Pagina:Foliot Canticum.pdf/47

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
38
C a p. I.

desideranti respondet; fiet quod postuals, Quia meliora sunt ubera tua vino. Quod tale est, acsi dicat Sponsus intra se; Tu quidem dilecta mea, tu Sponsa mea, tu mihi cœlesti conubio sociata, non inutiliter, nec ut sterilis, set utpote quæ filios parere, & hos, ut ad perfectum deducantur, enutrire apta es, ex hoc quod habes ubera rore cœlesti fœcundata. Hæc ita juguntur, ne lectio Spiritus Sancti minus sibi cohærens, & quasi dissuta videatur. A modo quid significent quæ dicta sunt, videamus. Imprimis tamen quærendum est, cur ab uberibus laus Sponsæ incipiat? Cur cæterorum, quæ laude digna prominent, laudem Sponsus ipse reticeat? Nam cur crinibus ornata facies, cur genæ, cur labia, cur oculi, quos columbinos consequenter nominat,[1] non laudantur? & imprimis tota laus Sponsæ circa ubera continetur? Quod ideo quidem est, quod cum in Sponsa, ut dictum est, multa Sponso complaceant; quo magis oblectetur nihil est, quam ut ipsa mater fiat, populos enutriat, & rore cœlesti fœcundata, uberibus Spiritu Sancto plenis, filiis innumeris documenta sancta, tanquam lactis alimenta, ministret. Hoc igitur est, in quo Sponsa magis complacet, in quo Sponso magis cordi est, unde magis laudatur, & ab ipso quasi præconiis extollitur. Num ad ubera divertamus, & quæ sint Ecclesiæ ubera, attendamus? Ubera igitur ab ubertate sunt dicta, eo quod in hæc magna quædam copia lactis influit, quam fugimus, quaque alimur, quaque dum annos infantiæ transigimus, sustentamur. Hæc sicut pectori infixa sunt, sic menti Ecclesiæ, quæ Sponsa est, duo sunt Testamenta proposita, ut in iis die meditetur ac nocte, & in iis abundantiam lactis colligat, qua innumeros populos alat, enutriat, & ad perfectum usq; perducat. Lac enim quoddam dulce,

  1. Vers. 14
quoddam