Pagina:Domesday Book Wiltshire.djvu/1

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum emendata est


WILTESCIRE.

In Burgo Malmesberie habet rex xxvi. maſuras hoſpitataſ.┐ xxv. maſuraſ in qb ſt doms quę ń reddunt geld pluſquá uaſta

terra. Unaquaque harum masurarum reddit 10 denarios de gablo. Hoc et simul 43 solidos et 6 denarios. De feudo Episcopi baiocensis est ibi dimidia masura vasta quæ nullum servitium reddit. Abbas Malmesburiensis habet 4 masuras et dimidiam, et foris burgenses 9 coscez qui geldant cum Burgensibus. Abbas Glastingberiensis habet 2 masuras. Edwardus Vicecomes 3 masuras. Radulfus de Mortemer 1 et dimidiam. Durandus de Gloucestre 1 et dimidiam. Wilhelmus de Ow 1. Humfridus de Insula 1. Osbernus Giffard 1. Alured de Merlebergh dimidiam masuram vastam. Goiffridus Mariscal similitudinem. Toui 1 et quartam partem unius masuræ. Drogo filius Ponz dimidiam. Uxor Edrici 1. Rogerus de Berchelai 1 masuram de firma Regis, et Emulfus de Hesding similitudinem de firma Regis, quam incaute accepit. Hæ duæ nullum servitium reddunt. Rex habet unam vastam masuram de terra quam Azor tenuit.


Hic Anotantur Tenentes Tras In Wiltescire.

•I• Rex Wilhelmus.
•II• Epis. Wintoniensis. •XXXVI• Walscinus de Dowai.
•III• Epis. Sarisberiensis. •XXXVII• Waleran Venator.
•IIII• Epis. Baiocensis. •XXXVIII• Wilhelmus filius Widonis.
•V• Epis. Coustantiensis. •XXXIX• Henricus de Ferreres.
•VI• Epis. Lisiacensis. •XL• Ricardus filius Gisleberti Comitis.
•VII• Abbatia Glastingberiensis. •XLI• Radulfus de Mortemer.
•VIII• Abbatia Malmesberiensis. •XLII• Robertus filius Girold.
•IX• Abbatia Westmonasterii. •XLIII• Robertus filius Rolf.
•X• Abbatia Wintoniensis. •XLIIII• Rogerius de Curcelle.
•XI• Abbatia Creneburnensis. •XLV• Rogerius de Berchelai.
•XII• Abbatissa Scestesberiensis. •XLVII• Berenger Gisard.
•XIII• Abbatissa Wiltuniensis. •XLVIII• Osbernus Gisard.
•XIIII• Abbatissa Wintoniensis. •XLIX• Drogo filius Ponz.
•XV• Abbatissa Romesiensis. •L• Hugo Lasne.
•XVI• Abbatissa Ambresberiensis. •LI• Hugo filius Baldrici.
•XVII• Aeclesia Beccensis. •LII• Hunfridus Camerarius.
•XVIII• Giraldus, Presbyter de Wiliune. •LIII• Gunfridus Malduith.
•XIX• Canonici Lisiacenses. •LIIII• Aluredus de Hispania.
•XX• Comes Moritoniensis. •LV• Aiulfus Vicecomes.
•XXI• Comes Rogerius. •LVI• Nigellus Medicus.
•XXIII• Comes Albericus. •LVII• Osbernus Presbyter.
•XXIIII• Edwardus de Sarisberie. •LVIII• Ricardus Puingiant.
•XXV• Ernulfus de Hesding. •LIX• Robertus Marescal.
•XXVI• Aluredus de Marlehergh. •LX• Robertus Flavus.
•XXVII• Hunsridus de Insula. •LXI• Ricardus Sturmid.
•XXVIII• Milo Crispin. •LXII• Rainaldus Canud.
•XXIX• Gislebertus de Breteuile. •LXIII• Maci de Moretania.
•XXX• Durandus de Gloucesire. •LXIIII• Gozelinus Rivere.
•XXXI• Walterius Gifard. •LXV• Godescal.
•XXXII• Wilhelmus de Ow. •LXVI• Herman et alii servientes regis.
•XXXIII• Wilhelmus de Braiose. •LXVII• Odo et alii taini regis.
•XXXIIII• Wilhelmus de Moiun. •LXVIII• Herveus et alii ministri regis.
•XXXV• Wilhelmus de Faleise. •LXVI• Herman et alii servientes regis.
•LXVII• Odo et alii taini regis.
•LXVIII• Herveus et alii ministri regis.


Rex habet de Burgo Wiltunie 50 libras, Quando Herueus recepit ad custodiendum, reddebat 22 libras.

De Wiltescire habet Rex 10 libras pro accipitre, et 20 solidos pro summario et pro seno 100 solidos et 5 oras.

De dimidio Molino apud Sarisberie habet Rex 20 solidos ad pensum.

De tercio denario Sarisberie habet Rex 6 libras. De tercio denario Merlebergh 4 libras. De tertio denario Crichelade 5 libras. De tercio denario Bade 11 libras. De tertio denario Malmesberie 6 libras.

De Crem̄to 60 libras ad pondus. Hoc reddit Edwardus Vicecomes.

Walterius Hosed de 2 partibus burgi Malmesberie reddit 8 libras Regi, tantundem reddebat ipsum Burgum T. R. E. et in hac firma erant placita bundredi de Cicem̄tone et Sutelesberg quæ regi pertinebant. De moneta reddit ipsum burgum 100 solidos. In eodem burgo habuit Heraldus Comes unam agram terræ in qua sunt 4 masuræ et 6 alia vastæ, et unus molinus reddit 10 solidos. Hoc totum reddebat 100 solidos T. R. E. quando rex ibat in expeditionem aut terrâ aut mari, habebat de hoc burgo aut 20 solidos ad pascendos suos buzecarlos, aut unum hominem ducebat secum pro honore 5 hidarum.


