Pagina:De assensione Stoici quid senserint.djvu/9

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

cedendum etiam fortasse est, Stoicos, si minus in hac doctrina ad rationem vitæ degendæ momenti esset, non eam tam acriter mordicusque defensuros fuisse. — Sed inventam eam constitutamque, ad morum normam præcipiendam plurimum tribuere intellexerunt : non ideo invenerunt et constituerunt ut morum normæ præcipiendæ prodesset. Quum firma stabilitaque per se esset, pro fundamento reliquæ disciplinæ habuere ; non ut fundamentum fieret, stabilire conati sunt. Res ipsa propria evidentia movit, non utilitate allexit.

Adde quod cum reliqua naturali philosophia mire congruit : τόνος scilicet, sive actio, omnium rerum principium atque essentia dicitur esse.

 

II. — Quonam sensu hæc intelligenda sit voluntaria liberaque assensio, restat ut indagemus.

Primum quidem in promptu est arbitrari nobis copiam esse vel cuilibet viso assensionem concedendi, vel cuilibet recusandi : quod multum abest ut a Stoicis omnino approbetur.

Licet porro rebus etiam falsis assentiri[1] : licet etiam si objectum sit falsum visum, ut ex A. Gellii loco apparet, assensionem retinere. — Errorem, haud secus ac peccatum, a nobis pendere Stoici plane profitebantur.

Sed ea quoque esse visa quibus assensio nullo modo negari possit, acerrime defendunt. — « Ut enim, inquit Cicero, necesse est lancem in libra, ponderibus impositis, deprimi, sic animum perspicuis cedere. Nam quomodo non potest animal ullum non appetere id quod naturæ accommodatum appareat, (Græci id οἰκεῖον appellant), sic non potest objectam rem perspicuam non approbare[2]. »

  1. Plut., Stoic. rep., XLVII, 1. — Epict., Ench., XLV.
  2. Ac., II, 12, 38.