nostrum est igitur secundum eam naturam vel agere, vel assentiri ; immutare eam ut vel agamus, vel assentiamur, non nostrum. — Liberi sumus, si causas extrinsecus positas, non liberi, si causas intrinsecus positas, respicias. Non rebus externis, sed nobis ipsis obnoxii sumus : et amota necessitate externa, surgit interna necessitas, ita ut rerum actarum vel assensarum, non nostri ipsorum qui assentimur, compotes simus.

Atqui, si in hac doctrina semper ipse perstitisset Chrysippus, dissentire quidem ab eo, non ipsum increpare liceret : jure quidem suo scribit : « Διὸ ὑπὸ τῶν Πυθαγορείων οὕτως εἴρηται·

Γνῴσῃ δ' ἀνθρώπους αὐθαίρετα πήματ' ἔχοντας,

ὡς τῶν βλαβῶν ἑκάστοις παρ' αὐτοῖς γινομένων καὶ καθ' ὁρμὴν αὐτῶν ἁμαρτανόντων τε καὶ βλαπτομένων καὶ κατὰ τὴν αὐτῶν διάνοιαν καὶ πρόθεσιν[2]. »

Quod autem adjicit, a doctrina discrepat : negat oportere

  1. Cic., De Fato, XI, 23. 1i, 25.
  2. Ap. Gell., Noct. Att., VI, 2.