Terra Regis.


Rex tenet Cauna. Rex Edwardus tenuit et nunquam geldavit: ideo nescitur quot hidæ sunt ibi. Terra est 29 carucatæ. In dominio sunt 8 carucatæ et 8 servi. Ibi 37 villani et 78 bordarii et 10 coliberti habentes 21 carucatas. Ibi 45 burgenses et 7 molini reddentes 4 libras et 12 solidos et sex denarioS, et 50 acræ prati, et pastura 2 leucæ longæ et una leuca lata. Hæc villa reddit firmam unius noctis cum omnibus consuetudinibus. Hujus manerii æcclesiam tenet Nigellus de Rege cum 6 hidis terræ. Terra est 5 carucatæ, in dominio sunt 2 et 6 servi. Ibi 7 villani et 2 bordarii et 11 cozets cum 3 carucatis. Ibi 2 molini de 20 solidis, et 25 burgenses reddunt 20 solidos. Silva 2 quarentenæ longæ et una quarentena et 24 acræ latæ. Pastura 4 quarentena longæ et 2 quarentenæ latæ. Totum valet 8 libræ. Aluredus de Hispania tenet 5 hidas terræ, quas Nigellus calumniatur. Hæc terra testimonio Sciræ pertinuit ad æcclesiam T. R. E.

Rex tenet Bedvinde. Rex Edwardus tenuit. Nunquam geldavit, nec hidata suit. Terra est quatuor viginti carucatæ, una minus. In dominio sunt 12 carucatæ et 18 servi. Ibi quatuor viginti servi, et 60 cozets et 14 coliberti cum 67 carucatis. Ibi 8 Molni reddunt 100 solidos. Duæ silvæ habentes 1 leucas longas et unam leucam latam. Ibi 200 acræ prati, et 12 quarantenæ pasturæ longæ et 6 quarantenæ latæ. Huic manerio pertinentur 25 burgenses. Hæc villa reddit sirmam unius noctis cum omnibus consuetudinibus. In hoc manerio suit T. R. E. lucus habens dimidium leucæ longum et 3 quarantenas latas, et erat in dominio regis. Modo tenet eum Henricus de Ferreres.

Rex tenet Amblesberie. Rex Edwardus tenuit. Nunquam geldavit nec hidata suit. Terra est 40 carucatæ. In dominio sunt 16 carucata et 55 servi, et 2 coliberti. Ibi quatuor viginti et 5 villani, et 56 Bordarii habentes 23 carucatas. Ibi 8 molini reddunt 4 libras et 10 solidos, et 70 acræ prati, Pastura 4 leucæ longæ et 3 leucæ latæ. Silva 6 leucæ longæ et 4 leucæ latæ. Hoc manerium cum appendicibus suis reddit firmam unius noctis cum omnibus consuetudinibus. In hoc manerio numerantur terræ trium Tainorum quas ipsi tenebant T. R. E. Has dedit Wilhelmus Comes in Amblesberie pro mutatione Bovecome. De hujus manerii terra duas hidas dedit Rex Edwardus in sua infirmitate Abbatissæ Wiltuniensi, quas nunquam antea habuerat, postea vero eas tenuit. Wilhelmus comes dedit Quinton et Svindone et Chevrell qua erant tainlandæ, pro terra de insula de With, quæ pertinehant ad firmam de Amblesberie.

Rex tenet Guerminstre. Rex Edwardus tenuit. Non geldavit nec hidata fuit. Terra est 40 carucatæ. In dominio sunt 6 carucatæ et 24 Jerviy et 12 porcarii. Ibi 15 villani et 8 cozets, et 14 coliberti cum 36 carucatis. Ibi 7 molini de 4 libris, et quatuor viginti acræ prati. Pastura 1 leuca longa et dimidium leucæ latum. Silva 2 leucæ longæ et 2 latæ. Ibi 30 burgenses. Hoc manerium reddit firmam unius noctis cum omnibus consuetudinibus {{ls]}uis.

Rex tenet Chepeham. Rex Edwardus tenuit, Non geldavit nec hidata suit, Terra est 100 carucatæ. In dominio sunt 16 carucatæ et 28 servi. Ibi 48 villani et 45 bordarii, et 20 cozets, et 23 porcarii, inter omnes hahent 66 carucatas. Ibi 12 molini de 6 libris, et 100 acræ prati. Silva 4 leucæ in longitudine et latitudine. Pastura 2 leucæ longæ, et una lueca latæ. Hoc manerium cum appendicibus suis reddit firmam unius noctis cum omnibus consuetudinibus, et valet 100 libræ ad numerum. Hujus manerii ecclesiam cum 2 hidis tenet Osbernus Episcopus ex T. R. E. Una ex his hidis est Tainlande, altera pertinet ecclesiæ. Totum valet 55 solidi. Huic manerio pertinet una terra quam rex Edwardus dederat Vluiet venatori suo, et erat dominio suo. Hæc in firma regis est modo, et pro una hida hahetur. Terra est 2 carucatæ, et ipsæ ibi sunt, et 3 servi, et 4 villani, et 4 cozets cum una carucata. Pastura 4 quarantenæ longa et una quarantena lata. Valet 2 libræ. In firma hujus Manerii est dimidium virgatæ terra quæ fuit tainlande. Edricus tenuit T. R. E.